Fluminis. Sub quadam similitudine posuit tribulationes quas sancti sustinuerunt; hic autem sub alia similitudine proponit divinam consolationem quantum ad duo: scilicet quantum ad affluentiam divinae gratiae, et quantum ad solatium divinae praesentiae, ibi, deus in medio ejus. Et sicut tribulatio exprimitur sub similitudine aquarum sonantium et turbatarum, ita consolatio exprimitur sub similitudine fluminis, quod signat gratiam propter aquae abundantiam, quia in gratia est abundantia donorum.
Psal. 64: flumen dei repletum est aquis.
Et quia derivatur a principio, scilicet fonte, sed non fons a flumine quia fons est in suo principio, et spiritus sanctus est a patre et filio. Apoc. Ult.: ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum sicut chrystallum, procedentem a sede dei et agni.
Item quia fluvius movet arenam et lapides, sic spiritus sanctus movet cor ad opus. Joan. 7: flumina de ventre ejus etc.. Sed aliqui sunt fluvii qui habent tardum motum: non est talis iste, quia est festinus: unde dicit, impetus fluminis. Et hoc refertur ad duo. Primo, quia spiritus sanctus gratia perfundit subito Cor. Act. 2: factus est repente de caelo sonus etc.. Alio modo, quia spiritus impetu sanctus amoris movet Cor. Isa. 56: cum venerit quasi fluvius violentus. Rom. 8: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. Cant. 4: fons hortorum etc. Quae fluunt impetu de Libano.
Hieronymus habet, fluminis divisiones. Et hae sunt gratiae spiritus sancti: quia, divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Effectus est duplex jucunditatis est unus: et hoc designat cum dicit, laetificat civitatem dei. Et hoc manifestatur ex auctoritate sacrae Scripturae, quae dicit Rom. 14: regnum dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. 5: fructus spiritus est pax, gaudium etc.. Et quia facit amare deum.
Et in hoc amore semper est jucunditas, quia quilibet delectatur in praesentia amati: et qui diligit deum, habet deum praesentem. 1 joan. 4: qui manet in caritate etc.. Haec civitas est ecclesia.
Psal. 86: gloriosa dicta sunt de te, civitas dei etc.. Tria sunt in ista civitate, quae sunt de ejus ratione. Primum est, quod sit ibi multitudo liberorum: quia si est ibi unus vel pauci, non est civitas: et similiter si sunt servi. Et hoc maxime invenitur in ecclesia. Gal. 4: non sumus ancillae filii, sed liberae. Secundum est quod habeat sufficientiam per se. In vico enim non inveniuntur omnia necessaria vitae humanae sanis et infirmis; sed in civitate oportet invenire omnia necessaria ad vitam. Et haec sufficientia est in ecclesia: quia quicquid necessarium est ad vitam spiritualem, invenitur in ea. Psal. 64: replebimur in bonis domus tuae. Tertium est unitas civium: quia ab hoc, scilicet ab unitate civium, civitas nominatur; quia civitas quasi civium unitas. Et haec est in ecclesia. Joan. 17: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec ergo civitas laetificatur per gratiam spiritus sancti in eam descendentem.
Secundus effectus est sanctitatis: unde dicit: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Hoc tabernaculum uno modo est ipsa civitas. In civitate habitant quiescentes; in tabernaculo militans ecclesia, quae hic habet pacem, scilicet ex deo: et tamen patitur inquietem a mundo. Joan. 16: in mundo pressuram habebitis; in me autem pacem.
Et ideo propter primum dicitur civitas: propter secundum dicitur tabernaculum. Hoc ergo sanctificavit altissimus per proprium sanguinem. Hebr. Ult.: jesus ut sanctificaret per suum sanguinem etc..
Item per sacramenta in quibus operatur virtus sanguinis christi. 1 Cor. 6: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Vel aliter.
In civitate et in exercitu est principale tabernaculum regis vel ducis: ita in hac civitate, idest ecclesia, principale tabernaculum est corpus christi.
Et corpus tabernaculum dicitur. 2 Pet. 1: sciens quod velox est depositio tabernaculi mei. Et sic corpus christi est tabernaculum, quia in eo est tota plenitudo divinitatis. Hoc tabernaculum sanctificavit altissimus: non quod aliquando non fuerit sanctus, sed quia in ipsa conceptione sanctum ipse formavit: quod fuit singulare in christo.