Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo LXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 52, Ideo omnis Scriba eruditus in regno Dei, etc.
1. Scribae Judaeis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestrae, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intelligat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi.
2. Scribae non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Judaeorum. De quibus alio loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3) . Quare vobis dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris; 0473 qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. XI, 21-23) ? Certe de his manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei,
3. Praefecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth XII, 35, 34) ? Hac dicit, Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset, Cathedram Moysi sedent (Id. XXIII, 2) ; nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam praecones judicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui. Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai XXII, 13) . Da vocem de cathedra Moysi: audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12-16) : Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18) . Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.
4. Botrus in spinis. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini dicentis, Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus (Luc. VI, 44) ? Ergo Scribae et Pharisaei Judaeorum spinae et tribuli: et tamen, Quae dicunt, facite; 0474A quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi.
5. Veteres figurae per Christum evacuatae. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde vetera? Quia jamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur (Id. III, 13-16) . Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut jam sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen.