Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo LXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 2-11, Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? etc.
1. Joannis de Christo testimonium. Lectio sancti Evangelii quaestionem nobis proposuit de Joanne Baptista. Adjuvet nos Dominus ut solvamus eam vobis, 0431 quomodo eam solvit nobis . Joannes Christi testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis mulierum non surrexisset major. Sed major illo erat natus ex Virgine. Quantum major? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter se et judicem suum, cujus praeco est. Antecessit enim Christum Joannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo, non se praeferendo. Nam et Officium totum ante judicem ambulat; et qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium perhibuit Joannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui solveret corrigiam calceamenti ejus. Adhuc quid? Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 27, 16) . Lucernam se confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes ejus confugit, ne ad alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat, ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis? Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines in ejus magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum verbis, quia comprehenderat Dei Verbum.
2. Christi testimonium de Joanne. Ergo hoc Joannes de Christo: Christus de Joanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri? Utique non; quia Joannes non circumflabatur omni vento doctrinae. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Non; quia Joannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? prophetam? Ita: et major quam propheta. Quare major quam propheta? Venturum Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit Dominum Joannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29) : ecce est. Jam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Joanne errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit Dominus, nemo surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo; minor tempore, major majestate. Se ipsum volens intelligi hoc dixit. Valde inter homines Joannes est magnus, quo solus inter homines major est Christus. Potest et sic distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno coelorum, major est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui ergo inter Angelos minor est, Joanne major est. Commendavit regnum quod desideremus: proposuit civitatem, 0432 cujus cives esse cupiamus. Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Joanne major est. Quo Joanne? Quo nemo major surrexit in naris mulierum.
3. Difficultas, an Joannes dubitaverit de Christo. Audivimus verum et bonum testimonium et Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Quid sibi ergo vult, quod misit ad eum discipulos suos Joannes, cum inclusus esset in carcere jam occidendus, et ait discipulis suis: Ite, dicite illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ipsa est tota laudatio? Illa laudatio facta est dubitatio? Quid dicis, Joannes? cui dicis? quid dicis? Judici dicis, praeco dicis. Tu digitum intendisti, tu eum ostendisti: tu dixisti, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tu dixisti, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus: tu dixisti, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Et modo tu dicis, Tu es qui venis, an alium exspetamus? Ille ipse non est? Tu quis es? Nonne tu es praecursor ipsius? Nonne tu es de quo praedictum est, Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam? Quomodo viam praeparas, et tu erras? Venerunt ergo discipuli Joannis: et Dominus ad illos, Ite, dicite Joanni: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur: et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Nolite suspicari Joannem scandalizatum esse in Christo. Et tamen verba quasi sic sonant: Tu es qui venis? Opera interroga: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et quaeris an ego sum? Opera, inquit, mea, verba mea sunt. Ite, recnuntiate. Illis autem abeuntibus, Ne forte aliquis dicat, Bonus erat primo Joannes, et Spiritus Dei deseruit illum: ideo ista dixit post eorum discessum; post discessum ipsorum quos miserat Joannes, Christus laudavit Joannem.
4. Solvitur difficultas. Quid sibi ergo vult obscura quaestio? Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio evidens solutio est. Joannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Joannis, magistrum suum Joannem; audiebant a Joanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter illos dixit Christus, Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite 0433A me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de vobis dico, non de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Joanne: dixit laudes ejus veras verax, veritas.
5. Pauperum cura. Puto satis istam solutam esse quaestionem. Sufficiat ergo usque ad ejus solutionem perduxisse sermonem. In mente habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis; imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Jam reddendum est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum.