Deus in nomine tuo. Supra in aliis Psalmis Psalmista exaggeravit iniquitatem peccatorum quantum ad affectum peccati et contemptum dei; hic exponit persecutionem quam ab eis patitur. Titulus: in finem intellectus David in carminibus. Prima pars tituli plana est. Secunda tangit historiam quae scripta est I Reg. XXIII, quando David pervenit ad desertum ziph civitatis, et homines illius civitatis accusaverunt David Sauli, et Saul persecutus est eum, non tamen potuit eum comprehendere; unde haec accusatio non nocuit David, in quo significatur quod ziphaei, idest florentes in hoc mundo; Isai.: gloria mundi quasi flos agri, accusant sanctos, nec tamen nocere possunt, quia sanctus occultatur apud ziphaeos, quia sanctus inter peccatores non floret, sed floritio eius est in occulto; scilicet flores honestatis. Coloss. III: vita vestra abscondita est cum christo. Agit ergo David in Psalmo isto de bonis qui absconditi sunt inter malos et persecutionem patiuntur ab eis.
Dividitur ergo Psalmus iste in partes tres. Primo praemittit orationem. Secundo ostendit necessitatem orandi, ibi, quoniam alieni. Tertio praemittit recompensationem, ibi, voluntarie sacrificabo.
Circa primum duo facit. Primo ponit petitionem.
Secundo ponit exauditionem, ibi, deus exaudi.
Petitio sua circa duo versatur. Primo enim petit pro se. Secundo pro inimicis. Pro se enim petit ut salvetur, non per merita sua sed propter amorem divini nominis. Unde dicit: deus in nomine tuo salvum me fac. Act. IV: non est aliud nomen datum sub coelo, etc.. Prov. XVIII: turris fortissima nomen domini. Pro adversariis petit iudicium quod potest tripliciter intelligi.
Uno modo de iudicio discretionis, ut scilicet eius causa discutiatur ab eis. Ps.: iudica me, deus, et discerne. Alio modo ut intelligatur de iudicio persecutionis, ut scilicet secundum suam iustitiam iudicet eum, liberando ipsum a malis. Isai. XII: iudicabit in iustitia pauperes. Alio modo de iudicio condemnationis. Et hoc non petit ex desiderio vindictae sed conformando se divinae iustitiae.
Vel hoc dicit malorum iudicium praevidendo. Et hoc est quod dicit, et in virtute tua iudica me, deus, exaudi orationem meam.
Hic ponitur exauditio. In oratione sunt duo.
Scilicet illud quod petitur, et petitio. Quandoque autem deus exaudit quod petitur, et non ipsam petitionem, quia id quod petitur aliquis impetrat ex gratia et misericordia; et haec sunt a deo donata.
Sed ipsa petitio aliquando fit a peccatore; et ideo non est exaudita, quia non est deo accepta. Et ideo petit, scilicet ut sua oratio sive petitio impleatur cum dicit: deus, exaudi orationem meam, et quod sua verba percipiat auribus, auribus percipe verba oris mei; quod fit quando sua verba deus acceptat et approbat. Ps.: verba mea auribus, etc..