Hic petit adhiberi eis poenam iustam. Et primo petit infligi poena. Secundo ostendit culpam; ibi, quoniam nequitiae.
Circa primum sciendum est quod hic ponitur historia quae habetur Num. XVI, quando Dathan et Abiron fecerunt seditionem. Moyses fecit alios ab eis recedere, et dixit quod scilicet dominus faceret rem novam ut aperiatur terra, etc.; et statim aperta est terra et deglutivit eos. Dicit ergo alludens historiae illi, veniat mors super illos, quasi dicat: veniat eis poena quia faciunt novam culpam persequens amicum, idest christum; dupliciter.
Uno modo ut unum sit determinativum alterius, quasi dicat: veniat mors; et talis quod descendant in infernum. Vel ut sint duae poenae: una mortis et alia descensus in inferno. Nam ibi aliter sunt puniti Dathan et Abiron qui erant principes, quia sunt absorpti; alii autem sunt occisi per incendium quod fuit in castra. Quantum ergo ad minores dicit: veniat mors super illos. Quantum ad maiores, et descendant in infernum. Et designatur in his duplex poena, quam Psalmista non optat sed pronunciat. Una quam sustinebunt in inferno post hanc vitam; alia quam hic in vita patiuntur. Post vitam patiuntur mortem damnationis aeternae. Rom. VI: stipendia peccati mors. Psalm.: mors peccatorum pessima.
Sed in vita descendunt in infernum, idest in voraginem vitiorum. Prov. XVIII: impius cum in profundum venerit, etc.. Vel descendant viventes post hanc vitam, idest descendant cum affectu quem habent, qui est vita eorum, ad infernum. Vel si dicatur optative, tunc exponitur sic; mors, scilicet iustitiae qua interius moritur peccato. Coloss. III: mortui estis, et vita vestra, etc..
Descendant viventes, vita iustitiae in infernum per considerationem, secundum illud Isaiae XXXVIII: in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Et qui sic per considerationem poenarum ut eas evadant, descendunt viventes non descendent morientes. Eccli. VII: memorare novissima, etc..