Supra Psalmista invitavit gentes ad psallendum deo de beneficiis dei; hic autem describit magnam populi vel civitatis exultationem. Titulus, Psalmus laus cantici filii Core pro secunda sabbati.
Apud Judaeos sabbatum solemnissimum habebatur: et omnes ferias a sabbato vocabant; ita quod dies dominica vocabatur prima sabbati; dies lunae vocabatur secunda sabbati; et sic de aliis diebus.
Dicit ergo, pro secunda sabbati, quia Gen. 1, prima die dixit deus, fiat lux; secunda die dixit, fiat firmamentum. Per lucem intelligitur christus; per firmamentum ecclesia designatur. Quia ergo agit hic de magnificentia ecclesiae, ideo convenienter dicitur pro secunda sabbati. In Hebraeo tamen, nec in Hieronymo non est pro secunda sabbati. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo enim describit magnificentiam civitatis. Secundo subdit gratiarum actionem, ibi, suscepimus deus. Circa primum duo facit. Primo describit magnificentiam civitatis. Secundo inducit testimonium, ibi, quoniam ecce. Dignitas civitatis dependet a domino ejus: et ideo primo commendat dominum. Secundo civitatem, ibi, fundatur. Dominum describit ex propria dignitate, et ex suis operibus. Ex dignitate, quia, magnus dominus: Ps. 76: quis deus magnus etc.. Et magnitudo ejus est immensitas ejus bonitatis. Augustinus: in his quae non mole magna sunt, idem est magnum esse quod bonum esse. Ex operibus, quia, laudabilis nimis. Laus proprie respicit opera. Et dicit, nimis, quia quantumcumque laudes eum, adhuc deficis a laude ejus: Eccl. 43: glorificantes deum quantumcumque potestis, praevalebit adhuc: et hoc licet in tota creatura pateat, specialiter tamen apparet in beneficiis gratiae quibus constituta est ecclesia. Et ideo dicit, in civitate dei nostri, scilicet ecclesiae: Apoc. 21: vidi civitatem sanctam jerusalem etc..
Et haec civitas, scilicet ecclesia, sita est in monte sancto ejus. Hic mons est christus. Isa. 2: erit mons domus domini. De hac civitate dicitur Matth. 5: non potest civitas abscondi supra montem posita.