Elegit nobis hereditatem suam. Hic ponitur aliud beneficium collationis bonorum. Ubi notandum est, quod electio importat acceptionem unius super alterum. Electio autem dei potest accipi ex duplici parte. Primo ex parte bonorum quae conferuntur.
Et sic distingue: quia quaedam horum quae conferuntur sunt temporalia, quaedam spiritualia.
Impii autem peccatores accipiunt pro parte eos contingente temporalia: Sap. 2: haec est pars nostra. Justi autem accipiunt in parte ipsum deum: Psal. 15: dominus pars hereditatis meae.
Deus autem, elegit sibi bona spiritualia; idest, fecit nos eligere bona spiritualia. Elegit ergo nobis hereditatem suam; quasi dicat: cum sint diversae partes bonorum, elegit nobis dare hereditatem suam. Secundo accipitur electio dei ex parte illorum quibus datur; et sic fit distributio, quia damnati omnes sunt in peccato originali, tamen quidam salvantur ex dei electione. Et ideo dicit, elegit nobis etc.. Et quae sit haec hereditas, ostendit, speciem Jacob quam dilexit. Littera Hieronymi habet, gloriam, vel superbiam Jacob.
Et hic accipitur superbia pro excellentia: isa. 60: ponam te in superbiam, idest in excellentiam, saeculorum. Ibid. Cum gloria, idest specie, vel decore: quia in ipsa hereditate aeterna erunt excellentes, gloriosi et decori: jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae. Quem dilexit. Vel quem Jacob; quasi dicat, haec hereditas est gloria Jacob, idest fidelis, quam gloriam deus dilexit, quia diligit dominus portas sion. Vel, speciem Jacob, idest id quod est repraesentatum per Jacob: quia repraesentata sunt ei spiritualia bona ad quae sumus nos electi, quia scalam quam vidit, et alia hujusmodi. Sed prima lectura est melior. Ascendit deus in jubilo. Hic exponit causam et ordinem. Dicit quod est excelsus et rex magnus: et propter hoc est laudandus. Sed numquid est ita excelsus? ita. Et primo ostendit ejus excellentiam. Secundo ostendit amplitudinem regni ejus, ibi, psallite. Circa primum duo facit. Primo ponit excellentiam ejus. Secundo concludit exhortationem, ibi, psallite. Dico ergo quod est excelsus, quia ascendit. Sed si excelsus, quomodo ascendit? quia descendit. Eph. 4: qui ascendit ipse est etc..
Sed quomodo ascendit? in jubilo. Jubilus est gaudium immensum: et hic jubilus signat imperfectam cognitionem. Duo genera psallentium fuerunt in ascensione christi, scilicet apostoli et Angeli. Apostoli autem imperfectam cognitionem habent de divinis: et ideo ad eos pertinet jubilus de gaudio ascensionis christi cum gloria. Item fuerunt ibi Angeli, et claram cognitionem habuerunt; et ad eos non pertinet jubilus, sed manifesta Annuntiatio: et ideo dicit, et dominus in voce turbae. Unde Angeli dicunt Act. 1: viri Galilaei quid statis etc.. Si ergo est excelsus, psallite deo nostro, ore, psallite regi nostro, corde: 1 Cor. 14: psallam spiritu, psallam et mente.