Docebo. Supra Psalmista proposuit suas petitiones deo; hic autem repromittit recompensationem. Et primo promittit quid sit facturus pro deo, in praesenti.
Secundo in futuro, ibi, benigne. Circa primum duo facit. Primo promittit deo quaedam spiritualia sacrificia. Secundo excusat se ab oblatione carnalium, ibi, quoniam si voluisses. Duplex sacrificium spirituale deo promittit: scilicet doctrinae, per quod instruatur proximus. Secundo promittit spirituale sacrificium laudis, per quod laudetur deus, ibi, libera me. Dicit ergo: docebo iniquos vias tuas. Et notandum, quod supra in alio Psalmo (49) dixit, peccatori dixit deus, quare etc. Per quod ostendit quod peccatorem non decet doctrinam effundere.
Et ideo quamdiu sensit se peccatorem, non promisit doctrinam manifestare; sed postquam restituit ei deus spiritum principalem: et tales decet doctrinam habere, et alios docere: jer. 3: dabo vobis pastorem juxta cor meum, qui pascet vos scientia et doctrina. Et de christo dicitur Act. 1: coepit jesus facere et (postea) docere. Fructus autem hujus doctrinae non est tantum speculatio veritatis ad beatam contemplationem, sed intentus finis ejus est conversio peccatorum: et ideo dicit, et impii ad te convertentur: jer. 15: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos: Ps. 21: convertentur ad dominum omnes gentes. Et secundum Glossam eosdem dicit impios et iniquos; quamvis David intelligat quod iniqui dicuntur qui peccant contra deum; et ideo signanter dicit, docebo iniquos; quasi dicat: aliqui etsi revereantur deum, tamen operantur contra proximum et injusta: et hos docebo vias tuas, scilicet ut non offendant proximum: 3 joan. 4: mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum. Libera me de sanguinibus.
Hic promittit sacrificium laudis: et sunt duo impedimenta hujus sacrificii. Unum est reatus peccati; aliud est interior defectus. Primo ergo petit remotionem primi impedimenti. Secundo petit remotionem secundi, ibi, domine labia mea aperies.
Petit ergo remotionem impedimenti, et promittit sacrificium laudis. Impedimentum laudis divinae, sicut dictum est, est reatus culpae: Eccl. 15: non est speciosa laus etc.. David autem erat gravi culpa reus: et ideo petit liberari ab ea; et ideo dicit, libera me de sanguinibus. Secundum Glossam, hoc nomen, sanguis, non declinatur in plurali numero: tamen translator voluit uti ad expressionem peccati. Et refertur hoc ad concupiscentiam carnis, quae est caro et sanguis: Matth. 16: caro et sanguis non revelavit tibi etc.: quasi dicat. Libera me de peccatis commissis ex carne et sanguine.
Vel dicendum quod David commiserat culpam adulterii et homicidii: et in utroque est sanguis: quia in homicidio sanguis effunditur: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum etc.. Adulterium autem procedit ex fervore sanguinis; et ideo dicit. De sanguinibus: Oseae 4: sanguis sanguinem tetigit. O deus, libera ergo me de sanguinibus, quia tu solus potes: isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me etc..
Et, quia tu es deus salutis meae, idest qui potest me salvare. Et exultabit lingua mea, scilicet cum delectatione et cum interiori gaudio cordis narrabo justitiam tuam: isa. 30: canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis. Item ibidem cap. 35: venient in syon laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: Ps. 41: in voce exultationis etc.. Domine labia mea aperies. Est autem sciendum, quod homo aliquando impeditur a doctrina etiam propter impedimentum interius loquendi: et hoc contingit aliquando propter culpam auditorum: Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus. Et infra: quia dominus exasperans est. Et propter proprium peccatum: Psal. 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Quia ergo solus deus linguas infantium fecit disertas, Sap. 10; ideo petit: domine remove impedimenta quae incurri per peccatum, a labiis meis. Et tu, labia mea aperies. Ephes. Ult.: ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii. Est autem notandum, quod in apertione oris intelligitur doctrinae profunditas, ubicumque in Scripturis invenitur apertio oris: ut job 3: post haec aperuit job os suum. Et Matth. 5: aperiens jesus os suum, scilicet in profunditatem Scripturae; et tunc, os meum annuntiabit laudem tuam; quasi dicat: quod in corde habeo, ore confitebor.