Quoniam si voluisses sacrificium. Hic excusat se. Et primo ostendit sacrificium non esse deo acceptum; secundo ostendit quod sacrificium sit deo acceptum, ibi, sacrificium deo. Dicit ergo: ego repromitto doctrinam et laudem, hoc enim sacrificium honorificabit te; sed carnale sacrificium non est tibi acceptum; et ideo dicit: si voluisses sacrificium, scilicet carnale, utique dedissem: sed, utique holocaustis non delectaberis.
Sed numquid non vult sacrificia carnalia? si illa sacrificia non approbat deus, quare ergo mandavit fieri in veteri lege? dicendum, quod mandavit ea fieri non propter se, sed quia erant figura interioris veri sacrificii, quo christus se obtulit: et sunt signa interioris sacrificii, inquantum homo animam suam offert deo: et iterum fuerunt instituta propter rudes, qui deum non noverant; et ideo oportebat quod in rebus honorarent et cognoscerent deum, ne sacrificia idolis immolarent, ad quod erant multum proni. Sed quia David ex spiritu sancto sciebat cordis sacrificium deo acceptum, non dedit hic sacrificia corporalia. Inter omnia autem sacrificia holocausta erant magis deo accepta. Et tamen illa propter se non erant accepta deo; ideo dicit, holocaustis non delectaberis; quia etsi ipsa fuissent tibi accepta, simpliciter obtulissem ea. Et si objiciatur, quod odor suavissimus erant domino, dicendum, quod erat hoc propter figuratum sacrificium, et in signum interioris sacrificii, quod deo placet; unde subdit, sacrificium deo, scilicet acceptum, spiritus contribulatus. Augustinus, 10 de CIV.
Dei: omne sacrificium, quod offertur exterius, signum est interioris sacrificii, in quo animam suam offert deo. Sed sciendum quod anima hominis deducitur in peccatum primo per inane gaudium. Eccle. 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis, idest deduceris in peccatum. Secundo induratur ad spiritualia ex peccato. Eccle. 3: cor durum male habebit in novissimo. Rom. 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens. Tertio, quia sufficit sibi in rebus corporalibus, et non curat de spiritualibus, tunc superbit, quod est initium omnis peccati. Eccl. 10. Oportet ergo quod poenitens qui cor suum offert sacrificium deo, contraria omnibus his faciat.
Et primo contra inane gaudium oportet, quod assumat tristitiam poenitentiae: et ideo subdit, sacrificium deo spiritus contribulatus, idest de omnibus peccatis simul tristatur, non de uno tantum. 2 Cor. 7: quae secundum deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur.
Baruch 2: anima quae est tristis super magnitudinem mali, et incedit incurva. Et infra: dat tibi gloriam, et tristitiam domino. Contra secundum opponitur contritio; unde dicit, cor contritum. Et nota differentiam inter confracta et contrita: quia confracta sunt quae dividuntur in magnas partes; contrita sunt quae in parvissimas partes dividuntur.
Quamdiu ergo quis habet cor durum, tunc quasi integrum habet cor in malitia; sed quando totaliter deserit peccatum praebens se spiritualibus, dicitur tunc contritus. Job 16: ego ille quondam opulentus, scilicet in temporalibus, repente contritus sum. Contra tertium opponitur humilitas; et ideo dicit, et humiliatum deus non despicies, quia superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam.
Jac. 4. Et est sciendum, quod facit mentionem de corde et spiritu, et spiritus pertinet ad animositatem, et sic pertinet ad irascibilem. Isa. 25: spiritus robustorum, quasi turbo impellens parietem.
Cor pertinet ad concupiscibilem: et sic datur per hoc intelligi, quod quicquid est in VI appetitiva, debet deo offerri in sacrificium.