Dilexisti. Hic agit de affectu mali, sive peccatoris, ad nocendum proximo. Et hic affectus in duobus consistit: scilicet in exterioribus et interioribus.
Primo ergo in exterioribus ostendit subtractionem justitiae. Dicit ergo, dilexisti malitiam super benignitatem. Benignitas, idest bona igneitas: et sic facit liquescere animum hominis ad bona communicanda; malitia e converso movet impetum hominis ad nocendum. Et isti mali et peccatores plus malitiam quam bonitatem, idest benignitatem dilexerunt, quia magis sunt prompti ad malum quam ad bonum, eo quod sunt frigidi et remissi: job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua. Quantum ad subtractionem justitiae dicit, dilexisti loqui iniquitatem magis quam loqui aequitatem: Ps. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Quantum ad interiora dicit, dilexisti omnia verba praecipitationis, trahendo alios in mortem, sicut doeg: iterum in malum culpae: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Vel praecipitando teipsum; et ideo dicit, lingua dolosa. Et tu qui es linguosus et dolosus, vel hoc facis per linguam dolosam: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est.