Non videbit. Supra ostendit Psalmista, quod timendum est propter peccatum, quia nullum remedium est ad evadendum poenam; hic autem agit de malis quae imminent eis propter improvidentiam eorum: et circa hoc tria facit. Primo commemorat improvidentiam eorum de malis futuris. Secundo commemorat mala quae imminent, ibi, relinquent alienis. Tertio ponit spem de deo qua sperat liberari ab his malis, ibi, verumtamen.
Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum improvidentiam.
Secundo ignorantiae causam, ibi, cum viderit. Dicit ergo iste talis cui imminent tot mala: non videbit, idest non considerabit interitum, idest damnationem suam. Justorum enim est novissima memorari, Eccl. 7. Sed de istis dicitur Deut. 32: gens absque prudentia et sine consilio.
Et quare injusti non praevident sibi? redditur ratio Eccl. 9: hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Et ideo non considerant quid eis possit evenire in futurum. Et ideo, cum viderit etiam sapientes morientes: sed videntes mortem corporalem non considerant eorum gloriam: sapien. 4: videbunt finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo deus. Differentia est inter insipientem et stultum. Insipiens est qui habet scientiam humanam, et non considerat aeterna; stultus est qui non considerat etiam praesentia.
Vel insipiens est qui non attendit mala praesentia, sed futura; stultus est qui attendit et non vitat; unde dicit, simul insipiens et stultus peribunt.
Secundum Hieronymum, duplex est causa contemptus injustorum: diuturnitas vitae, et quia vident simul sapientes et insipientes mori.