Die ac nocte. Hic ostendit in speciali. In qualibet civitate sunt tria, scilicet muri qui ambiunt eam, media habitatio, et plateae. Et philosophus distinguit tria genera hominum. Per muros intelliguntur principes et magnates civitatis qui tuentur populum sicut muri tuentur civitatem. Prov.
XXV: sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic, etc..
Isaiae LXII: super muros tuos (ierusalem) constitui custodes, idest principes et rectores. Isaiae I: principes tui infideles. Et die, scilicet exequendo malitiam, nocte excogitando. Vel die in prosperis, nocte in adversis. Unde dicit, circumdabit eos super muros eius iniquitas, idest iniustitia principum circumdabit civitatem mundi, sicut muri civitatem. Medium huius civitatis est populus in quo est labor in medio eius et iniustitia, velut quantum ad malum quod agunt; et sic studiositas ad malum cum dicit, labor impositus. Ierem. IX: ut inique agerent laboraverunt. Sap. V: lassati sumus in via (iniquitatis)p et ipsa species mali, et iniustitia.
Et hoc intelligitur passive de iniustitia quam patiuntur a praelatis, et labor impositus. Plateae sunt loca publica, et sunt qui exercent officia publica, sicut negotiatores in quibus est manifesta iniustitia, sicut per usuras. Psalm.: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Et ideo dicit, non defecit de plateis eius usura.
Item occulta, unde dicit et dolus.