Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput Primum.
1. Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus ejicere? respondit, 0494 Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5) . Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: major felicitas, scire unde petebant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes.
2. Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen. Putatis enim, rfatres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit praeveniens desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 7 et 8) . Aliud jam dicit Dominus. Quid est? Nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quae causa est ipsius orationis, si jam novit Pater noster quid nobis necessarium sit? Dicit alicui: Noli me diu petere; novi enim quid tibi necessarium sit. Si nosti, Domine, quare vel petam? Tu non vis me habere diuturnam petitionem, imo jubes ut habeam pene nullam. Et ubi est illud alio loco? Qui dicit, Nolite multum loqui in oratione: alio loco dicit, Petite, et dabitur vobis? Et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, Quaerite, et invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid adjunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis (Id. VII, 7) : vide quid adjunxerit. Voluit te, ut accipias, petere; ut invenias, quaerere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo, quia jam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini verba sunt, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1) . Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me jubes cito finire, hac jubes semper orare, et non deficere: quid est hoc? Et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. Ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus, quod scit tibi non expedire. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et verum est: omnis 0495 enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico. Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. Si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub Deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae?
3. Orandus Deus, ut a vitiis sanet. Proinde, quoniam in hoc capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium ejicere: ad orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non ejicitur, nisi jejuniis et orationibus. Si orat homo, ut ejiciat daemonium alienum; quanto magis ut ejiciat avaritiam suam? quanto magis, ut ejiciat vinolentiam suam? quanto magis, ut ejiciat luxuriam suam? quanto magis, ut ejiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me. Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus: Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod pejus aegrotas.
4. Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit. Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Judaei. Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) . Cum ergo omnes invenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus aegrotorum, qui jam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis est magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, 0496 et qui essent , respondit illis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 11-13) . Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum.
5. Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis. Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Putatis autem, quia non illi Judaei maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cujusdam mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus, Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo, mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo . Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit? Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: 0497 dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti erat ut major copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14) . Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Judaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Et non vacavit vox illa. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Judaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt.
6. Oratio in vitae hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5) . Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat. Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, jubes et fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit (Matth. XIV, 25-31) : ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18) .
7. Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda. Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae hujus, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et 0498 animae, societas Angelorum, civitas coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.
8. Tempora mala unde, et quomodo ferenda. Ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. Abundant mala, et Deus voluit ut abundarent mala. Utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. Mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. Sed quid facimus? Non possumus ad bonam vitam convertere multitudinem hominum? Pauci qui audiunt bene vivant: pauci bene viventes multos male viventes ferant. Grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. Ferant quod nolunt, ut veniant ad quod volunt. Quare contristamur et causamur Deum? Abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. Magni viri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. Malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. Quid est autem malus mundus? Non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. Sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu vivimus, sicut dixi, ad Dominum Deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perveniamus. Patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. Ipse nos portat, non nos illum. Novit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod jussit, et spera quod promisit.