In praecedentibus Psalmis hujus decadis videtur Psalmista egisse de his quae pertinent ad statum regni, cujus gloriam descripsit, et alios ad eam invitavit; nunc autem quia gloria hujus regni impedita est per peccatum, agit de abolitione peccati.
Ubi duo consideranda sunt. Primum, quod in ordine Psalmorum hic Psalmus est quinquagesimus, et hic est numerus jubilaeus, ut dicitur Levit. 27, in quo fiebat remissio omnium debitorum. Unde congruit hic numerus huic Psalmo, in quo agit de plena remissione peccatorum. Similiter quantum ad poenitentiales iste ponitur quartus, et convenienter: nam primus pertinet ad cordis contritionem: unde dicit, Ps. 6: lavabo per singulas noctes etc.. Secundus pertinet ad oris confessionem, Ps. 31: dixi confitebor etc.. Tertius pertinet ad satisfactionem; unde dicit, Ps. 37: afflictus sum etc.. Hic autem quartus pertinet ad effectum poenitentiae. In quo ostenditur quomodo poenitentia restaurat hominem ad perfectum: et ideo inter omnes alios Psalmus iste magis frequentatur in ecclesia, quia iste solum implorat misericordiam, et sic impetrat veniam; et hoc facile est, et cuilibet potest competere. In aliis autem sex Psalmis poenitentialibus sunt quaedam gravia, sicut, Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum.
Et Ps. 101: et cinerem tamquam panem manducabam etc., quae non possunt cuilibet competere.
Titulus talis est, Psalmus David quando venit ad eum Nathan propheta cum intravit ad bersabee.
Haec historia habetur expresse 2 Reg. 11 et 12 cap.
Quando David erat in prosperitate, vidit mulierem lavantem se, et concupivit eam, et adulteravit, et fecit occidere virum ejus. Et hoc displicuit deo, et missus est ad eum Nathan propheta, et reduxit eum in detestationem sui peccati, sub similitudine ovis perditae. Et David dixit, peccavi domino. Et dimissum est ei peccatum. Et haec est materia hujus Psalmi, scilicet dimissio peccati. Sed sciendum est in titulo hujus Psalmi, quod David in aliis Psalmis loquitur de aliis; sicut ibi, Ps. 21: deus deus meus, loquitur praenuntians passionem christi; et sic in diversis Psalmis loquitur de diversis; sed istum Psalmum propter seipsum fecit. In quo ostendit culpam quam fecit mundo manifestam, et similiter veniam; et sic impletur illud quod dominus dixit, 2 Reg. 12: tu fecisti hoc in occulto; et ego faciam illud manifestum. Ratio autem hujus manifestationis est divina misericordia; nam utilis est justis haec manifestatio, ut non praesumant de sua justitia; quia si David post tot victorias, post donum spiritus sancti, post tantam familiaritatem cum deo et prophetiam peccavit, quantum debemus cavere nos, qui fragiles et peccatores sumus? 1 Cor. 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Item utilis est peccatoribus, ut non desperent. Prov. 24: si desperaveris lapsus, in die angustiae imminuetur fortitudo tua; nam David post homicidium et adulterium recuperavit gratiam prophetiae. Notandus est autem modus loquendi in titulo: quando venit: ubi designat veniam, de qua agitur in Psalmo, quia per eum audivit eum dominus, et transtulit peccatum illius; sed cum dicit, quando intravit ad bersabee, designatur culpa. Ubi duo ostensa sunt. Primum, quod nominat culpam cum dicit, et intravit; Psal. 10: eloquia domini eloquia casta. Item cum commisisset duo peccata, scilicet adulterium et homicidium, Scriptura nominavit adulterium tantum. Et hoc propter duo. Primo, ut designet quod in scrutandis et publicandis peccatis aliorum non simus prompti, sed valde parci. Proverb. 24: ne insidieris ut quaeras impietatem in domo justi; et hoc signatur Matth. 25, ubi dominus merita bonorum enumerat diligenter, demerita malorum transiit. Item adnotandum, quod quando quis facit duo peccata, et unum facit propter aliud, unum transit in speciem alterius: sicut qui committit furtum ut fornicetur, dicitur potius fornicator. Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim implorat misericordiam; secundo promittit emendam, ibi, docebo iniquos. Circa primum duo facit. Primo petit culpae relaxationem; secundo petit sanctitatis et gratiae restaurationem, ibi, quoniam iniquitatem. Petit ergo primo misericordiam dei, cum dicit, miserere mei deus. Ubi sciendum est, quod, sicut dicitur Proverb. 14, miseros facit populos peccatum. Sicut enim non est vere felix qui abundat divitiis, fruitur voluptatibus, pollet honoribus, sed qui fruitur deo; ita non est miser qui est pauper, miser, et debilis et infirmus; sed qui est peccator; et ideo iste qui est peccator, dicit, miserere mei deus, tu scilicet qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti: Sap. 11: et secundum apostolum miserere cui vis. Rom. 9: miserebor cui voluero. Ergo si voluntati tuae subest misereri, miserere mei, scilicet peccatoris.
Non vult contendere, non quaerit disputare, sed brevi utitur via, miserere. Item non allegat misericordiae causam, non servitia quae fecit deo, non pericula quae sustinuit pro eo, sed solum dei misericordiam implorat; unde dicit, secundum magnam misericordiam tuam. Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam; sed in miserationibus tuis multis. Et notandum, quod aliquis potest sperare de misericordia divina, duplici ratione. Una ratio est ex consideratione divinae naturae: alia ratio est ex consideratione et secundum multitudinem effectuum ejus. Primo ergo ostendit quod sperat de misericordia dei ex consideratione naturae divinae, quia naturae divinae proprium est quod sit ipsa bonitas. Unde dionysius dicit, quod deus est ipsa substantia bonitatis. Et boetius de Trin. Similiter. Unde nihil aliud est haec dei misericordia, nisi bonitas relata ad depellendam miseriam. Ergo cum considero quod bonitatis miseriam repellere est proprium, et tamen est ipsa bonitas, confidenter ad misericordiam recurro. Et dicitur magna sua incomprehensibilitate, qua implet omnia. Ps. 32: misericordia domini plena est terra. Et in omnibus habet locum: nam justi innocentiam servaverunt propter misericordiam dei. Augustinus: domine gratiae tuae deputo mala quae non feci. Item peccatores sunt conversi ad justitiam propter dei misericordiam. 1 Tim. 1: misericordiam consecutus sum. Item in peccato existentes misericordiam dei experti sunt. Thren. 3: misericordiae domini multae, quod non sumus consumpti. Item dicitur magna sublimitate, quia miserationes ejus super omnia opera ejus; nam misericordia non signat in deo passionem animi, sed bonitatem ad repellendam miseriam. Item magna duratione. Isa. 54: in misericordia sempiterna misertus sum tui.
Item magna virtute, quia deum hominem fecit, de caelo deum ad terram deposuit, et immortalem mori fecit. Eph. 2: deus autem qui dives est in misericordia.
Item magna per effectum, quia ex omni miseria potest homo per misericordiam elevari.
Ps. 85: misericordia tua magna est super me, et remisisti impietatem peccati mei, (Ps. 31)p et ideo confidenter peto: miserere mei deus. Item alia ratio est, quia in omnibus a principio mundi inveni effectus misericordiae tuae. Et ideo dicit, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quasi dicat: miserere mei, secundum quod multipliciter et in diversis misertus es omnibus hominibus; unde dicitur isa. 63: miserationum domini recordabor; Ps. 24: reminiscere miserationum tuarum etc.. Dele iniquitatem meam. Hic ponit effectum miserendi. Nathan dixit, 2 Reg. 12: dominus transtulit peccatum tuum etc..
Et sic erat securus de venia; sed volebat totaliter peccatum extirpari. Remanet autem duplex effectus peccati: scilicet reatus poenae, et macula in anima. Primo ergo petit removeri reatum poenae; et ideo, amplius lava me ab iniquitate mea. Sciendum est, quod jer. 17, dicitur quod peccatum Judae scriptum fuit stylo ferreo in ungue adamantino; ad similitudinem judicis qui scribit culpam, quae tamdiu servatur scripta, quamdiu habet animum puniendi; sed si deponit hunc animum, non servat Scripturam.
Et sic scriptum stylo adamantino dicitur, quando peccatum non deletur. Et hoc est quod dicit, dele iniquitatem meam, idest non imputes mihi iniquitatem ad poenam. Is. 43: ego sum qui deleo iniquitates vestras. Item ibidem 44: delevi ut nubes iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Amplius. Hic petit removeri immunditiam culpae. Homo qui habet mentem bene dispositam, plus abhorret immunditiam culpae, quam austeritatem poenae; et ideo dicit, amplius lava me; quasi dicat, peto ut deleas poenam; sed amplius peto quod mundes maculam. Vel, amplius lava, quam ego intelligo. Rom. 8: nam quid oremus sicut oportet nescimus. Eph. 3: hi qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Duo sunt necessaria ad removendum maculam: scilicet ablutio praecedens, et munditia sequens. In corporibus ablutio fit per aquam, et sic secundum Glossam Psalmus per aquam praefigurat virtutem baptismi, qua deus dimissurus erat peccatum. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam etc. Zach. 13: erit fons patens domui David in ablutionem peccatorum et menstruatae. Et licet baptismus nondum institutus esset, tamen virtus dei lavans erat in baptismo. Ergo, lava me ab iniquitate mea.
Jer. 4: lava a malitia cor tuum jerusalem, ut salva fias. Item peto, ut mundes me a peccato, quia nullus mundatur nisi a te; job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Eccl. 34: ab immundo quis mundabitur? et dicit duo: scilicet iniquitatem et peccatum; iniquitas est contraria justitiae; peccatum vero munditiae: et hoc est adulterium. Et sic iniquitas fuit, inquantum laesit alium per homicidium; sed peccatum est per adulterium in quem se polluit.