Sedes tua deus in saeculum saeculi. Supra Psalmista commendavit christum a gratiositate et bellica virtute; hic commendat eum a judiciaria potestate.
Et primo describit ejus judiciariam potestatem.
Secundo potestatis executionem, ibi, virga directionis. Tertio rationem, ibi, propterea unxit.
Dicit ergo, sedes tua deus. Per sedem in Scriptura judiciaria potestas designatur: Psal. 121: illic sederunt sedes in judicio. Christo autem judiciaria potestas convenit sive competit: joan. 5: pater omne judicium dedit filio; et ideo per sedem christi ejus potestas accipitur. Matth. 19: in regeneratione cum sederit filius hominis etc..
Sed hanc etiam judiciariam potestatem habent etiam praelati et reges: verum sicut ministri: Sap. 6: cum essetis ministri regni illius, non ratione judicastis. Sed christus sicut principalis judex, et sicut verus deus; et ideo dicit, sedes tua deus: domini enim vindicta est; et hic expresse loquitur de christo, quia dirigit sermonem suum ad eum.
De hoc Apoc. 3: qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi in throno: isa. 6: vidi dominum sedentem super thronum.
Item alia est potestas judiciaria temporalis, alia perpetua: et talis est potestas filii dei: unde dicit, in saeculum saeculi, quia de aeternis est judicium ejus: Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna. Sic igitur describit dei potestatem, dignitatem et aeternitatem.
Consequenter agit de executione potestatis, cum dicit, virga directionis. Et primo ponitur executio potestatis. Secundo ejus expositio. Necesse enim est quod rex cohibeat delicta: quia, ut philosophus dicit, si animi hominum essent a deo ordinati quod obedirent monitioni paternae, non essent necessarii reges et judices: unde ut inquieti corrigantur, necessarii sunt reges, unde habent sceptrum: Prov. 22: stultitia colligata est in collo pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Sed habet virgam ad hostes coercendos: Ps. 2: reges eos in virga ferrea, et tamquam vas etc.. Item ad subditos gubernandos: Mich. Ult.: pasce populum tuum in virga tua: et ideo dicitur, virga regni tui est virga directionis, idest ad ducendum populum in via recta, quia haec est finis legis, et regiminis, ut non excorient, sed ut faciant virtuosos: et haec est finis politicae, et hoc convenit christo: Psal. 24: dirige me in veritate tua, et doce me. Sed haec directio consistit ut homo deserat malum et adhaereat bono: isa. 30: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram, idest neque per excessum neque per defectum; et ideo dicit, dilexisti justitiam.
Item debet odire iniquitatem, quia si non diligat justitiam, non ducit ad bonum: et hoc maxime fecit christus, quia justus dominus, et justitiam dilexit. Item si non odiunt iniquitatem, non puniunt: et quia christus maxime odit iniquitatem, propterea punit malos. Propterea unxit. Hic ponitur causa vel finalis, vel effectiva; quasi dicat: ideo operatus es justitiam, ut deus ungat te. Sed numquid meruit christus hanc unctionem? non, sed meruit manifestationem hujus unctionis. Et in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Et christus per passionem meruit exaltationem in fide omnium populorum. Et sic littera, propterea, designat causam finalem. Sed si sit causa effectiva, sic intelligetur; quasi dicat: ut sedes tua, et virga etc. Propterea unxit te deus. In veteri testamento ungebantur sacerdotes et reges, ut patet de David 1 Reg. 16, et de Salomone, ut patet 3 Reg. 1. Et prophetae inungebantur, ut patet de eliseo, qui inunctus fuit ab elia, 3 Reg. 19, et haec conveniunt christo, qui fuit rex: Luc. 1: regnabit in domo Jacob in aeternum. Item fuit sacerdos, qui seipsum obtulit deo sacrificium, Eph. 5. Item fuit propheta, qui praenunciavit viam salutis: Deut. 18: prophetam suscitabit dominus de filiis Israel.
Sed quomodo unxit? non oleo visibili, quia regnum ejus non est de hoc mundo, joan. 18: item non est functus sacerdotio materiali; et ideo non materiali oleo unctus, sed oleo spiritus sancti; et propterea dicit, oleo laetitiae. Et dicitur spiritus sanctus oleum: quia sicut oleum supereminet omnibus liquoribus, ita spiritus sanctus omnibus creaturis: Gen. 1: spiritus domini ferebatur super aquas, idest debet esse super omnia in cordibus hominum, quia est amor dei. Secundo propter suavitatem suam. Misericordia et omnis suavitas mentis a spiritu sancto est: 2 Cor. 6: in suavitate, in mansuetudine, in spiritu sancto.
Tertio, quia oleum est diffusivum, sic spiritus sanctus est communicativus: 2 Cor. Ult. Communicatio sancti spiritus sit semper cum omnibus vobis, amen: Rom. 5: charitas dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum.
Item oleum est fomentum ignis et caloris, et spiritus sanctus fovet et nutrit amoris calorem in nobis: Cant. Ult.: lampades ejus lampades ignis.
Item oleum illuminat, ita et spiritus sanctus: job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.
Sed dicit, deus deus. Haec littera deus, vel est nominativi casus, vel vocativi; et ideo in Latino est dubium: sed in Graeco non, quia ibi unum est casus nominativi, et aliud vocativi, quia dicit, o deus, deus tuus unxit te oleo laetitiae. Et datur intelligi quod loquitur de christo qui est deus, et non potest inungi inquantum deus, quia secundum quod deus non potest promoveri: et ideo oportet aliquid accipi in christo in quo ungatur, et haec est humana natura. Et secundum hanc habet deum, quia secundum quod deus, non habet deum. Et dicitur oleum laetitiae, quia in tempore laetitiae Orientales ungebant se oleo: isa. 61: oleum gaudii pro luctu. Spiritus sanctus est causa gaudii: Rom. 14: et gaudium in spiritu sancto: Gal. 5: charitas, gaudium, pax: quia spiritus sanctus non potest esse in aliquo quin gaudeat de bono et spe futuri boni: unde dicit, prae consortibus tuis, quia christus fuit unctus prae omnibus aliis sanctis: joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Consortes ejus dicuntur inungi, quia quidquid habetur de oleo isto, idest de gratia spiritus sancti, est ex redundantia christi: joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus: psalm. 132: sicut unguentum in capite etc..