Et homo. Supra proposuit Psalmista mala quae imminent malis, quantum ad amissionem exteriorum; hic autem ponit quae ex corruptione bonorum interiorum eis imminent: et circa hoc duo facit. Primo proponit malum interioris corruptionis. Secundo ostendit quid ex hoc malo sequitur, ibi, haec via illorum. Sciendum est autem quod homo est compositus ex natura rationali et sensitiva. Secundum naturam rationalem homo habet similitudinem cum deo et Angelis: Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: Psal. 8: minuisti eum Paulo minus ab Angelis. Secundum autem sensitivam naturam habet communicationem cum bestiis. Primo ergo ponit honorem hominis quantum ad hoc quod habet similitudinem cum Angelis; unde dicit, homo cum in honore esset. Secundum philosophum, honor est excellentius quid quam laus: quia laus ordinatur ad aliud; honor autem est per se et in se. Et dicit, esset, scilicet similis ad deum. Et ex hoc quod haec habet, praemittit tria: quia praemittit quod haec non considerat, scilicet quod sit similis deo.
Secundo, quod declinat in ignorantiam et ignobilitatem bestialem. Tertio quod consequitur actum bestialem. Quantum ad primum dicit, non intellexit, scilicet quod ad imaginem dei sit factus: et quod esset aptus ad possidenda caelestia: Sap. 2: neque speraverunt mercedem justitiae: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quantum ad secundum dicit, comparatus est jumentis. Bruta animalia operantur ex passione; et hoc patet, quia canis statim cum irascitur, clamat, equus cum concupiscit, hinnit; sed non imputatur eis, quia carent ratione. Si ergo homo statim cum concupiscit, sequitur passionem, et iratus percutit, comparatus est in agendo jumentis insipientibus: Ps. 31: nolite fieri sicut equus et mulus etc.. Quantum ad tertium dicit, et similis factus est illis: nam quando natura brutorum inclinatur ad aliquid, sic utitur passione, et consuetudo vertitur in naturam.
Quando homo ergo assuescat secundum passionem vivere, jam vertitur in naturam: et ideo, similis factus est illis, per habitum ex malis operibus aggravatum: jer. 5: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt; et ideo dicit philosophus, quod pejor est malus homo quam mala bestia; quia cum malitia habet intellectum, ut diversa mala adinveniat.