Non in sacrificiis tuis arguam te. Hic agit de ipsa disceptatione; et circa hoc tria facit. Primo reprobat vetus sacrificium; secundo inducit sacrificium novum, ibi, immola deo; tertio ab hoc sacrificio repellit malos, ibi, peccatori. Sacrificia sunt protestationes fidei; et ideo praemissurus de vultu dei, praemittit de fide unius dei. Et primo proponit intentum; secundo assignat rationem. Dicit ergo: veniam et judicabo, et, non arguam te de sacrificiis tuis, quae non omisisti.
Sed contra. Qui tunc omisisset, errasset; sed pro omni errato adducetur in judicium, ut dicitur Eccl. 12.
Dicendum, quod homo arguit, quando non facit voluntatem superioris. Voluntas autem dei est sanctificatio vestra. 1 thessalonic. 4.
Haec autem sacrificia non conferunt ad sanctitatem vestram; et ideo non sunt per se volita a deo, sed prout sunt signa alterius; et ideo dicit Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium; et prout sunt signa interioris virtutis, et ideo de virtutibus arguuntur per se, quas non exercuerunt, non de sacrificiis. Rationem manifestat. Primo ex parte eorum; secundo ex parte sua; unde dicit, holocausta tua in conspectu meo sunt semper; quasi dicat: non arguam te de sacrificiis, quia promptus es ad sacrificia carnalia offerenda, quia libenter offerebant sacrificia propter hoc quod delectabantur in eis in conviviis. Isa. 22: ecce gaudium immolare victimas etc.. Vel aliter, non arguam te in sacrificiis, carnalibus, quia holocausta tua, scilicet spiritualia, in conspectu meo sunt semper, idest mihi placent. Et haec sunt, sicut Gregorius, quando totum deo offertur, scilicet qui seipsum offert, et totum quod habet, et sic expendit in dei servitio.
Ex parte dei manifestat rationem cum dicit, non accipiam de domo tua vitulos. Ratio quare non arguam te de sacrificiis, est, quia quae non quaero principaliter, non principaliter arguo de eis. Duo erant principalia sacrificia, vitulus et hircus. Lev. 4. Et haec duo ostendit se non accipere, idest acceptare de domo carnalium, de gregibus tuis, scilicet carnalibus, accipiam, idest acceptabo, hircos. Mich. 6: numquid placari potuit dominus in millibus arietum? quoniam meae sunt omnes ferae sylvarum. Probat quod dixit, scilicet quod nec vitulos nec hircos approbat; et quod si indigeret, non acciperet de domo sua. Nullus petit aliquid quod sit in potestate sua; omnia autem quae isti offerebant, erant in potestate dei. Tria offerebantur in veteri testamento: animalia quadrupedia, aves et fructus, scilicet primitias, et panes. Quantum ad primum dicit, omnes ferae sylvarum meae sunt. Quadrupedia in duo genera dividuntur: quia quaedam sunt silvestria, et quaedam domestica: et licet silvestria non offerantur, tamen enumerat ea ut magis appareat quod etiam domestica sunt sua. Mystice autem per ista animalia possunt designari diversa genera personarum; unde dicit, ferae, idest infideles, jumenta, idest fideles, boves in montibus, idest apostoli, omnia mea sunt.
Quantum ad secundum dicit, cognovi omnia volatilia caeli, idest ista subsunt meae providentiae.
Per haec volatilia sancti Angeli intelliguntur, qui sunt similitudo. Quantum ad tertium dicit, et pulchritudo agri mecum est, idest quicquid pulchrum est in eis, mihi servit. Vel pulchritudo agri mecum est, quia ubique sum. Et est, quia semper sum, sine praeterito et futuro. Si esuriero, non dicam tibi. Concludit per impossibile. Si indigerem eis, non dicerem tibi, idest non quaererem a te. Quare? quia meus est orbis terrae, et plenitudo ejus. Psal. 23: domini est terra etc..