Exaudi deus orationem meam, et ne despexeris.
Supra Psalmista ostendit insultum hostium contra se. Hic ponit liberationem ab eis.
Et primo petit in generali contra omnes hostes.
Secundo petit specialiter contra aliquos, ibi, eripe me de inimicis meis.
Circa primum duo facit. Primo implorat dei auxilium contra mala quae ab hostibus patitur.
Secundo quod exauditus gratias agit, ibi, miserere mei, deus, miserere mei.
Circa primum duo facit.
Primo exaggerat mala quae patitur, quantum ad tristitiam. Secundo quantum ad assiduitatem tribulationis.
Miserere mei, deus, quoniam conculcavit.
In hoc Psalmo, secundum Glossam, loquitur Psalmista in persona sua exprimens tribulationes ipsas quas patiebatur. Potest etiam dici in persona ecclesiae vel viri iusti, vel christi secundum quod gerit figuram infirmitatis nostrae.
Titulus: in finem in carminibus intellectus David. Et est sensus, intellectus David, quasi dicat: iste est intellectus David, in carminibus.
Et intitulatur ab intellectu, ut ille qui est in tribulatione sciat cognoscere mala quae patitur, et bona quae expectat, secundum illud Prov. XIV: cor qui novit amaritudinem, etc..
Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. Primo enim exponit tribulationem quam patiebatur. Secundo malitiam hostium, ibi, praecipita. Tertio commemorat auxilium dei praestitum sibi, ibi; ego autem ad deum.
Circa primum duo facit. Primo petit suam orationem exaudiri. Secundo tribulationem exponit, ibi, contristatus. Dicit ergo, exaudi, deus, orationem meam. Hoc est quando asseritur id quod petit qui ingeminat orationem. Nec hoc est superfluum, quia ingeminatio orationis excitat affectum.
Iacob ult.: multum valet, etc..
Quandoque autem impetratur quod petitur etsi oratio non est deo accepta, sicut quando petit peccator, sed in hoc ipso quod petit meretur dei indignationem. Psalm.: dedit eis petitiones eorum, et misit saturitatem in animas, etc..
Sed adhuc escae eorum erant, etc.
In ore ipsorum; et ira dei ascendit super eos.
Frequenter aliquis concedit iratus quod negat propitius.
Et ideo dicit, et ne despexeris deprecationem meam.
Despicitur alicuius oratio propter duo. Vel quando petit quod non est petendum iuste, vel quia non pie, sed cum superbia petit. Psalm.: respexit in orationem humilium, et non sprevit, etc..
Despecta fuit oratio Pharisaei quia cum superbia petit; Luc. XVIII, psalm.: dirigatur oratio mea, etc..