Os meum. Hic reddit attentos ex promissione dicendorum. Quicumque docet, aut docet res aut docet verba. Quando praedicamus fidem et mores, docemus res; quando exponimus Scripturam, docemus verba. Primo ergo dicit de prima doctrina.
Secundo de secunda, ibi, inclinabo. Rerum autem cognitio necessaria est ad duo: scilicet ad cognitionem veritatis, et ad usum operationis. Omnis ergo cognitio veritatis, quae nobis necessaria est de aliis rebus, referenda est ad cognitionem veritatis divinorum. Unde Augustinus dicit: qui scrutatur haec, non referens ad aeterna, est otiosus. Et ideo omnis cognitio veritatis pertinet ad sapientiam; et ideo dicit, os meum loquetur sapientiam: 1 Cor. 2: sapientiam loquimur inter perfectos.
Id autem quod est necessarium quantum ad usum operationis, pertinet ad prudentiam, qua habetur directio rerum humanarum; et ideo dicit, et meditatio cordis mei prudentiam, scilicet loquetur: Prov. 10: sapientia est viro prudentia, quia sapientia comparata ad res humanas et materiales est prudentia. Inclinabo. Hic agit de secunda doctrina, scilicet verborum obscurorum: et sunt circa ea duo necessaria. Primo, ut studeat intelligere.
Secundo, ut studeat ea exponere aliis. Quantum ad primum dicit, inclinabo in parabolam aurem meam.
Parabola est sententia aliqua, quando habet obscuram similitudinem; quasi dicat: dabo studium ad intelligendum aliorum dicta: Prov. 1: animadvertet parabolam et interpretationem ejus; verba sapientium et aenigmata eorum. Vel, inclinabo aurem meam in parabolam, quam loquitur deus: quia aenigmatice loquitur; quasi dicat: inclinabo intellectum meum ad vocem domini, qui loquitur parabolice. Aperiam in Psalterio propositionem meam. Propositio dicitur dupliciter.
Uno modo id, quod prae aliis opto, et est illud quod magis desidero, illud, aperiam in Psalterio, idest in mea operatione, quia hic est optimus modus aperiendi propositum suum: quia si tu proponis intrare vitam aeternam, non manifestas propositum tuum, si non habes bonam operationem.
Vel propositio est sermo obscurus, vel propositus causa tentationis; sic Samson, judic. 14, proposuit problema: unde dicit: si non arassetis in vitula mea: et sic accipitur hic propositio. Et ideo Hieronymus dicit quod est sermo obscurus. Hebraei habent, divinationem meam, quod idem est.