Quoniam. Hic confitetur culpam. Et primo confitetur culpam. Secundo ostendit hanc confessionem esse deo acceptam. Primo ergo confitetur culpam. Secundo ipsam culpam exaggerat, ibi, tibi soli peccavi. Tertio ejus originem demonstrat, ibi, ecce enim. Recognoscit ergo culpam suam, dicens, quoniam iniquitatem. Quidam sunt qui peccata sua non cognoscunt propter tres causas: quia aggravatur ratio ex gravitate peccati: Prov. 18: impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit: Psal. 39: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item quia non recordantur: Eccl. 5: oblitus est deliciarum suarum. Item propter adulationes hominum: Psal. 9: laudatur peccator in desideriis animae suae. Et ideo, quia alii laudant eum de peccatis, ipse non recognoscit. Sed felix qui peccatum suum recognoscit sicut David: Prov. 4: cor novit amaritudinem animae suae: in gaudio ejus non commiscetur extraneus. Quantum ad secundum dicit, et peccatum meum contra me est semper. Quidam sunt qui etsi cognoscant peccatum suum, tamen non detestantur; sed iste semper peccatum suum contra se habet ut contrarium, et nocivum et detestabile. Et dicit, semper. Quidam sunt qui ad horam detestantur peccatum: jac. 1: consideravit se et abiit etc.. Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos etc.. Psalmus: iniquitatem meam ego cognosco. Alia littera, coram me: et sic designatur quod recognoscit culpam, et quod continue meditatur de ea. Et hoc statutum est coram deo per Nathan prophetam sub similitudine. Tibi soli peccavi. Supra Psalmista posuit recognitionem propriae culpae, hic autem exaggerat culpam suam: et circa hoc duo facit. Primo exaggerat ipsam. Secundo ponit id quod ad exaggerationem consequitur, ibi, ut justificeris. Hanc culpam exaggerat per respectum ad deum; et dupliciter, ut dicitur jer. 29: ego ero judex et testis. Videtur autem deum judicem contemnere, qui non timet peccare propter judicium ejus.
Et similiter contemnit deum testem qui peccat in oculis ejus; et ideo dicit, tibi soli peccavi. Sed numquid non peccavit contra uriam quem occidit? sic. Sed dicit, tibi soli, idest deo, quia ipse non est obnoxius famulo suo, sed sententiae dei. Cum enim peccat dominus qui est super servum, non peccat servo, sed deo: Sap. 6: potestas vobis data est a domino, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera tua, et cogitationes scrutabitur.
Vel, tibi soli, idest per comparationem ad te solum peccavi. Et potest hoc referri, sive ad deum, sive ad christum. Deo dicitur peccare per comparationem ad justum; et sic, tibi soli peccavi, quia solus est sine peccato. Et similiter christus omnino fuit sine peccato. Tibi ergo soli peccavi, contemnendo judicium tuum. Item contempsi te testem, quia, malum coram te feci, vidente et praesente feci: Prov. 15: infernus et perditio coram domino, quanto magis corda filiorum hominum: Eccl. 23: oculi domini multo lucidiores supra solem. Ut justificeris. Hic ponitur quod consequens est ad istam exaggerationem: et hoc potest multipliciter legi. Sed primo quod magis videtur dicam. Ut enim quandoque ponitur causaliter, quandoque ponitur consecutive tantum, et tunc est ejus sensus, malum coram te feci ut justificeris tu, quia nullus propter peccatum justificatur, sed hoc consequitur ex peccato, quia ex hoc ipso quod homo peccat, justitia dei manifestior redditur: nam ex peccatis ejus apparuit quod eum deus punivit.
Haec autem punitio consistit in duobus. Primo comminatur. Secundo infert poenam; et in utroque est justus. Quantum ad primum dicit, in sermonibus, quibus poenam comminaris: Prov. 8: justi sunt sermones mei. Quantum ad secundum dicit, vincas cum judicaris, idest cum aliis in judicio compararis. Frequenter deus ad ostendendam suam justitiam et nostram etiam, vult nobiscum judicari: isa. 5: judicate inter me et vineam meam. Et in hoc deus justior invenitur: job 9: si contendere cum deo voluerit, non poterit ei respondere unum pro mille. Et quod haec sit intentio Psalmi, patet ex apostolo Rom. 3: est autem deus verax, omnis homo mendax, sicut scriptum est. Sed in Glossa loquitur, ut hoc quod dicitur, justificeris in sermonibus etc. Non continuetur cum, malum coram te etc. Sed cum hoc quod dicit, tibi soli, idest ad tui comparationem, qui solus es justus, et intantum quod omnes sermones tui sunt justi. Et sic ly ut ponitur causaliter; quasi dicat, intantum es justus, ut justificeris.
Vel si referatur ad christum, sic est sensus, tibi soli, scilicet christo, peccavi, quia es justus, et vincas, omnes homines, cum judicaris, licet judiceris a Pilato. Vel aliter, ut justificeris, in hoc amplius peto ut laves me ad hoc, ut justificeris, scilicet promissiones nostrae perfecte verae sint, scilicet de christo nascituro, cui promissum est, Ps. 131: de fructu ventris tui etc. Et quod peccatum remitteretur: 2 Reg. 12: dominus transtulit tibi etc.. Vincas cum judicaris, ab hominibus quod non debeas implere promissa, et non debeas delere peccata mea.