Averte. Hic petit recuperationem innocentiae.
Et quia considerat in se malum culpae esse, et bonum gratiae; petit primo removeri malum sive peccatum; secundo petit removeri effectum peccati, ibi, cor mundum crea in me deus. Peccatum enim removetur non hoc modo quod peccatum non fuerit; sed quod non imputetur ei peccatum commissum ad poenam, secundum illud Psal. 31: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum.
Et loquitur ad similitudinem judicis punientis, qui primo considerat quantitatem culpae, et postea taxat poenam: ideo petit ut non consideret peccatum ejus, sed sit immemor ejus; et ideo dicit, averte faciem tuam a peccatis meis. Secundo petit ut non inferatur poena: unde dicit, et omnes iniquitates meas dele; quasi dicat: scio quod malum coram te feci: et ideo rogo ut avertas faciem tuam a peccatis meis, idest non consideres peccata mea ad puniendum: Ezech. 18: omnium iniquitatum ejus non recordabor. Item merui poenam damnationis; sed rogo ut deleas: quia deus etsi non mutet consilium, tamen sententiam mutat cor mundum. Supra Psalmista petiit removeri peccatum; hic autem petit removeri effectus peccati, qui sunt duo: scilicet inquinatio animae, et inordinatio affectus.
Primus effectus fit per hoc quod homo afficitur ad terrena: unde petit cordis munditiam: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt; et ideo dicit, cor mundum crea in me deus, et spiritum rectum. Istam munditiam cordis solus deus restituere potest: job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu quis solus es, scilicet mundus simpliciter. Et dicit, crea. Creatur aliquid ad esse naturae, quando ex nihilo producitur ad esse: Gen. 1: in principio creavit deus etc.. Item quando ad esse gratiae producitur: 1 Cor. 23: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia etc. Nihil sum in esse gratiae. Sed quando deus operatur operatione gratiae in habente gratiam, dicitur magnificare eum. Quando vero de peccatore facit justum, tunc dicitur proprie creare: Eph. 2: ipsius creatura sumus creati in christo jesu in operibus bonis: jac. 1: ut sitis initium aliquod creaturae dei, scilicet spiritualis ejus. Secundum quod sequitur ex peccato, est inordinatio mentis, quae fit per aversionem a fine debito. Sicut ergo per conversionem ad aliquod commutabile bonum animus efficitur immundus, ita per aversionem a fine deordinatur; et hujusmodi deordinationi opponitur rectitudo qua homo dirigitur in deum: Cantic. 1: recti diligunt te: et ideo dicit, et spiritum rectum innova, idest de novo tribuas, quia per peccatum amisi: Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Et, innova, non exterius, sed, in visceribus meis, ut scilicet non labia tantum ad loquendum, sed cor sit rectum ad cognoscendum.
Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic petit restitutionem gratiae. Et primo petit ipsam gratiam.
Secundo petit gratiae effectum, ibi, redde. Gratiam dei dicitur quis habere dupliciter: nam aliquis dicitur habere gratiam dei et hominis; et quantum ad aliquid similiter; scilicet quando est utrique gratus, scilicet deo et homini. Et haec vocatur gratia gratum faciens. Ephes. 1: in qua gratificavit nos in dilecto filio suo. Et secundum hoc gratia dicitur benevolentia dei, qua deus diligit hominem ad vitam aeternam. Et quantum ad aliquid est dissimile: gratia enim hominis non facit eum bonum, sed ex sua bonitate efficitur gratus homini: sed apud deum est e converso: quia ex dei benevolentia sequitur quod homo fiat bonus. Duo ergo sunt in gratia dei: scilicet ipsa benevolentia, et effectus ejus in anima; et utrumque petit, cum dicit, ne projicias me etc.. Et hoc potest dupliciter intelligi. Ille qui est in facie alicujus, videtur ab eo, et potest illum videre. Iste dicitur esse in facie dei, secundum illud 3 Reg. 17: vivit dominus in conspectu sancto: Gen. 32: deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri. Et hoc, quia ipsi recti sunt ad videndum deum: Ps. 26: unam petii a domino etc.. Per peccatum utrumque perditur: quia peccatores deserunt deum, deseruntur a deo: et amittunt fiduciam confidendi de deo.
Isa. 39: peccata et iniquitates diviserunt inter vos et deum vestrum etc. Quantum ad primum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, quantum ad secundum. Iste est ergo a facie dei per peccatum projectus: et ideo petit ne finaliter projiciatur utroque modo. Item nota, quod in homine duo sunt: scilicet culpa, ex qua dignus est poena: et natura, ex qua habet congruitatem ad gratiam: et ideo petit ut non prospiciat culpam, sed naturam; et ideo dicit, ne projicias me. Item donum gratiae datur per caritatem: et tale donum datur per spiritum sanctum; et ideo dicit, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, cujus templum fueram, sed perdidi propter peccatum: Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
Ne ergo auferas, scilicet finaliter. Redde mihi: nam duo facit gratia in homine: unum respectu superiorum, quia scilicet dat jucunditatem, quia qui habet gratiam, habet caritatem, et qui habet caritatem, amat deum, et habet ipsum; et qui habet quod amat, gaudet. Ergo ubi caritas, ibi gaudium: ro. 14: non est regnum dei esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Hoc gaudium perdiderat Psalmista; et ideo petit restitui sibi, cum dicit, redde mihi laetitiam: non de mundanis, sed, salutaris tui idest de tua salvatione. Alia littera habet laetitiam jesu, scilicet salvatoris, per quem fit remissio peccatorum: Habac. Ult.: exultabo in deo jesu meo. Alius effectus est respectu inferiorum: et hic effectus est confirmatio in gratia, quae fit per spiritum sanctum, et spiritu principali confirma me. Spiritus autem sanctus firmat dupliciter: uno modo contra mala: isa. 8: in forti manu erudivi te. Alio modo in bono: isa. 40: qui sperant in domino mutabunt fortitudinem.
Haec fortitudo habetur per spiritum sanctum: nam corpus non est firmum ad sustinendum nec ad faciendum nisi propter fortitudinem spirituum; ita homo non est fortis sine spiritu sancto. Sed ille non praeberet fortitudinem, nisi esset spiritus principalis; quia virtus inferior non est sufficiens ad praebendum auxilium contra superiorem. Potestas autem diaboli est magna: job 41: non est potestas super terram quae comparetur ei. Ergo contra diabolum indiget homo juvari spiritu principali, scilicet principante et dominante super omnia.
Et hoc spiritu indiget homo contra spiritum carnis: Num. 16, fortissime deus spiritum universae carni. Item contra spiritum mundi: 1 Cor. 2: nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui est ex deo.
Item contra spiritum diaboli: 1 Reg. 18: invasit spiritus domini malus Saul. Notandum est quod in hac lectione fit triplex mentio de spiritu: quia dicitur spiritus rectus, spiritus sanctus et spiritus principalis.
Et secundum Glossam quidam accipiunt spiritum essentialiter dictum, secundum quod est spiritus omne quod non est corpus. Unde spiritus dicitur pater et filius et spiritus sanctus. Sed melius est ut accipiatur personaliter. Tria autem facit spiritus sanctus in homine. Primo rectitudinem intentionis: Ps. 142: spiritus tuus bonus etc.. Item sanctificat nos: Rom. 1: secundum spiritum sanctificationis.
Item nobilitat et facit nos principes: Gal. 4: quoniam estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda vestra.