Deus in medio ejus. Hic ponitur consolatio ex praesentia. Et primo ponit beneficium hujus praesentiae; secundo effectus, ibi, non commovebitur.
Dicit ergo, deus in medio, scilicet ecclesiae. 1 Cor. 14: vere protestans quod deus est in vobis.
Et dicit, in medio, ut ostendat quod non est acceptor personarum, ut dicitur Act. 10, et Eph. 6.
Medium autem dicitur quod aequaliter distat ab extremis. Et deus quantum est in se aequaliter se habet ad omnes: Luc. 24: stetit jesus in medio discipulorum: Gen. 2: lignum vitae erat in medio Paradisi. Vel ideo dicit, in medio, quia cor dicitur esse in medio hominis. Quia ergo habitat in cordibus nostris, ideo dicitur esse in medio. Effectus est duplex: stabilitas contra mala, et firmitas ad bona. Dicitur ergo, quia deus est in medio ejus, scilicet istius civitatis, non commovebitur, idest firma reddetur et stabilis: Ps. 124: qui confidunt etc.. Matth. 16: portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quantum ad secundum dicit, adjurabit eam deus: quod non solum oportet quod detur stabilitas contra mala, sed auxilium ad bona implenda. Dicit ergo, adjuvabit eam deus, idest ecclesiam, mane diluculo.
Per mane intelligitur principium boni operis. Quidam dicunt, quod principium boni est a naturali principio, sed finis et consummatio est a deo. Sed contra est, quod hic dicit quod mane, idest ab exordio boni operis. Unum exordium boni operis ex parte intellectus est cogitatio, aliud ex parte voluntatis: et haec duo sunt a deo, quia, non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis (ut apostolus dicit 2 Cor. 3), sed sufficientia nostra ex deo est.
Item in ipso est velle et perficere, ut idem apostolus dicit Phil. 2. Et per hoc quod additur, diluculo, designat quod ecclesia juvatur per spiritualem illuminationem spiritus sancti: isa. 60: surge, illuminare etc.. Alia littera habet, vultu suo: et hoc refertur vel ad statum praesentem; et sic signat praesentiam auxilii ejus, quasi principaliter ei subvenientis, secundum illud psalm. 39: ostende nobis, domine, faciem tuam, et salvi erimus. Vel ad statum futurum; quasi dicat: modo est in medio ejus: et permittit eam conquassari, sed in futuro praebebit ei auxilium aspectu vultus sui: Ps. 20: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. In Hebraeo est talis littera. Et si pro eodem accipiatur mane et diluculo, scilicet considerationis diluculi, quia optima et ad contemplandum hora matutina; Ps. 5: mane astabo tibi.
Item Ps. 62: in matutinis meditabor in te; quasi dicat, adjuvabit eam deus vultu suo, idest in contemplatione suae altitudinis. Et possunt haec referri ad b. Virginem, quia ipsa est civitas, in ipsa habitavit, ipsam fluminis impetus, scilicet spiritus sanctus, laetificavit, ipsam sanctificavit in utero matris suae, postquam formatum fuit corpus et creata anima.
Tunc primo operuit gloria domini tabernaculum, ut dicitur Exod. 40. Et est alia sanctificatio b. Virginis et aliorum sanctorum: quia alii sic sanctificati fuerunt quod nunquam mortaliter peccaverunt, tamen venialiter sic: 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc.. Beata autem virgo nec mortaliter nec venialiter umquam peccavit: Cant. 4: tota pulchra es amica mea etc.. Et ideo dicit, non commovebitur, nec veniali peccato. Et ideo dicit, adjuvabit eam deus mane diluculo, idest adhuc ea existente in utero. Et hoc est quod dicit, quod auxiliatus est ei dominus in ipso ortu matutino.