Origo Schismatis Donatiani
0773 Ex Optato, lib. 1, ad veterem codicem Germanensem recensito et correcto.
.
Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat:
unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes
ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam
persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte
0773 Germanensis vetus codex,
funestam prostravit in mortem.
, latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti
0773 Verbum,
suffulti, abest a Germanensi codice.
? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes
omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta
divinae legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis-Tibilitanis,
Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis
0773 In eodem Ms.,
Liniatensis.
, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens,
Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. Et Menalus
0774
0774
Menalius, in Germanensi Ms. Vide infra epistolam Constantini ad Celsum.
, qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. Hi et
caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem
0774 «Persecutionem tradendorum codicum» appellat Augustinus in lib. 3 contra Cresconium, n. 29; et Cirtensis istius concilii
tempus notat in Brevic. Collat., n. 32.
(quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die III iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii
tunc diaconi testantur
0774 Vide infra, Gesta apud Zenophilum consularem.
, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Harum namque plenitudinem
0774 In Optati editis additur,
rerum. Abest a Germanensi codice ut subintelligatur,
membranarum.
in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse
se confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios
0774 Germanensis Ms.,
apud Stationarium, singulari numero.
fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti
0774 In excusis,
omnes haeretici. Emendantur ex manuscripto Germanensi.
coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam
Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est Victor
0775A Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion
0775B Germanensis Ms.:
Victor Gabrensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurionis.
. Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus,
Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus,
Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot
et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati
0775C In editis,
conjurati. Aptius in Germanensi Ms.,
thurati; seu,
thurificati Vide paulo supra, lib. contra Fulgentium Donatistam, cap. 26, col. 774.
, homicidae, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam
traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis.
Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint
rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde,
et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores
hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de Imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum
concilium, quae sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia,
antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto
orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit,
quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos
foras exituros:
Quia non erant, inquit,
nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan. II, 18, 19) . Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit.
Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam, feminam
factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi
Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur;
et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione
discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. Iisdem
temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno Imperatore tunc factam epistolam, appellatus
est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio
missa est. Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves
patiebatur augustias. Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare
poterat. Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si
ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus
causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est: jubente
Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas Christianis est restituta. Botrus et Celesius
0775D Germanensis vetus codex constanter,
Coelestius. Et sic ipse Augustinus in Psalmo Abecedario contra Donatistas.
, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur,
qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio
0776 totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celesius de
spe sua dejecti sunt. Tunc brevis auri et argenti
0776 Hic aliquid deesse videtur. M.
sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores,
qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem
0776 Sic Germanensis Ms. At editi,
subduxerunt communioni plebem: minus recte, siquidem mox dicturus est, totam civicam frequentiam cum Caeciliano fuisse contra schismaticos Donatistas congregatam.
. Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum
omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis factum est
ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia
roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Ad Secundum
Tigisitanum missum est
0776 In Germanensi Ms.,
scriptum est.
, ut Carthaginem veniretur. Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab
iratis, non a Catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica
frequentia fuerat
0776 Sic Germanensis Ms. At editi,
tota civitas in frequentia fuerat.
, nullus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est,
Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur,
meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut
si Felix in se, sicut illi arbitrabantur,
nihil contulisset, ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait:
Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli,
aut communicari debuit innocenti. Conferta erat ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in
quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus
0776 Ex Germanensi Ms. additur,
Carpophorus, qui omissus erat in excusis.
, Lucianus et caeteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et
Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus,
qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum
est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum qui ordinatus est. Interea de suorum criminum fonte,
qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse
putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam
infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras,
livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis
suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa,
supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui
erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago
0776 Excusi,
et quod imago. Castigantur ad Germanensem Ms.
fuerat innocentiae, inter,
0777A multos nefas admissum. Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat
admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt. Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam
gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.
Exemplum epistolae ad Caecilianum, qua Constantinus pecunias ecclesiis donat
0777B Euseb. Histor. Eccles. lib. 10.
.
Constantinus Augustus, Caeciliano episcopo Carthaginensi.
Quandoquidem placuit nobis, ut per omnes provincias Africae, Numidiae, et utriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitimae
et sanctissimae religionis catholicae ministris ad sumptus necessarios aliquid praeberetur; litteras dedi ad Ursum virum perfectissimum
rationalem Africae, eique significavi, ut ter mille folles tuae Gravitati numerari curaret. Tu itaque ubi praedictam pecuniae
quantitatem acceperis, operam dabis, ut cunctis supra memoratis juxta brevem ab Hosio ad te directum ea pecunia dividatur.
Quod si forte ad meum erga vos omnes hac in parte studium explendum deesse aliquid intellexeris, incunctanter quidquid necessarium
tibi videbitur, ab Heraclida procuratore praediorum nostrorum petere debes. Nam et ipsi coram mandavi, ut si quid pecuniae
Gravitas tua ab ipso postularet, absque ulla dubitatione dinumerandum tibi curaret. Et quoniam accepi quosdam non satis compositae
mentis homines id agere, ut sanctissimae et catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant; scias
me Anulino proconsuli et Patritio vicario praefectorum coram haec dedisse mandata, ut inter caetera hujus rei competentem
curam gerant; nec, si quid hujusmodi agatur, negligere ac dissimulare sustineant. Itaque si quos ejuscemodi homines in hac
amentia perseverare conspexeris, absque ulla haesitatione supradictos judices adibis; idque ipsis referes, ut in eos, quemadmodum
ipsis coram mandavi, animadvertant. Divinitas summi Dei multis annis te servet.
Ut Clerici Ecclesiae catholicae, cui praeest Caecilianus, ab omnibus publicis functionibus immunes sint
0777C Ibid.
.
Constantinus Maximus Augustus Anulino.
Ave, Anuline charissime nobis. Cum ex multis rebus constet religionem illam in qua summa divinae majestatis reverentia custoditur,
spretam quidem maxima reipublicae importasse discrimina, eamdem vero rite susceptam et custoditam et nomini Romano maximam
prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, divina id tribuente beneficentia, praecipuam felicitatem contulisse: placuit ut
homines illi, qui cum debita sanctimonia et assidua hujus legis observantia ministerium suum divinae religionis cultui exhibent,
laborum suorum mercedem reportent, Anuline charissime nobis. Quapropter eos homines, qui intra provinciam tibi creditam in
Ecclesia catholica cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vocare consueverunt, ab
omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conservari, ne errore aliquo aut casu sacrilego a cultu summae divinitati
debito abstrahantur; sed ut potius absque ulla inquietudine propriae legi deserviant. Quippe his summam venerationem divino
numini exhibentibus, maximum inde emolumentum reipublicae videtur accedere. Vale, Anuline charissime ac desideratissime nobis.
Relatio Anulini
0777D Exstat in Augustini epistola 88, n. 2; et in Collatione arth., act. 3, cap. 216.
Augustis Nostris, Anulinus V. C. proconsul Africae.
0778 Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique Clerici vocantur,
devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni
omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia
ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum
putarent; quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt,
ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis,
quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum
ita.
Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini. Item alium
0778 Forte ipse est libellus precum hic subsequentium, quas episcopi partis Majorini ad Constantinum miserunt.
sine sigillo cohaerentem eidem alutae: datum die XVII cal. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium consule
0778 Anno Christi 313.
.
Episcoporum partis Majorini preces ad Constantinum
0778 Ex Optato, lib. 1. De hisce precibus August. epist. 53, n. 5; et 76, n. 2.
.
Rogamus te, o Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem
non exercuit; et ab hoc facinore immunis est Gallia: nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt: petimus
ut de Gallia nobis judices dari praecipiat Pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nassutio, Capitone, Fidentio, et caeteris episcopis
partis Donati
0778 Henricus Valesius putat legendum
a parte Majorini, quod nonnisi postea dicta sit pars Donati. Testatur Augustinus in epist. 88, n. 1, «quod pars Donati, primo apud «Carthaginem
pars Majorini dicebatur.»
.
Ut Romae concilium habeatur pro unitate et concordia Ecclesiarum
0778 Euseb. lib. 10 Histor. Eccles.
.
Constantinus Augustus, Miltiadi episcopo urbis Romae et Marco.
Quoniam hujusmodi plures chartae
0778 Scilicet libellus ille criminum Caeciliani datus a parte Majorini, de quo supra in relatione Anulini.
a V. C. Anulino Africae proconsule ad me sunt missae, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensis urbis episcopum a quibusdam
collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari. Quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis
quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi
in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. Placuit mihi ut idem Caecilianus una cum
decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam
naviget; quatenus ibi coram vobis, et coram Rheticio, Materno, ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi,
possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis. Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire
notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum litteris meis subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus
lectis perpendet Gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto
justitiae terminanda. Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi,
ut generaliter nullum schisma aut discidium
0779 ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.
De Romano concilio sub Miltiade
0779 Ex Optato, lib. 1.
.
Dati sunt judices
0779 In Germanensi Ms., loco,
judices, legitur
principes.
, Maternus ex Agrippina civitate, Rheticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Ad urbem Romam ventum est ab iis
tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. Convenerunt in domum Faustae in Laterano, Constantino ter et Licinio ter Coss.
sexto nonas octobres
0779 In eodem codice:
Constantino quarto et Licinio, sexto nonas octobris. Apud Augustinum in libro post Collationem, n. 56:
Constantino ter et Licinio iterum consulibus, sexto nonas octobres.
die sexta feria
0779 Anno Christi 313.
. Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Rheticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani, et Merocles a
Mediolano, Florianus a Caesana, Zoticus a Quintiano, Stemnius ab Arimino
0779 Germanensis Ms.:
Florianus a Sinna, Zonticus a Quintiano, Stennius ab Arimino.
, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Savinus
a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a Tribus Tabernis, Maximus ab Ostia
0779 Idem Ms.,
Maximus a Tribus-Ostiis.
, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii: his decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in
medium missa est. A singulis in Donatum
0779 Donatum a Casis Nigris, ex August. In Brevic. Collat. 3, capp. 12 et 17.
dictae sunt sententiae:
Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere in Caecilianum quod dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis
innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia, qua judicium clausum est
0779 Idem Ms.,
coagulatum est.
his etiam verbis:
Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, juxta professionem suam non accusari, nec a Donato convictum esse
in aliqua parte constiterit
0779 Idem codex,
in aliqua professione constiterit.
,
suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. Sufficit ergo et Donatum tot sententiis percussum esse, et Caecilianum tanto judicio esse purgatum. Et tamen Donatus appellandum
esse ab episcopis
0779 In eodem codice deest,
ab episcopis.
credidit. Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit:
O rabida furoris audacia! Sicut in causis Gentilium fieri assolet, appellationem interposuerunt
0779 Germanensis codex,
appellandum esse episcopus credidit, et caetera.
0779 Verba haec Constantini leguntur in epistola ad episcopos scripta post Arelatense Concilium. Prolata ergo fuerunt a Constantino,
cum ad ipsum Donatistae ab Arelatensi judicio appellarunt. Confer Augustini epist. 43, n. 20.
.
Eunomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem Donati declarant ubi sit Catholica, et sententiam
a concilio Romano pro Caeciliano dictam corroborant.
0779 Ex Optato, lib. 1
.
Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet
0779 Sic locum hunc Germanensis manuscripti auctoritate restitutum imus. Nam in Optati editis legebatur,
ut ei reverti ad Carthaginem contingeret: quam licentiam revertendi Carthaginem, ubi schisma fecerat, Donatum illum jam damnatum, et hunc quidem non Carthaginis, sed
Casarum-Nigrarum episcopum, petere ausum fuisse nemo facile crediderit, ut jam observavimus supra, in Breviculo Collationis
die 3, cap. 20.
. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est,
0780 ut bono pacis Caecilianus Brixiae
0780 In Germanensi Ms.,
Erixae.
retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius
0780 Optati editiones post,
et Olympius; addunt,
ut remotis duobus unum ordinarent: quibus ex verbis Albaspinaeus male conjectabat eamdem sedem occupasse Donatum et Caecilianum. Donatum enim hunc Casensis
sedis episcopum fuisse liquet ex Collationis Indice 3, cap. 540, et ex Augustino in Breviculo Collationis, die 3, cap. 20,
et in libro post Collationem, n. 17. Absunt vero omnino verba illa a Germanensi nostro codice. Enim vero missi sunt Eunomius
et Olympius, ut Caecilianum potius in sua sede stabilirent, denuntiantes Carthaginensibus partem quidem Donati ab Ecclesia
catholica separatam esse, Caeciliani vero innocentiam sententia Romani concilii comprobatam.
. Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta
0780 In Germanensi Ms.,
quinquaginta.
, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa
0780 In eodem Ms.,
studiosa; id est, Donato inhaerens.
pars Donati fieri passa non est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorumdem episcoporum
Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam
decem et novem episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. De his
rebus habemus volumina actorum. Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Inter haec Donatus ultro prior ad Carthaginem
rediit. Quo audito Caecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. Constat tamen et Donatum
tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.
Purgato in Urbe Caeciliano, Felix in Africa purgari jubetur
0780 Ex Optato, lib. 1.
.
Sed quia in ipsa causa, jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris; postquam ordinatus
in Urbe purgatus est, purgandus adhuc remanserat ordinator. Tunc Constantinus ad Aelianum
0780 Idem codex,
ad Helianum.
proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. Sedit id cui erat
injunctum
0780 Quinque haec verba,
sedit is cui erat injunctum, restituimus ex Germanensi Ms.
. Inducti sunt Claudius Saturianus curator reipublicae qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis
tunc temporis quando causa flagitabatur Callidius Gratianus, et Alfius Caecilianus magistratus: sed et Superius stationarius
0780 Optati editiones,
Superstationarius. At Germanensis Ms.,
Superius (sive,
Exsuperius) stationarius: quam lectionem conjectura assecutus erat Henricus Valesius.
perductus, et Ingentius scriba publicus pependit sub metu imminentium tormentorum. Responsis omnium nihil tale inventum est,
quod vitam Felicis episcopi sordidare potuisset. Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerunt
in causa, id est Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis
officialis publici illius temporis: post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est:
Felicem autem religiosum episcopum, etc.
Gesta proconsularia
0780 Sic vocat August. in Brevic. Collat. die 3, n. 42.
quibus absolutus est Felix.
Desunt plurima . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . in municipio Autumnitanorum Gallienus duumvir dixit: Quoniam praesens es, Caeciliane,
audi litteras domini mei Aelii Paulini viri spectabilis agentis vicariam praefecturam, quid jubere sit dignatus secundum epistolam
ad nos datam, quae declarare te
0781 compellit, et scribam quem habuisti tunc temporis administrationis tuae, et tabularium. Sed quoniam tabularius ejus temporis
vita functus est, et omnes actus administrationis tuae, secundum fidem litterarum ejusdem mei domini, tecum perferre debebis,
et ad Coloniam Carthaginensem cum scriba tuo proficisci necesse est: praesens est curator, sub cujus praesentiam vos compellimus:
quid ad hoc respondes? Caecilianus dixit: Mox ad me epistolam Aelii Paulini viri spectabilis agentis vicariam praefecturam
pertulistis, statim ad scribam Miccium misi, ut veniret, ut acta ipsius temporis confecta mihi obtulisset, et usque adhuc
inquirit: quoniam non modicum tempus est, ex quo duumviratum administravi: anni sunt undecim. Itaque cum invenerit, parebo
tanto praecepto. Gallienus duumvir dixit: Tua interest, jussioni parere: vides enim jussionem esse sacram. Caecilianus dixit:
Devotus sum tanto praecepto. Item, cum paulo post scriba Miccius supervenisset, Fuscius duumvir dixit: Audisti et tu, Micci,
quod et tu una cum Caeciliano necessarius es ire ad officium viri spectabilis vicarii, instructionem ejus temporis ut vobiscum
perferatis. Ad haec quid dicis? Miccius respondit: Magistratus suppleto anno omnes actus suos domum suam tulit: si mei in
cera possint inveniri inquiro. Et cum quaereret, Quintus Sisenna duumvir dixit: Quod cognovit officium, respondit. Apronianus
dixit: Si omnes actus suos tulerat magistratus, unde acta, quae tunc emissa erant, vel confecta tanto tempore? Et cum diceret,
Aelianus proconsul dixit: Et mea interrogatio, et singularum personarum responsio actis continetur. Agesilaus dixit: Sunt
praeterea et aliae epistolae huic rei necessariae: interest ut legantur. Aelianus proconsul dixit: Lege Caeciliano audiente,
ut agnoscat an ipse dictaverit. Agesilaus recitavit . . . . . . . . . . . .
0781 Forte deest,
Volusiano.
et Anniano consulibus, 14 calend. septembris
0781 Confer librum ad Donatistas post Collationem, n. 56, ubi Augustinus habet, XV calendas martias.
, in jure apud Aurelium, Didymum, Speretium sacerdotem Jovis Optimi Maximi duumvirum recitavit
0781 Verbum,
recitavit, aut abundat, aut aliud quidpiam hic desse indicat.
. Splendidae coloniae Carthaginensium Maximus dixit: Loquor nomine seniorum christiani populi catholicae legis. Apud maximos
Imperatores, causa agenda erit contra Caecilianum et Felicem, qui principatum ejusdem legis omnia conatur invadere. Contra
ipsos documenta criminum ejus conquiruntur. Nam cum persecutio esset indicta Christianis, id est, ut sacrificarent, aut quascumque
Scripturas haberent, incendio traderent; Felix qui tunc episcopus fuit Autumnis, consensum attulerat, ut de manu Galatii Scripturae
traderentur, ut igni concremari possent, et erat tunc temporis magistratus Alfius Caecilianus, quem praesentem videre dignaris.
Et quoniam ejus temporis officium incumbebat, ut ex jussione proconsulari omnes sacrificarent, et si quas Scripturas haberent,
offerrent secundum sacram legem, quaeso, secundum sens est, et senem vides, et non potest ad comitatum sacrum pergere
0781 Locus corruptus.
: apud acta deponat, utrumne jam de pactione secundum ab eodem habita litteras dederit, et utrum ea quae in litteris contulerit,
vera sint: ut horum actus et fides in judicio sacro detegi possit. Astanti Caeciliano Speretius duumvir dixit: Audis quae
apud acta sint deposita. Alfius Caecilianus dixit: Zamae eram propter lineas comparandas cum Saturnino. Et cum ventremus illo,
mittunt ad me in praetorio ipsi Christiani, ut dicerent, Sacrum praeceptum ad te pervenit? Ego dixi: Non, sed vidi jam exempla.
Et Zamae et Furnis dirui basilicas, et uri Scripturas vidi. Itaque proferte, si quas Scripturas habetis, ut jussioni sacrae
pareatur. Tunc mittunt in domum episcopi Felicis, ut tollerent inde Scripturas, ut exuri possent secundum sacrum praeceptum.
Sic Galatius nobiscum
0782 perrexit ad locum, ubi orationes celebrare consueti fuerant. Inde cathedram tulimus, et epistolas salutatorias, et ostia
omnia combusta sunt
0782 Infra,
signo.
secundum sacrum praeceptum. Et cum ad domum ejusdem Felicis episcopi mitteremus, renuntiaverunt officiales publici, illum
absentem esse. Nam cum posteriori tempore adveniret Ingentius scriba Augentii, cum quo aedilitatem administravi, dictavi epistolam
eidem collegae, quam feci ad eumdem episcopum Felicem. Maximus dixit: Praesens est, eadem epistola ei offeratur, ut eamdem
recognoscat. Respondit: Ipsa est. Maximus dixit: Quoniam recognovit epistolam suam, hanc lego, et oro plena actis inseratur.
Et recitavit:
Caecilianus parenti Felici salutem. Cum Ingentius collegam meum Augentium amicum suum conveniret, et inquisisset anno duoviratus
mei, an aliquae Scripturae legis vestrae secundum sacram legem adustae sint . . . . . quam Galatius unus ex lege vestra publice
epistolas salutatorias de basilica protulerit. Opto te bene valere. Hoc signum
0782 Addendum,
secundum placitum, et adussimus. Vide infra.
quod deprecatorium ad me miserant Christiani, et ipse
0782 Forte,
et tu ipse.
cujus est precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos inveneris in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos:
sane vide officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus
diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat aliquis de vestris in area ubi orationes facitis, et illic
ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus, et omnia tulimus, secundum sacrum praeceptum.
Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae lectio apud acta recitata est, quam ipse agnovit se misisse, quae dixit, quaesumus
actis haereant. Speretius duumvir dixit: Quae dixisti scripta sunt. Agesilaus dixit: Ad praesentem epistolam recognovit; residuam
partem, quam nunc legit, falsam esse dicit. Caecilianus dixit: Domine, usque ad hoc dictavi usquequo habet,
Opto te, parens charissime, bene valere. Apronianus dixit: Semper sic falsum, per terrorem, per scenam, per irreligiosam mentem actum est ab his qui catholicae Ecclesiae
consentire noluerunt. Nam Paulino hic administrante vices praefectorum, subornatus est quidam privatus homo, qui modum cursoris
habetet, qui ad Catholicae unitatem veniret, atque eos induceret et terreret. Detecta igitur factio est. Nam componebatur
Felici religiosissimo episcopo per mendacium, ut videretur Scripturas prodidisse et exussisse. Ingentius quidem, cum hoc totum
quidquid agebat, obesset sanctitati et religioni Caeciliani, subornatus est ut veniret cum litteris veluti Felicis episcopi
ad Caecilianum duumvirum, et ei confingeret a Felice se esse mandatum. Dicat ipsa verba quibus hoc est confictum. Aelianus
proconsul dixit: Dic. Apronianus dixit:
Dic, inquit,
amico meo Caeciliano, quod codices accepi pretiosos deificos undecim, quiaque me nunc convenit, ut illos restituam, dic quod
anno magistratus tui eos exusseris, ne reddam illos.
Qua de re igitur de Ingentio quaerendum est, quatenus haec machinata sint ac fabricata, et quatenus voluerit circumscribere
magistrum
0782 Forte,
magistratum.
ad mendacium, ut Felicem aspergeret infamia: dicat a quo missus sit, verumtamen machinationem istam in conscientiam Felicis,
quo Caeciliani pudori et initio derogaret. Est enim quidam qui per Mauritaniam et Numidiam legatus missus sit ex adversa
0782 Alias,
diversa.
parte. Et astante Ingentio Aelianus proconsul dixit: Cujus praecepto ea suscepisti agenda, quae tibi objiciuntur? Ingentius
dixit: Ubi? Aelianus proconsul dixit: Quoniam fingis te non intelligere quod interrogaris, dicam apertius: Quis te ad magistratum
Caecilianum misit? Ingentius dixit: Nemo me misit. Aelianus proconsul dixit: Quomodo ergo venisti ad magistratum Caecilianum?
0783 Ingentius dixit: Cum venissemus, et ageretur causa Mauri ab Utica episcopi, qui episcopatum sibi redemit, ad urbem ascendit
Autumnitanus episcopus Felix, ut tractaret, et dixit, Nemo communicet
0783 Forte,
ei communicet.
, quia falsum admisit. Et dixi illi ego e contra: Nec tibi, nec illi, qui traditor es. Dolui enim causam Mauri hospitis mei,
quia communicaveram cum illo in peregre, quia evasi persecutionem. Exinde ivi in patriam ipsius Felicis, duxi mecum tres seniores,
ut viderent an verum tradidisset, an non. Apronianus dixit: Non ita venit ad Caecilianum, quaerere
0783 Forte:
Dignare quaerere.
de Caeciliano. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te venit Ingentius? Caecilianus respondit: Domi ad me venit:
prandebam cum operariis; venit illuc; stetit in janua. Caecilianus ubi est? dixit. Respondi: Hic. Ego dico ei: Quid est? Omnia
recte? Omnia, dicit. Respondi illi: Si non fastidis prandere, veni, prande. Dicit mihi: Revertor huc. Venit illuc solus. Dicere
mihi coepit: Ecce sic mihi curare et inquirere an adusta fuerit Scriptura anno duumviratus mei. Dico illi ego: Molestus es
mihi, tu homo immissus es: laxa hinc te a me. Et sprevi illum a me. Et venit illo iterato cum collega meo, cum quo fui aedilis.
Ait mihi collega meus: Felix noster episcopus misit huc hominem, ut facias illi litteras, quia accepit codices pretiosos,
et noluit revocare illos: scribas illo
0783 Forte,
illi.
, quod anno duumviratus tui combusti sunt. Et dixi ego: Haec est fides Christianorum? Ingentius dixit: Domine, veniat et Augentius.
Et ego honorificus sum, et honor meus pereat, et hujus latera habemus. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Revinceris alio
titulo. Aelianus proconsul dixit ad Officium: Apta illum. Cumque aptaretur, Aelianus proconsul dixit: Suspendatur. Cumque
suspenderetur, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te Ingentius venit? Respondit: Misit huc me Felix, dixit, noster,
ut scribas illo
0783 Forte,
illi.
, quia est unus perditus nescio qui, habens penes me codices pretiosos, et nolo illos restituere. Itaque fac litteras, quia
adusi sunt, ne revocem illos. Et ego dixi: Christiani fides haec est? Et coepi illum corripere. Et ait collega meus: Scribe
illo, Felici nostro. Et sic ego epistolam dictavi, quae paret usquequo dictavi. Aelianus proconsul dixit: Audi sine metu recitationem
epistolae tuae. Recognosce quousque dictaveris. Agesilaus recitavit:
Opto te, parens charissime, multos annos bene valere. Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Huc usque dictasti? Respondit: Huc usque; reliquum falsum est. Agesilaus recitavit:
Hoc signo, quod deprecatorium ad me misisti, nisi ego et tu et cujus est
0783 Forte,
miserunt Christiani, ergo et tu ipse cujus est, etc. Vide supra.
precatorium: et dixisti, Tolle clavem, et quos invenies in cathedra libros, et super lapide codices, tolle illos: sane vide,
officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi Scripturae inveniuntur, ipsa domus diruitur?
Et dixisti: Quid ergo faciemus? Et dixi ego vobis: Tollat aliquis de vobis in areis
0783 Supra,
in area.
ubi orationes facitis, et illic ponantur; et ego venio cum officialibus, et tollo. Et nos illo venimus et omnia tulimus secundum
placitum, et adussimus secundum sacrum praeceptum.
Maximus dixit: Quoniam ejus epistolae tenor etiam apud acta recitatus est, quam ipse agnovisse ac misisse dixit, quaesumus
hoc actis tuis haereat. Speretius dixit: Quae dixistis scripta sunt. Caecilianus respondit, Cillo
0783 Forte,
ex illo.
est falsum, quousque est epistola mea, quousque dixit,
Bene vale, parens charissime. Aelianus proconsul dixit: Quem dicis addidisse ad epistolam? Caecilianus dixit: Ingentium. Aelianus proconsul dixit: Professio
tua actis haeret. Aelianus proconsul Ingentio dixit: Torqueris, ne mentiaris. Ingentius dixit: Erravi, huic epistolae ego
0784 addidi, dolens causa Mauri hospitis mei. Aelianus proconsul dixit. Constantinus Maximus semper Augustus et Licinius Caesares,
ita pietatem Christianis exhibere dignantur, ut disciplinam corrumpi nolint, sed potius observari religionem istam, et coli
velint. Noli itaque tibi blandiri, quod mihi dicas, decurionem te esse, ac propterea non possis torqueri. Torqueris, ne mentiaris,
quod alienum Christianis esse videtur. Et ideo dic simpliciter, ne torquearis. Ingentius dixit: Jam confessus sum sine tormento,
Apronianus dixit: Dignare de eo quaerere, qua auctoritate, quo dolo, qua insania circuierit Mauritanias omnes, Numidias etiam,
qua ratione seditionem commoverit catholicae Ecclesiae. Aelianus proconsul dixit: Ad Numidias fuisti? Respondit: Non, domine:
sit qui probet. Aelianus proconsul dixit: Nec in Mauritania? Respondit: Negotiari illo fui. Apronianus dixit. Et in hoc mentitur,
domine (nam ad Mauritaniae situm nonnisi per Numidias pergitur), quatenus dicit se in Mauritania fuisse, non fuisse in Numidia.
Aelianus proconsul Ingentio dixit: Cujus conditionis es? Ingentius respondit: Decurio sum Ziquensium. Aelianus proconsul dixit
ad officium: Submitte illum. Quo submisso, Aelianus proconsul Caeciliano dixit: Falsa dicis quae dixisti? Caecilianus respondit,
Non, domine. Is qui scripsit epistolam, jube veniat. Amicus ipsius est. Ipse dicet, quousque dictavi epistolam. Aelianus proconsul
dixit: Quis est ille, quem venire desideras? Caecilianus dixit: Augentium, cum quo fui aedilis. Non possum probare nisi per
ipsum Augentium, qui scripsit epistolam, quousque dictavi illi: ipse dicere potest. Aelianus proconsul dixit: Constat ergo
falsam
0784 Forte,
falsatam.
esse epistolam? Caecilianus respondit: Constat, domine, non mentior in sanguine meo. Aelianus proconsul dixit: Cum duumviratum
egeris in patria tua, oportet fidem verbis tuis habere. Apronianus dixit: Nec novum est illis, hoc facere. Caeterum et actis
addiderunt quod voluerunt. Jam artificium est illis. Aelianus proconsul dixit: Ex professione Caeciliani, qui acta falsata
esse dicit, atque epistolae plurima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit Ingentius: et ideo recipiatur in carcerem.
Est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum
deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas Scripturas tradiderit, vel exusserit.
Omnium enim interrogatio suprascripta manifesta est, nullas Scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas
fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus, illis temporibus, neque praesens fuerit, neque conscientiam
accommodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit. Agesilaus dixit: De his qui ad Potestatem vestram instruendam venerunt,
quid jubet Potestas tua? Aelianus proconsul dixit: Revertantur ad sedes suas.
Ut Ingentius ad comitatum Imperatoris mittatur.
Imperatores Caesares, Flavii, Constantinus Maximus et Valerius Licinanius Licinius, ad Probianum proconsulem Africae.
Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus vicarius praefectorum per Africam nostram incommoda valetudine
teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae
videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem
0784 Forte,
atque juris dictionem, vel,
absque jussione.
credidit esse revocandum, etc.
Reliquum ex lib. 3 contra Cresconium n. 81, et ex Augustini epistola 88, n. 4, repetendum.
Ad Vicarium Africae, ut Arelatem ad concilium ire jubeat partes inter quas erat controversia.
0785 Constantinus Augustus Ablavio
0785 Alias,
Aelafio.
.
Jam quidem antehac cum perlatum fuisset ad scientiam meam, apud Africam nostram plures nefario
0785 Alias,
vesano.
furore vanis criminationibus contra se invicem super observantia sanctissimae legis
0785 Alias,
fidei.
catholicae discedere
0785 Alias,
dissidere.
coepisse; dirimendae dissensionis hujuscemodi causa, placuerat mihi, ut ad urbem Romam tam Caecilianus Carthaginensis episcopus,
contra quem vel maxime universi saepe me convenerant, quam etiam aliqui ex his qui ei quaedam objicienda crediderant, praesentiam
sui exhiberent. Nam etiam ad supradictam urbem Romam nostram quosdam episcopos ex Galliis ire praeceperam, ut tam hi pro integritate
vitae suae, atque laudabili instituto, sed et septem ejusdem communionis, quam etiam urbis Romae, episcopi
0785 Alias,
urbis Romae episcopus.
, atque illi qui cum iisdem cognoscerent, possent rei quae videbatur esse commota, finem debitum adhibere. Qui quidem ea quaecumque
in praesentia eorum fuerunt gesta, cuncta ad scientiam meam, etiam actis habitis retulerunt, verbo insuper affirmantes quod
judicium suum pro rerum fuisset aequitate depromptum, eosque potius causae obnoxios esse dicentes, qui contra Caecilianum
quaedam putaverunt commovere: adeo ut istum
0785 Alias,
istud.
post judicium habitum, Africam ipsos remeasse prohiberent
0785 Alias,
perhiberent.
. Inde propter haec omnia probabili rerum aestimatione speraveram, quod omnibus omnino seditionibus et contentionibus quae
ab iis hominibus videbantur subito commotae, finis debitus fuisset impositus. Sed cum dictationis tuae scripta legissem, quae
ad Nicasium et caeteros super hisdem simulationibus Gravitas tua mittenda crediderat, evidenter agnovi quod neque respectum
salutis suae, neque, quod est majus. Dei omnipotentis venerationem ante oculos suos velint ponere: siquidem ea agere persistant,
quae non modo ad ipsorum dedecus infamiamque pertineant, sed etiam his hominibus detrahendi dent facilitatem
0785 Alias,
facultatem.
, qui longe ab hujuscemodi sanctissima observantia sensus suos noscuntur avertere. Nam id quoque te scire convenit, quod ex
hisdem venerunt, asserentes quod minus dignus idem Caecilianus cultu sincerissimae religionis habeatur. Et contra id quod
hisdem responderam, frustra eos id jactare, quippe cum res fuisset apud urbem Romam ab idoneis ac probatissimis viris episcopis
terminata, obnixe ac pertinaciter respondendum aestimaverunt quod eorum omnis causa non fuisset audita, sed potius iidem episcopi
quodam loco se clausissent, et prout ipsis aptum fuerat, judicassent. Quare cum haec tot et tanta nimium obnixas dissensiones
protrahere perviderem, ita ut nullo modo finis hisdem dari posse videretur, nisi et Caecilianus idem, et ex his qui contra
eum dissident, tres aliqui in judicium eorum, qui contra Caecilianum
0785 Alias,
cum Caeciliano.
sentiunt, consensumque debent, ad Arelatense oppidum venerint; injungendum solertiae tuae duxi, ut mox has litteras meas
acceperis, tam Caecilianum supradictum, cum aliquibus ex his quos ipse delegerit (sed et de Byzacenae, Tripolitanae, Numidiarum,
et Mauritaniarum, et provinciis singulis quique
0785 Alias,
et Mauritaniarum provinciis singuli quique.
aliquantos ex suis perducere debebunt, quos ipsi putaverint eligendos), sed etiam aliquos ex his qui contra eumdem Caecilianum
dissentiunt, data evectione publica, per Africam et Mauritaniam, inde ad Hispanias brevi tractu facias navigare. Et inde nihilominus
hujusmodi his in singulis episcopis singulas tractorias tribuas, ut ipsi ad supradictum locum intra diem calendarum augustarum
possint pervenire; celeriter intimaturus iisdem, ut antequam proficiscantur, debeant disponere quatenus absentibus ipsis et
0786 disciplina competens habeatur, et nulla forte seditio vel aliquorum altercatio, quae ad maximum dedecus spectet, oriatur:
de caetero plena cognitione suscepta finis adhibeatur. Quia cum praesentiam sui exhibuerint universi, qui nunc in contentione
esse noscuntur, quaeque non immerito finem debent accipere maturum, ut protinus possint terminari atque componi. Nam cum apud
me certum sit, te quoque Dei summi esse cultorem, confiteor Gravitati tuae, quod nequaquam fas esse ducam, ut ejusmodi contentiones
et altercationes dissimulentur a nobis, ex quibus forsitan commoveri possit summa divinitas, non solum contra humanum genus,
sed etiam in me ipsum, cujus curae, nutu suo coelesti, terrena omnia moderanda commisit, et
0786 Alias,
ut, et infra statim,
decernat.
secus aliquid hactenus incitata decernet. Tunc enim revera et plenissime potero esse securus, et semper de promptissima benevolentia
potentissimi Dei prosperrima et optima quaeque sperare, cum universos sensero debito cultu catholicae religionis sanctissimum
Deum concordi observantiae fraternitate
0786 Alias,
observantia fraternitatis.
venerari.
Praecipit Imperator Syracusano episcopo ut pergat ad concilium Arelatense
0786 Euseb. Histor. Eccles. lib. 10.
.
Constantinus Augustus, Chresto Syracusanorum episcopo.
Jam quidem antea, cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute, et ab Ecclesiae catholicae
sententia dissidere coepissent, hujusmodi eorum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis e Gallia quibusdam
episcopis, accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt, praesente
quoque Romanae urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione
componi. Sed quoniam nonnulli, ut fere fit, et propriae salutis, et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas
adhuc simultates prorogare non cessant, prolatae jam sententiae acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos
sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter
accessissent. Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi seu potius detestanda secessione
dissideant; et iis hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo subsannandi occasio praebeatur. Idcirco mihi sedulo
providendum fuit, ut haec quae post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum
interventu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem
intra calendas augusti jussimus convenire; tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo
Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis, quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui
in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad praedictum locum occurras, quo tum per tuam Gravitatem, tum per
caeterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam, controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc
usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse jussimus, allegationibus,
ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens
diutissime servet.
De rebus in Arelatensi concilio gestis.
Dilectissimo papae Silvestro, Marinus, Acratius
0786 Alias,
Agroecius.
,
0787 Natalis, Theodorus, Proterius, Vocius, Verus, Probatianus
0787 Alias,
Probatius.
, Caecilianus, Faustinus, Surgentius, Gregorius, Reticius, Ambitausus, Terminatius
0787 Alias,
Termatius.
, Merocles, Pardus, Adelfius, Hibernius, Fortunatus, Aristasius, Lampadius, Vitalis, Maternus, Liberius, Gregorius, Crescens,
Avitianus, Dafnus, Orientalis, Quintasius, Victor, Epictetus, in Domino aeternam salutem.
Communi copula charitatis et unitate matris Ecclesiae catholicae vinculo inhaerentes, ad Arelatensium civitatem, piissimi
Imperatoris voluntate adducti, inde te, religiosissime
0787 Alias,
gloriosissime.
Papa, cum merita reverentia salutamus: ubi graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni, effrenatae mentis homines
pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas, et traditio ac regula veritatis ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi
ratio subsisteret, aut accusandi modus ullus, aut probatio conveniret. Ideo, judice Deo et matre Ecclesia quae suos novit
et comprobat, aut damnati sunt, aut repulsi. Et utinam, frater dilectissime, ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses.
Profecto, credimus, quia in eos severior fuisset sententia prolata, et te pariter nobiscum judicante, coetus noster majori
laetitia exsultasset. Sed quoniam recedere a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quotidie sedent, et cruor
ipsorum sine intermissione Dei gloriam testatur; non tamen haec sola nobis visa sunt tractanda, frater charissime, ad quae
fueramus invitati, sed et consulendum nobismetipsis censuimus: et cum diversae sint provinciae ex quibus advenimus, ita et
varia contingunt quae nos censemus observare debere. [Placuit ergo praesente Spiritu sancto et Angelis ejus, ut et his qui
singulos quos monebat
0787 Alias,
movebat.
, judicare, proferremus de quiete praesenti. Placuit etiam, antequam a te qui majores dioeceses tenes, per te potissimum omnibus
insinuari
0787 Mendis scatere videntur quae hic uncis inclusa sunt, adeo difficile est sensum rationi consentaneum eruere. M.
]. Quid autem sit quod senserimus, scripto nostrae mediocritatis subjunximus. At id primo loco de vita nostra atque utilitate
tractandum fuit, ut quia unus pro multis mortuus est, et resurrexit, ab omnibus tempus ipsum ita religiosa mente observetur,
ne divisiones vel dissensiones in tanto obsequio devotionis possint exsurgere. Censemus ergo Pascha Domini per orbem totum
una die observatum iri. De his quoque qui quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ut in ipsis locis perseverent. De
his etiam qui arma projiciunt in pace, placuit abstineri eos a communione. De circissariis agitatoribus qui fideles sunt,
placuit eos, quamdiu agitant, a communione separari. De theatricis, ipsos placuit quamdiu agunt, a communione separari. De
his qui in infirmitate sunt constituti et recedere
0787 Alias,
credere.
volunt, placuit eis manum imponi. De praesidibus autem qui fideles sunt, et ad praesidatum consiliunt, ita placuit, ut cum
promoti fuerint, litteras quidem accipiant ecclesiasticas communicatorias, ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab
episcopis ejusdem loci cura illis agatur: et si coeperint contra disciplinam agere, tunc demum a communione excludantur. Et
de his quidem qui in republica agere volunt, similiter. De Afris autem, quod propria lege sua utantur, ut rebaptizent, placuit
ut ad Ecclesiam si aliquis haereticus venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu
sancto esse baptizatum, manus tantum ei imponatur: quod si interrogatus Symbolum, non responderit Trinitatem, tunc merito
baptizetur; et caetera. ((Tunc taedians jussit omnes ad sedes suas redire
0787 Hoc ad sequentis epistolae titulum spectare videtur
.))
Constantinus Donatistarum contumaciam detestans, jubet episcopos catholicos, qui Arelatensi concilio interfuerunt, ad suas
provincias redire
Constantinus Augustus, Episcopis catholicis charissimis fratribus salutem.
Aeterna et religiosa, incomprehensibilis pietas Dei nostri, nequaquam permittit humanam conditionem diutius in tenebris oberrare,
neque patitur exosas quorumdam voluntates usque in tantum pervadere, ut non suis praeclarissimis luminibus denuo pandens iter
salutare, eas det ad regulam justitiae converti. Habeo quippe cognitum multis exemplis: haec eadem ex me ipso metior. Fuerant
enim in me primitus, quae justitia carere videbantur, nec ulla putabam videre supernam potentiam, quae intra secreta pectoris
mei gererem. Equidem haec, ut dixi, aequam fortunam debuerunt sortiri, scilicet omnibus malis redundantem: sed Deus omnipotens
in coelis per saecula residens, tribuit quod non merebar. Certo jam neque dici, neque enumerari possunt ea, quae coelesti
sua in me famulum suum benevolentia concessit, sanctissimi antistites Christi Salvatoris, fratres charissimi. Gaudeo igitur
equidem specialiter, gaudeo quod tandem habita justissima dijudicatione, eos ad meliorem spem fortunamque revocastis, quos
malignitas diaboli videbatur a praeclarissima luce legis catholicae miserabili sua persuasione avertisse. O vere victrix providentia
Christi Salvatoris! ut etiam his consuleret, qui jam desciscentes a veritate, quodam modo adversus ipsam arma inducentes
0788 Alias,
induentes.
, gentibus se copulaverunt. Qui si vel nunc vera fide voluerint obsequia sanctissimae legi deferre, intelligere poterunt quantum
sibi nutu Dei sit provisum. Et hoc quidem, sanctissimi fratres, sperabam etiam in eis, quibus ingenita est maxima durities
animi, posse reprehendi
0788 Forte,
deprehendi.
. Sed non profuit apud eos recta dijudicatio, neque in eorum sensus ingressa est divinitas propitia. Revera enim non immerito
ab his procul abscesserit Christi clementia, in quibus manifesta luce claret hujusmodi esse, ut eos etiam a coelesti provisione
exosos cernamus: quae in ipsos
0788 Forte,
quia in ipsis.
tanta vesania perseverat, cum incredibili arrogantia persuadeant sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a
recto judicio dato, quo coelesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eorumdem pectoribus
perseverat. Quoties a me jam ipso improbissimis aditionibus suis sunt condigna responsione oppressi? Qui utique si hoc ante
oculos habere voluissent, minime hoc ipsum interposuissent. Meum judicium postulant, qui ipse judicium Christi exspecto. Dico
enim, ut se veritas habet, sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet. Nihil enim licet his
aliud sentire, vel aliud judicare, nisi quod Christi magisterio sunt edocti. Quid igitur sentiunt maligni homines, officia,
ut vere dixisti
0788 Forte,
dixi.
, diaboli? Perquirunt saecularia, relinquentes coelestia. O rabida furoris audacia! sicut in causis gentium fieri solet, appellationem
interposuerunt. Equidem gentes minora interdum judicia refugientes, ubi justitia deprehendi
0788 Forte,
reprehendi.
potest, magis ad majora judicia auctoritate interposita ad appellationem se conferre sunt solitae. Quid hi detractores legis,
qui renuentes coeleste judicium, meum putaverunt postulandum, sic sentire de Christo salvatore? Ecce jam proditores, ecce
sine ulla acriori disquisitione, ipsi per semet prodiderunt facinora sua. Quae ab ipsis sentitur humanitas, qui in ipso Deo
0788 Forte,
in ipsum Deum.
immanes prosilierunt? Equidem, fratres charissimi,
0789 licet haec in ipsis videantur deprehensa, nihilominus vos, qui Domini Salvatoris sequimini viam, patientiam adhibete, data
his adhuc optione, quid putent deligendum: ac si eos in hisdem videritis perseverare, protinus cum his quos Dominus dignos
cultu suo judicavit, proficiscimini, et redite ad proprias sedes, meique mementote, ut mei Salvator noster semper misereatur.
Caeterum direxi meos homines, qui eosdem infandos deceptores religionis protinus ad comitatum meum perducant, ut ibi degant,
ibi sibi mortem pervideant. Dedi quoque litteras competentes ad eum qui vicariam praefecturam per Africam tuetur, ut quotquot
hujus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum meum dirigat, ne ulterius sub tanta claritate Dei nostri ea ab ipsis
fiant, quae maximam iracundiam coelestis providentiae possint incitare. Incolumes vos Deus omnipotens tribuat votis meis et
vestris per saecula, fratres charissimi.
Episcopos partis Donati ad finiendam causam Caeciliani adesse jubet.
Constantinus Augustus, Episcopis.
Ante paucos quidem dies, juxta postulatum vestrum, hoc mihi placuerat, ut ad Africam reverteremini, ut illic omnis causa,
quae vobis adversus Caecilianum competere videtur, ab amicis meis quos elegissem, cognosceretur, atque finem debitum reciperet.
Verum diu mihi cogitanti, et in animo meo non immerito volventi, id potissimum visum est, ut, quoniam scio quosdam ex vestris
turbulentos satis et obstinato animo rectum judicium et integrae veritatis rationem minime respicere, ac per hoc venire forsitan,
ut si ibidem cognoscatur, non ut condecet et veritatis ratio expostulat, res finem accipiat, atque aliquid tale eveniat, nimia
vestra obstinatione, quod et divinitati coelesti displiceat, et existimationi meae, quam semper illibatam cupio perseverare,
plurimum impediat; placuit mihi, sicut dixi, ut Caecilianus, juxta prius tractatum, huc potius veniat; quem credo juxta litteras
meas mox adfuturum. Polliceor autem vobis, quod si praesente ipso de uno tantum crimine vel facinore ejus per vosmetipsos
aliquid probaveritis, id apud me sit, ac si universa quae ei intenditis, probata esse videantur. Deus omnipotens perpetuam
tribuat securitatem.
Promittit Constantinus ad Africam se venturum, ut inter Caecilianum et Donatum de schismate in Africa facto judicet.
Celso vicario Africae.
Perseverare Menalium
0789 Hunc thurificationis reum notat Optatus lib. 1. Vide supra, col. 773-774.
eum quem
0789 Forte,
in ea quam.
jamdudum susceperat insania, caeterosque qui a veritate Dei digressi, errori se pravissimo dederunt, proxima etiam tuae Gravitatis
scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostrae de merito
0789 Forte,
temeritate.
seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater charissime. Unde quoniam ex eo patuit
ipsos nefarias res cogitasse, quod enim
0789 Forte,
etiam, vel,
nimirum.
, cum statuissem inter ipsos et Caecilianum, plenissime super allegationibus diversis requirere, praesentiae meae se suscepta
fuga subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissimo facto confessi, ad ea se redire properare, quae et antea fecerant, et nunc
agere perseverant: at
0789 Forte,
et.
cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum
Gravitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas. Verum lecta hac epistola,
0790 tam Caeciliano, quam hisdem palam facias, quod cum favente pietate divina Africam venero, plenissime universis, tam Caeciliano,
quam his qui contra eum agere videntur, lecto dilucido judicio demonstraturus sum, quae et qualis summae divinitati sit adhibenda
veneratio, et cujusmodi cultu delectari videatur: adhibito etiam diligenti examine, ea quae nunc aliqui exinde in latebris
mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus, atque in lucem facturus venire: easdem personas, quae
res istiusmodi concitant, faciuntque, ut non cum ea, qua oportet, veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam.
Cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a veritate religionis et incongruum
esse videatur; eos quos contra fas et religionem ipsam recognovero, reosque violentes
0790 Forte,
violatae.
competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione, insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persolvere.
Scire itaque pro certo quae habere debeant, ad plenissimam fidem, salute etiam teste invocata, quod tam super plebe, quam
super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus, idque judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse
manifestum sit: demonstraturus etiam hisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit. Nam nequaquam me aliter maximum
reatum effugere posse credo, quam ut hoc quod improbe fit, minime existimem dissimulandum: cum nihil potius a me agi pro instituto
meo, ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque temeritatibus amputatis, veram religionem
universos, concordemque simplicitatem, atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam.
Exemplum Epistolae Praefectorum praetorio ad Celsum vicarium.
Petronius, Annianus et Julianus, Domitio Celso vicario Africae.
Quoniam Lucianum, Capitonem, Fidentium et Nasutium episcopos, et Mammarium presbyterum, qui secundum coeleste praeceptum Domini
Constantini Maximi invicti semper Augusti ad Gallias cum aliis legis ejus hominibus venerant, Dignitas ejus ad lares proprios
venire praecepit; angarialem his cum annonaria competentia usque ad Arelatensem portum secundum imperatum aeternitatis ejusdem
clementissimi principis dedimus, frater, qua inde Africam navigent. Quod solertiam tuam litteris nostris scire conveniat.
Optamus te, frater, felicissimum bene valere. Hilarius princeps obtulit IV calendas maias. Triberis.
De Constantini judicio apud Mediolanum habito, ubi rursum absolutus est Caecilianus.
In indice Collationis Carthag. 3, cap. 516, legitur,
Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Caecilianum fuisse purgatum post Arelatense concilium significat Imperator. Ibid., cap. 521.
Interlocutio quod inter partes sententiam tulerit Imperator. Ibid., cap. 523:
Interlocutio hoc ipsum significans ex rescripto Principis superius recitato. Rescriptum istud ad Eumalium vicarium Africae, laudat Augustinus in Breviculo Collat. 3, n. 37; et lib. post Collationem,
n. 56, ubi datum dicit
Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres
0790 Die 10 novemb. anni 316.
. Ipsam quoque Constantini sententiam secundum Caecilianum dictam ex eodem rescripto affert in lib. 3 contra Crescon., n.
82:
Insero adhuc, ait,
et verba Constantini ex litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse, et innocentem Caecilianum comperisse
testatur. Cum enim narrasset in his quae supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post episcopalia judicia partes perductae
fuerint: In quo pervidi, inquit, Caecilianum
0791A
virum omni innocentia praeditum, ac debita religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem; nec ullum
in eo crimen reperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum.
Confer epist. 43, n. 20, tom. 2.
Aliquanto post illud judicium
legem contra partem Donati dedit severissimam, ut testatur Augustinus in epistola 105, n. 9.
Primus adversus eorum
errorem multa constituit, et eis basilicas jussit auferri, ex lib. 2 contra Litteras Petiliani, n. 205: praecepitque
ut loca congregationum ipsorum
fisco vindicarentur ex ejusdem Augustini epist. 88, n. 3. Legis Constantini contra Donatistas mentio fit a Gratiano in l. 2 cod. Theod., tit.
Ne sanctum Baptisma iteretur.
Exemplum epistolae Constantini ad catholicam.
Constantinus Augustus, universis Episcopis per Africam, et plebi Ecclesiae catholicae.
Quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit, tentasse me per omnia humanitatis et moderationis officia
optime scitis, ut, juxta magisteria legis nostrae, pax illa sanctissimae fraternitatis, cujus gratiam Deus summus famulorum
suorum pectoribus immiscuit, stabilita per omnem concordiam teneretur. Sed quia vim illam sceleris infusi, paucorum licet
sensibus pervicaciter inhaerentem, intentionis nostrae ratio non potuit edomare, favente adhuc sibi huic nequitiae patrocinio,
ut extorqueri sibi omnino non sinerent, in quo se deliquisse gauderent: exspectandum nobis est, dum totum hoc per paucos cedit
in populum omnipotentis Dei misericordia mitigetur. Inde enim remedium sperare debemus, cum
0791B Forte,
quo.
omnia bona vota et facta referuntur. Verum dum coelestis medicina procedat, hactenus sunt consilia nostra moderanda, ut patientiam
percolamus, et quidquid insolentia illorum pro consuetudine intemperantiae tentat aut facit, id totum tranquillitatis virtute
toleremus. Nihil ex reciproco reponatur injuriae: vindictam enim, quam Deo servare debemus, insipientis est manibus usurpare;
maxime cum debeat fides nostra confidere, quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse valiturum.
Quid est enim aliud in hoc saeculo in nomine Dei vincere, quam inconditos hominum impetus quietae legis populum lacescentes,
constanti pectore sustinere? Quod si observaverit vestra sinceritas, cito videbitis per gratiam summae divinitatis, ut languescentibus
eorum institutis vel moribus, qui se miserrimae contentionis vexillarios praebent, sciant omnes non debere se paucorum persuasione
pereuntes sempiterno letho dare, quo possint poenitentiae gratia, semper vitae aeternae, correctis erroribus suis, integrari.
Valete voto communi per saecula jubente
0791C Forte,
vivente.
Deo, fratres charissimi.
Exemplum Epistolae Constantini, cum scripto episcoporum Numidarum, ubi haeretici tulerunt basilicas, ut ad aliam basilicam
faciendam sibi locum vel domum eis det
0791D Anno forte 317, aut 318, ante legem qua Constantinus basilicas Donatistis ademit.
.
Constantinus Victor Maximus ac Triumphator semper Augustus, Zeuzio, Gallico, Victorino, Sperantio, Januario, Felici, Crescentio,
Pantio, Victori, Babbutio, Donato, episcopis.
Cum summi Dei, qui hujus mundi auctor et pater est, cujus beneficio vitam carpimus, coelum suspicimus, humana etiam societate
gaudemus, hanc voluntatem esse constet, ut omne humanum genus in commune consentiat, et quodam societatis affectu, quasi mutuis
amplexibus glutinetur: non dubium est haereses et schismata a diabolo, qui caput est malitiae, processisse. Et ideo quidquid
ab haereticis geritur, ejus instinctu fieri, qui eorum sensus, mentes, cogitationesque
0792 possidet, nulla dubitatio est. Nam cum ejusmodi homines in sua potestate redegerit, hisdem usquequaque dominatur. Quid autem
boni efficere insanus, perfidus, irreligiosus, profanus, Deo contrarius, Ecclesiae sanctae inimicus potest, qui a Deo sancto,
vero, justo, summo, atque omnium Domino recedens, qui nos constituit et in hac luce produxit, qui spiritum ad vitam, quam
carpimus, dedit, et qui nos id quod suum esse voluit, et omnia sua voluntate perfecit, ad diaboli partem prono errore decurrit?
Sed quia semel possessus animus a malo, necesse est doctoris sui operibus instare, ea perficiat quae aequitati et justitiae
contraria videantur, idcirco hi qui a diabolo possessi sunt, ejus falsitati et nequitiae obsequuntur. Non autem miratum
0792 Forte,
mirum.
est, a bonis improbos discedere. Nam sic recte proverbio signatum est, Pares cum paribus congregari: qui malo impiae mentis
infecti sunt, necesse est a nostra societate dissideant.
Homo siquidem
malus, ut Scriptura loquitur,
de malo thesauro profert mala: bonus vero ex bono profert bonum (Matth. XII, 35) . Sed quia, ut dictum est, haeretici et schismatici, qui bonum relinquentes et malum sectantes, ea perficiunt
quae Deo displiceant, diabolo, qui eorum pater est, approbantur adhaerere, rectissime et sapienter Gravitas vestra facit;
et secundum sanctum fidei praeceptum, ab eorum perversis contentionibus temperando; et hisdem remittendo quod iidem sibi indebitum
atque alienum usurpare contendunt: ne, sicuti est eorum perversitas maligna et perfida, ad seditiones usque prorumperent,
et inter turbas atque concentus sui similes incitarent, atque ita aliquid existeret, quod sedari non oporteret. Sceleratum
quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo eum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo
patre superant
0792 Locus depravatus
: sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant, et condigna supplicia. Ex hoc quippe majus Dei
summi existat justi usque judicium, quod eos aequo animo tolerat, et patientia condemnat, his omnia quae ab ipsis processerunt,
sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit. Et ideo cum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium
sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis,
sacrilegis et profanis, perfidis et irreligiosis, et Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindictam poscitis, et ut
iidem potius ad veniam pertineant, postulatis. Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc est praeceptis insistere, hoc est feliciter
credere, hoc est vere sentire, hoc est scire, quod major vindicta in contrarios Ecclesiae provocetur, cum hisdem in saeculo
parcitur. Accepta igitur epistola Sapientiae et Gravitatis vestrae, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam Ecclesiae
catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis
quam a judicibus ex notra jussione commonitos, ut redderent quod suum non erat, noluisse: vos autem imitatores patientiae
Dei summi, eorum malitiae placida mente ea quae vestra sunt relinquentes, et potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet
poscere. Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum: et statim ad Rationalem competentes dedi, ut domum bonorum
nostrorum transgredi faciat, cum omni jure suo, ad dominium Ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis
tradi protinus jussi. In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi. Ad Consularem quoque scribi mandavi Numidiae,
ut ipse in ejusdem ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret. Lectores etiam Ecclesiae catholicae, et
hypodiacones, reliquos quoque instinctu memoratorum, quibusdam pro moribus ad munera, vel ad decurionatum vocati sunt, juxta
statutum legis meae ad nullum munus statui evocandos.
0793 Sed et eos, qui ducti sunt haereticorum instinctu, jussimus protinus molestis perfunctionibus absolvi. De caetero etiam
legem meam super ecclesiasticos catholicos datam custodiri mandavi. Quae omnia ut vestrae patientiae palam fierent, harum
litterarum testificatione perscripta sunt. Et utinam quidem haeretici vel schismatici aliquando suae saluti providerent, et
detersis eorum tenebris ad visionem verae lucis oculos aperirent, et a diabolo secederent, et ad Deum qui unus et verus, qui
omnium judex est, vel sero confugerent. Sed quia constat eos in sua malitia manere, et in suis facinoribus mori velle, sufficit
hisdem commonitio nostra, et praecedens assidua cohortatio. Si enim jussionibus nostris obtemperare voluissent, ab omni malo
liberarentur. Nos tamen, fratres, sequamur quae nostra sunt, mandatis instemus, custodiamus divina praecepta, ex bonis actibus
vitam nostram ab erroribus vindicantes, favente Dei misericordia, per rectum limitem dirigamus.
Gesta Apud Zenophilum Consularem
0793 Augustinus haec citat et appellat «Gesta apud Zenophilum consularem,» in epist. 43, n. 17, et epist. 53, n. 4; «Zenophili
consularis judicium,» lib. 3 contra Cresconium, n. 32; «Acta Zenophili consularis,» lib. 4 contra eumdem, n. 66.
, quibus constat traditorem Silvanum, qui cum caeteris ordinavit Majorinum cui Donatus successit.
Constantino Maximo Augusto et Constantino juniore nobilissimo Caesare Coss. idibus decembribus
0793 Anno Christi 320.
. Sexto Thaniugadiensi inducto, et applicito Victore grammatico, assistente etiam Nundinario diacono, Zenophilus vir clarissimus
consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit:
Professor sum litterarum Romanarum, grammaticus latinus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus dignitatis est? Victor dixit:
Patre decurione Constantiniensium, avo milite; in comitatu militaverat. Nam origo nostra de sanguine Mauro descendit. Zenophilus
V. C. consularis dixit: Memor fidei et honestatis tuae simpliciter designa, quae causa fuerit dissensionis inter Christianos.
Victor dixit: Ego dissensionis originem nescio: unus sum de populo Christianorum. Siquidem cum essem apud Carthaginem, Secundus
episcopus cum Carthaginem tandem aliquando venisset, dicuntur invenisse Caecilianum episcopum nescio quibus non recte constitutum:
illi contra alium instituerunt. Inde illic apud Carthaginem coepta dissensio est: et inde originem scire dissensionis plene
non possum: quoniam semper civitas nostra unam Ecclesiam habet; et si habuit dissensionem, nescimus omnino. Zenophilus V.
C. consularis dixit: Silvano communicas? Victor respondit: Ipsi. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cur ergo intermisso eo
0793 Caeciliano scilicet, cujus causa mox fuit a Victore commemorata, et cujus innocentia multis jam ante judiciis probata fuerat.
, cujus innocentia purgata
0793 Forte,
probata.
est? Et adjecit: Asseveratur praeterea te aliud certissime scire, quod Silvanus traditor sit: de eo confitere. Victor respondit:
Hoc nescio. Zenophilus V. C. consularis Nundinario diacono dixit: Negat se Victor scire quod Silvanus traditor sit. Nundinarius
diaconus dixit: Scit ipse num
0793 Vetus codex,
non. Forte legendum:
Si ipse non tradidit; vel:
Scit ipse, nam tradidit.
tradidit codices. Victor respondit: Fugeram hanc tempestatem: et, si mentior, peream. Cum incursum pateremur repentinae persecutionis,
fugivimus in montem Bellonae. Ego sedebam cum Marte diacono, et Victor presbyter; cum ab eodem Marte quaererentur codices
omnes, negavit se habere. Tunc Victor dedit nomina omnium lectorum. Ventum est ad domum meam: cum absens essem, ascensum est
a magistratibus, et sublati sunt codices mei: cum ego venissem, inveni codices sublatos. Nundinarius
0794 diaconus dixit: Tu ergo
0794 Forte,
cur ergo.
respondisti apud acta, quoniam dedisti codices. Quare negantur haec, quae prodi possunt? Zenophilus V. C. consularis Victori
dixit: Simpliciter confitere, ne strictius interrogeris. Nundinarius diaconus dixit: Legantur acta. Zenophilus V. C. consularis
dixit: Legantur. Et dedit Nundinarius, et exceptor recitavit.
Diocletiano VIII
et Maximiano VII
Consulib. XIV
calendas junias
0794 Anno Christi 303.
,
ex actis Munatii Felicis Flaminis perpetui, curatoris coloniae Cirtensium. Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant,
Felix F. pp. curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut praecepto et jussioni
parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent; sed nos quod hic habemus, damus. Felix F. pp. curator
Paulo episcopo dixit: Ostende lectores, cut mitte ad illos. Paulus episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix F. pp. curator
reipublicae dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit eos Officium publicum, id est Edusius et Junius exceptores.
Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Manente ratione de lectoribus quos demonstrabit Officium, vos quod habetis date. Sedente
Paulo episcopo, Montano et Victore, Densatelio et Memorio presbyteris, astante Marte cum Helio et Marte
diaconis, Marcuclio, Catullino, Silvano, et Caroso subdiaconis, Januario, Meraclo, Fructuoso, Miggine, Saturnino, Victore
Samsurici, et caeteris fossoribus, contrascribente Victore Aufidii in brevi sic: Calices duo aurei: item calices sex argentei,
urceola sex argentea, cucumellum argenteum; lucernae argenteae septem, cereofala duo, candelae breves aeneae cum lucernis
suis septem: item lucernae aeneae undecim, cum catenis suis: tunicae muliebres octoginta duae, mafortea triginta et octo,
tunicae viriles sexdecim, caligae viriles paria tredecim, caligae muliebres paria quadraginta septem, coplae rusticanae decem
et novem. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio, Silvano, et Caroso, fossoribus dixit: Proferte hoc quod habetis. Silvanus,
et Carosus dixerunt: Quod hic fuit, totum hoc ejecimus. Felix F. pp. curator reipublicae Marculio, Silvano, et Caroso dixit:
Responsio vestra actis haeret. Posteaquam in bibliothecis, inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam
argenteam, et lucernam argenteam, quod diceret se post orcam eas invenisse. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras,
si non illas invenisses. Felix F. pp. curator reipublicae Silvano dixit: Quaere diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus
dixit: Nihil remansit, totum hoc ejecimus. Et cum apertum esset triclinium, inventa sunt ibi dolia quatuor et orcae sex. Felix
F. pp. curator reipublicae dixit: Proferte Scripturas quas habetis, ut praeceptis Imperatorum et jussioni parere possitis.
Catulinus protulit codicem unum pernimium majorem. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio et Silvano dixit: Quare unum
tantummodo codicem dedistis? Proferte Scripturas quas habetis. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Plus non habemus, quia subdiacones
sumus; sed lectores habent codices. Felix F. pp. curator reipublicae Marcuclio et Catulino dixit: Demonstrate nobis lectores.
Marcuclius et Catulinus dixerunt: Non scimus ubi maneant. Felix F. pp. curator reipublicae Catulino et Marcuclio dixit: Si
ubi manent non nostis, nomina eorum dicite. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Nos non sumus proditores: ecce sumus; jube nos
occidi. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Recipiantur. Et cum ventum esset ad domum Eugenii, Felix F. pp. curator reipublicae
dixit Eugenio: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Et protulit codices quatuor. Felix F. pp. curator
reipublicae Silvano et Caroso dixit: Demonstrate caeteros lectores. Silvanus et Carosus dixerunt: Jam
dixit episcopus quia Edusius et Junius exceptores omnes noverunt: ipsi tibi demonstrent ad domos eorum. Edusius et Junius
exceptores dixerunt: Nos eos demonstramus, domine. Et dum ventum fuisset ad domum Felicis Sarsoris, protulit codices quinque.
0795
Et cum ventum esset ad domum Victorini, protulit codices octo. Et cum ventum fuisset ad domum Projecti, protulit codices quinque
majores, et minores duos. Et cum ad Grammatici domum ventum fuisset, Felix F. pp. curator Victori grammatico dixit: Profer
Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Victor grammaticus obtulit codices duos et quiniones quatuor. Felix F.
pp. curator Victori dixit: Profer Scripturas, plus habes. Victor grammaticus dixit: Si plus habuissem, dedissem. Et cum ventum
fuisset ad domum Euticii Caesarianensis, Felix F. pp. curator Euticio dixit: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere
possis. Euticius dixit: Non habeo. Felix F. pp. curator Euticio dixit: Professio tua actis haeret. Et cum ventum fuisset ad
domum Coddeonis, protulit uxor ejus codices sex. Felix F. pp. curator reipublicae dixit: Quaere, ne plus habeatis: profer.
Mulier respondit: Non habeo. Felix F. pp. curator reipublicae, Bovi servo publico dixit: Intra, et quaere, ne plus habeat.
Servus publicus dixit: Quaesivi, et non inveni. Felix F. pp. curator reipublicae Victorino, Silvano, et Caroso dixit: Si quid
minus factum fuerit, vos contingit periculum.
Quibus lectis, Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Confitere simpliciter. Victor respondit: Non fui praesens.
Nundinarius diaconus dixit: Legimus epistolas episcoporum factas a Forte
0795 Addendum videtur,
et aliis.
. Et legit exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono.
Testis est Christus et Angeli ejus, quoniam tradiderunt quibus communicastis; id est, Silvanus a Cirta traditor est, et fur
rerum pauperum. Quod omnes vos, episcopi, presbyteri, diacones, seniores, scitis de quadringentis follibus Lucillae clarissimae
feminae, pro quo vobis conjurastis ut fieret Majorinus episcopus; et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo, vestri
praesentia et populi, dedit folles viginti, ut factus esset presbyter: quod scit Christus et Angeli ejus.
Et recitatum est exemplum epistolae.
Purpurius episcopus Silvano coepiscopo, in Domino salutem. Venit ad me Nundinarius diaconus filius noster, et
petiit has litteras deprecatorias a me, ad te, sanctissime, dirigerem, ut si fieri posset, pax inter te et ipsum sit. Hoc
enim volo fieri, ut nemo sciat quid inter nos agatur. Si volueris scripto tuo . . . . . ut et ego solus ibi in re praesenti
veniam, et dissensionem ipsam de inter vos amputem. Manu sua enim mihi tradidit libellum rei gestae, pro qua causa fuerit
tuo praecepto lapidatus. Non est verum
0795 Id est,
aequum.
,
ut pater castiget filium contra veritatem: et scio quia vera sunt, quae in libello mihi tradito sunt conscripta. Quaere remedium,
quomodo poterit ibi malignitas ista exstingui, antequam flamma exsurgat, quae post demum exstingui non poterit sine sanguine
spirituali. Adhibe tecum clericos
0795 Alias:
Adhibete conclericos.
et seniores plebis ecclesiasticos viros, et inquirant diligenter quae sunt istae dissensiones, ut ea quae sunt secundum fidei
praecepta, fiant. Non declinabis ad dextram vel ad sinistram. Libenter aurem commodare noli malis instructoribus qui nolunt
pacem. Omnes nos occiditis. «Et alia manu,» Vale.
Item et exemplum epistolae:
Purpurius episcopus clericis et senioribus Cirtensium, in Domino aeternam salutem. Clamat Moyses ad omnem senatum filiorum
Israel, dixitque illis quae Dominus jubeat fieri, sine concilio seniorum nihil agebatur. Itaque et vos, charissimi, quos scio
omnem sapientiam coelestem et spiritualem habere, omni vestra virtute cognoscite quae sit dissensio haec, et perducite ad
pacem. Dicit enim Nundinarius diaconus quod nihil vos lateat, unde haec dissensio est inter charissimum nostrum Silvanum et
ipsum. Tradidit enim mihi libellum, in quo omnia sunt conscripta. Dixit enim et vos non latere. Ego scio
0795 Forte,
sileo.
,
quia auris non est. Bonum quaerite remedium, quomodo exstinguatur haec res sine periculo animae vestrae, ne subito, cum personam
accipitis in judicio, ruatis
0795 Alias,
veniatis.
.
Justum judicium inter partes judicate secundum gravitatem vestram et justitiam.
0796A
Cavete vobis ne declinetis in dextram, neque in sinistram. Dei res agitur, qui scrutatur cogitationes singulorum. Elaborate,
nemo sciat, quae sit conjuratio haec. Vestra
0796B Forte,
vera.
sunt, quae libello continentur, non est bonum. Dicit enim Dominus: «Ex ore tuo condemnaberis, et ex ore tuo justificaberis» (Matth. XII, 37) . Item alia recitata.
Silvano fratri charissimo. Fortis, in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius noster
Nundinarius diaconus, et retulit ea quae inter te et illum contigerunt, per malivoli intercessum, qui vult animas justorum
a via veritatis avertere. Cum haec audirem, mente defectus sum, quod talis dissensio inter vos venit. Dei enim sacerdos ut
ad hoc veniat quod non nobis expediat, fiat. Nunc ergo petite eum, ut, quod potest, cum ipso pax Domini Salvatoris Christi
sit. Non ad publicum veniamus, et a Gentibus damnemur. Scriptum est enim, «Videte ne dum mordetis et causamini in invicem,
ab invicem consumamini
» (Galat. V, 15) .
Ergo peto Dominum, ut tollatur de medio nostrum hoc scandalum, ut possit res Dei cum gratiarum actione celebrari, Domino dicente,
«Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis
» (Joan. XIV, 27) .
Quae pax poterit esse, ubi dissensio et aemulationes sunt? Nam cum ego a milite essem ass . . . . . . separatus, et in illo
venissem, cum injuria tali, Deo commendavi animam meam, et remisi tibi, quia Deus videt mentes hominum et eorum, sive a te
ad illos perductus sum, sed Deus nos liberavit, et tecum servimus. Ergo, sicuti dimissum est nobis, et vos reconciliamini
paci, ut in nomine Christi possimus cum gaudio pacem
0796C Forte,
pascha.
celebrare. Nemo sciat . . . . . .
0796D Forte deest:
item alia recitata.
.
Fratribus, et filiis, clero et senioribus, Fortis, in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius meus Nundinarius diaconus
vester, et retulit ea quae contra vos sunt gesta, necnon utique debuit a vobis componi, ne ventum esset ut talem insaniam
passi, a quibus lapidarentur pro veritate, quod et vos et nos scimus, sicuti nobis retulistis et scriptum est, «Non est sapiens
quisquam inter vos, qui possit judicare inter fratres? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles
» (I Cor. VI, 5, 6) !
Sicuti vos nunc in judicio contenditis. Sic ad hoc exilitum est, ut Gentibus demus tale exemplum, ut qui per nos Deo credebant,
ipsi nobis maledicant, cum ad publicum pervenimus? Ergo, ne ad hoc veniatur, vos qui spirituales estis, facite ut nemo sciat,
ut cum pace Pascha celebremus, et hortemini eos paci reconciliari, et dissensio non sit: ne cum ad publicum ventum fuerit,
incipiatis et vos periclitari, si hoc factum fuerit, et postea vobis imputetis. Dabitis quam plurime, tu Possessor Donati
presbyter, singuli Valeri, et Victor qui omnia scitis, actatum date operam ut pax sit vobiscum.
Item alia recitata.
Silvano fratri, Sabinus . . . . . in Domino aeternam salutem. Pervenit ad nos Nundinarius filius tuus, non tantum ad me, sed
et ad fratrem nostrum Fortem, fortem et gravem querelam referens. Miror Gravitati tuae, sic te egisse cum filio tuo, quem
tu nutristi et ordinasti. Si enim aedificium terrae structum sit, non additur quid coeleste, quod per manum sacerdotis aedificatur.
Sed non est tibi mirandum, Scriptura dicente, «Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
» (Id. I, 19) .
Et iterum dicit, «Potius dilexerunt homines tenebras magis quam lucem» (Joan. III, 1, 9) :
sicuti et tu facis. Sufficiat vobis omnia scire: super quod et frater noster Fortis tibi scripsit. Nunc petierim de charitate
tua, frater benignissime, ut suppleas dictum Isaiae prophetae, «Expellite malignitatem de animis vestris, et venite, disputemus,
dicit Dominus:» et iterum, «Projicite malum de medio vestrum
» (Isai. I, 16-18) .
Sic et tu fac: subjuga et averte seditiones, quae noluerunt esse pacem inter te et filium tuum: sed filius tuus Nundinarius
in pace tecum Pascha celebret; ne res ad publicum veniat praeterea jam omnibus nobis nota. Rogaverim te, frater benignissime,
mediocritatis meae compleas petitionem: nemo sciat.
Item alia recitata . . . . . .
Fratri
0797
Forti, Sabinus, in Domino aeternam salutem. Quae sit charitas juxta omnes collegas, certus sum peculiariter; tamen secundum
Dei voluntatem qui dixit, Quosdam diligo super animam meam, Silvanum te coluisse certus sum. Quare non dubitavi haec scripta
ad te dare, quia scripta tua ad eum facta dari feci propter nomen Nundinarii, et qui impigre agit, semper res Dei impetu procedit.
Ne praetendas excusationem. Occupatio namque nos diebus istis stringit, et incunctanter commovet circa haec usque ante diem
solemnissimum paschae, ut per te fiat pinguissima pax, ut digni cohaeredes Christi inveniamur, qui dixit, «Pacem meam do vobis;
pacem meam relinquo vobis.» Et iterum peto ut facias. «Et alia manu:» Opto te in Domino bene valere, et nostri memorem esse.
Vale. Sed rogo te, nemo sciat.
Quibus lectis Zenophilus V. C. consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum.
Et Victori dixit: Simpliciter confitere utrum scias eum aliquid tradidisse. Victor dixit: Tradidit, sed non me praesente.
Zenophilus V. C. consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta est
persecutio, et Silvanus subdiaconus fuit. Nundinarius diaconus respondit: Quando ventum est illic, ait, ut factus esset episcopus,
respondit populus, Alius fiat, exaudi, Deus. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Dictum est a populo, Silvanus traditor?
Victor dixit: Ego ipse luctatus sum episcopus
0797 Forte,
Ego ipse tuctatus sum ne esset episcopus.
. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ergo sciebas traditorem? de hoc confitere. Victor respondit: Traditor fuit. Nundinarius
diaconus dixit: Vos seniores clamabatis, Exaudi, Deus, civem nostrum volumus, ille traditor est. Zenophilus V. C. consularis
Victori dixit: Clamasti ergo cum populo, quod traditor esset Silvanus, et non deberet fieri episcopus? Victor dixit: Clamavi
et ego, et populus. Nos enim civem nostrum petebamus integrum virum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Qua causa putabatis
eum non mereri? Victor dixit: Integrum petebamus, et civem nostrum. Sciebam enim causam imperatorum ad hoc nos esse venturos;
dum enim talibus committitur. Item inductis et applicitis Victore Samsurici et Saturnino fossoribus, Zenophilus V. C. consularis
dixit: Quis vocaris? Respondit: Saturninus. Zenophilus V. C. dixit: Cujus conditionis es? Saturninus respondit: Fossor. Zenophilus
V. C. consularis dixit: Silvanum scis esse traditorem? Saturninus dixit: Scio lucernam tradidisse argenteam. Zenophilus V.
C. consularis Saturnino dixit: Quid aliud? Saturninus respondit: Aliud nescio, nisi quia de post orcam eam ejecit. Et remoto
Saturnino Zenophilus V. C. consularis dixit astanti: Et tu, quis vocaris? Respondit: Victor Samsurici. Zenophilus V. C. consularis
dixit: Cujus conditionis es? Victor dixit: Artifex sum. Zenophilus V. C. dixit: Tabulam argenteam quis tradidit? Victor respondit:
Non vidi: quod scio, hoc dico. Zenophilus V. C. consularis dixit Victori: Licet jam constiterit ex responsione eorum qui supra
sunt interrogati, tamen tu confitere utrum Silvanus traditor sit. Victor dixit: Secundo petato quomodo hoc dimisit, ut duceremur
ad Carthaginem, ore ipsius episcopi audivi. Data est mihi lucerna argentea, et capitulata argentea, et has tradidi. Zenophilus
V. C. dixit Victori Samsurici: A quo audisti? Victor dixit: A Silvano episcopo. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit:
Ab ipso audisti quod tradidisset? Victor dixit: ab ipso audivi quod suis manibus tradidisset illas. Zenophilus V. C. dixit:
Ubi audisti? Victor dixit: In basilica. Zenophilus V. C. consularis dixit: Apud Constantinam? Victor dixit: Ibi coepit alloqui
populum dicens, De quo dicunt me traditorem esse? de lucerna et capitulata? Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit:
Quid aliud putas ex his esse quaerendum? Nundinarius dixit: De cupis fisci, quis illas tulit. Zenophilus V. C. consularis
Nundinario dixit: Quas cupas? Nundinarius dixit: In templo Serapis fuerunt, et tulit illas Purpurius episcopus:
0798 acetum
0798 Seu,
acetebulum.
quod habuerunt, tulit illud Silvanus episcopus, Dontius presbyter, et Lucianus. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit:
Sciunt id factum qui assistunt? Nundinarius respondit: Sciunt, Diaconus Saturninus dixit: Dicebant majores nostri quia sublatae
sunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: A quo sublatae dicuntur? Saturninus dixit: A Purpurio episcopo, et acetum a Silvano
et Dontio presbytero, et Luciano diacono. Nundinarius dixit: Viginti folles dedit, et factus est presbyter Victor. Saturninus
dixit, et cum diceret, Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Cui dedit? Saturninus dixit: Silvano episcopo. Zenophilus
V. C. consularis Saturnino dixit: Ergo ut fieret presbyter, Silvano episcopo viginti folles praemium dedit? Saturninus dixit:
Dedit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ante Silvanum positum est? Saturninus dixit: Ante cathedram episcoporum.
Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: A quo pecunia sublata est? Nundinarius dixit: Ipsi episcopi diviserunt eam inter
se. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Donatum desideras exhiberi? Nundinarius dixit: Utique veniat, de quo clamavit
populus biduo post pare, Exaudi, Deus, civem nostrum volumus. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Certe clamavit
hoc populus? Respondit: Clamavit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Traditorem clamavit Silvanum? Saturninus dixit:
Utique. Nundinarius dixit: Quando factus est episcopus, non illi communicavimus, quia dicebatur traditor esse. Saturninus
dixit: Quod dicit verum est. Nundinarius dixit: Vidi quia Mutus harenarius tulit in collo. Zenophilus V. C. consularis Saturnino
dixit: Sic factum est? Saturninus dixit: Sic. Zenophilus V. C. consularis dixit: Vera sunt omnia quae dicit Nundinarius, quia
ab harenariis factus est episcopus Silvanus? Saturninus dixit: Vera. Nundinarius dixit: Prostibulae illic fuerunt. Zenophilus
V. C. consularis Saturnino dixit: Harenarii illum gestaverunt? Saturninus dixit: Ipsi eum tulerunt, et populus. Nam cives
in area martyrum fuerunt inclusi. Nundinarius diaconus dixit: Numquid populus Dei ibi fuit? Saturninus dixit: In casa majore
fuit inclusus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe omnia quae dicit Nundinarius vera sum? Saturninus dixit: Vera. Zenophilus
V. C. consularis dixit: Tu quid dicis? Victor dixit: Vera sunt omnia, domine. Nundinarius dixit: Purpurius episcopus tulit
centum folles. Zenophilus V. C. consularis dixit Nundinario: De quadringentis follibus, quos putas interrogandos? Nundinarius
dixit: Lucianus diaconus exhibeatur, quia ipse totum scit. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Hi sciunt? Nundinarius
dixit: Non sciunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: Exhibeatur Lucianus. Nundinarius dixit: Sciunt isti acceptos esse quadringentos
folles: sed quia episcopi eos diviserunt, nesciunt. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Scitis acceptos
esse folles a Lucilla? Saturninus et Victor dixerunt: Scimus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Pauperes non acceperunt?
Dixerunt: Nemo nihil accepit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Nihil de fano Serapis sublatum est?
Saturninus et Victor dixerunt: Purpurius tulit cupas, et Silvanus episcopus, et Dontius, et Superius presbyteri, et Lucianus
diaconus tulerunt acetum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Responsione Victoris grammatici, et Victoris Samsurici, et Saturnini,
claruit vera esse omnia quae suggessit Nundinarius: submoveantur, et exeant. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quos alios
putas interrogandos? Nundinarius dixit: Castum diaconum, ut dicat si non est traditor. Ipse illum ordinavit. Et inducto, et
applicito Casto diacone, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit, Castus. Zenophilus V. C. consularis Casto
dixit: Cujus conditionis es? Castus dixit: Nullam dignitatem habeo. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Licet nunc per
Victorem grammaticum, quam
0799 etiam per Victorem Samsurici et Saturninum venerunt in confessionem quae Nundinarius objecit: tamen etiam tu confitere utrum
traditor sit Silvanus. Castus respondit: Dicebat quod invenerit lucernam post orcam. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto:
Etiam de cupis de fano Serapis sublatis et aceto confitere. Castus respondit: Purpurius episcopus tulit cupas. Zenophilus
V. C. consularis dixit: Acetum quis? Respondit Castus, quod tulerunt inde acetum Silvanus episcopus, Dontius et Superius presbyteri.
Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Confitere: quot folles dedit Victor, ut presbyter fieret? Castus dixit: Obtulit,
domine, sacellum; et quid habuerit, nescio. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Cui datum est sacellum? Castus dixit:
Ille tulit eum in casa majore. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Populo non est divisa pecunia? Castus respondit: Non
est data, nec vidi. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: De follibus quos Lucilla dedit, populus minutus nihil accepit?
Castus dixit: Non vidi accipere neminem. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Quo ergo pervenerunt? Castus dixit: Nescio.
Nundinarius dixit: Utique vel audisti, vel vidisti, si dictum est pauperibus, Dat et vobis de re sua Lucilla. Castus dixit:
Non vidi aliquem accipere. Zenophilus V. C. consularis dixit: Manifesta est Casti confessio, quod folles quos Lucilla donavit
populo divisos esse nesciret, et ideo amoveatur. Et applicito Crescentiano subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit:
Quis vocaris? Respondit: Crescentianus. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Simpliciter sicut et caeteri confitere
utrum scias traditorem Silvanum. Crescentianus dixit: Priores qui fuerunt clerici, ipsi retulerunt singula. Zenophilus V.
C. consularis Crescentiano dixit: Quid retulerunt? Crescentianus dixit: Referebant quod traditor esset. Zenophilus V. C. consularis
Crescentiano dixit: Dixerunt illum traditorem? Et adjecit: Qui dicebant? Crescentianus dixit: Qui cum illo conversabantur
in plebe, dixerunt quod aliquando tradidisset. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: De Silvano dicebant? Crescentianus
dixit: Utique. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Cum factus fuisset episcopus, praesto fuisti? Crescentianus
dixit: Praesens cum populo fui, inclusus in casa majore. Nundinarius diaconus dixit: Campenses et harenarii fecerunt illum
episcopum. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Mutus harenarius certe eum sustulit? Dixit: Manifeste. Zenophilus
V. C. consularis Crescentiano dixit: Cupas de fano Serapis scis esse sublatas? Crescentianus dixit: Plures dicebant quod Purpurius
episcopus ipse sustulerit cupas, et acetum quod ad senem nostrum Silvanum pervenisset, et filii Aelionis dicebant. Zenophilus
V. C. consularis Crescentiano dixit: Quid audisti? Crescentianus dixit: Acetum sublatum a sene Silvano, et Dontio, et Superio
presbyteris, et Luciano diacono. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Ex quadringentis follibus, quos Lucilla donavit,
populus aliquid accepit? Crescentianus dixit: Nihil inde nemo accepit, nescio, nec quis illos erogaverit. Nundinarius dixit:
Aniculae nunquam inde aliquid acceperunt? Crescentianus dixit: Nihil. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe quoties aliquid
tale donatur, omnes inde populares publice accipiunt. Crescentianus dixit: Non audivi, vel vidi dedisse illum aliquos. Zenophilus
V. C. consularis Crescentiano dixit: Nihil ergo datum est de quadringentis follibus populo? Crescentianus dixit: Nihil. Utique
pervenisset aliqua partiuncula ad nos. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quo ergo sublati sunt? Crescentianus dixit: Nescio;
nemo nihil accepit. Nundinarius dixit: Victor quot folles dedit, ut fieret presbyter? Crescentianus dixit: Vidi allatos cophinos
cum pecunia. Zenophilus V. C. consularis dixit Crescentiano: Cui dati sunt cophini? Crescentianus dixit: Episcopo Silvano.
Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvano dati sunt? Crescentianus dixit:
0800A Silvano. Zenophilus V. C. consularis dixit: Populo nihil datum est? Respondit: Nihil. Necesse est ut et nos aliquid acciperemus,
si distribuerentur, sicut solet. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quid aliud de Crescentiano putas esse requirendum?
Nundinarius dixit: Ipsud est. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quoniam de omnibus Crescentianus subdiaconus simpliciter
confessus est, submoveatur. Item inducto et applicito Januario subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris?
Respondit . . . . .
Reliqua desunt.
Postea autem
Ursacio et Zenophilo persequentibus, ut objectat Cresconius in lib. 3 contra Cresconium, n. 34,
cum communicare noluisset Silvanus,
actus est in exsilium.
De indulgentia et arbitrii libertate Donatistis concessa a Constantino
0800B Anno 321.
.
In indice Collat. 3, cap. 544, legitur:
Prosecutio. Donatistarum, qua principi Constantino libellum asserunt proprios dedisse majores, et eo principem motum agendi
eis dedisse licentiam.
Ibid., c. 549:
Recitatur epistola Constantini ad
vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis. Ibid., c. 550:
Prosecutio catholicorum, quae dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Caeciliano aliquid judicatum est,
sed furori suo ipsi permissi sunt.
Ibid., c. 552:
Donatistae petunt ut judex (Marcellinus) de permissa sibi a Constantino arbitrii libertate pronuntiet. Augustinus in lib. post Collat., n. 56, testatur has ad Valerium seu Verinum vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum
furore Deo vindici dimittendo litteras datas Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum
annum et mensem fere sextum, elapsum a tempore rescripti Eumalio directi. Confer Breviculum Collat. 3, n. 40, et epist. 141,
n. 9.
De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio
0800C Ex Optato, lib. 3.
.
Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt: sed ea quid imputatis Leontio, Macario, vel Taurino? Imputate majoribus
vestris, etc., illis primo qui populum Dei diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde, Donato Carthaginis,
qui provocavit ut unitas proximo tempore fieri tentaretur. Tertio, Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudinem,
a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad se et ad ea quae ferebat tutanda, armati militis postulavit auxilium. Venerunt
tunc cum pharetris armigeri; repleta est unaquaeque civitas vociferantium: nuntiata unitate fugistis omnes, etc. Fugerunt
igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui: qui fortiores erant, capti et longe relegati sunt. Et tamen horum
omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere, etc.
Quis negare potest rem, cui tota Carthago principaliter testis est, imperatorem Constantem Paulum et Macarium primitus non
ad faciendam unitatem misisse, sed cum eleemosynis, quibus sublevata per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci,
gaudere paupertas
0800D Constans ab anno Christi 337, quo pater ipsius Constantinus obiit, Italiae, Africae et aliquot aliis imperii partibus praefuit
ad annum 350. Factum de quo hic agitur refertur ad annum 347, vel circiter.
? Qui cum ad Donatum patrem tuum venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus in haec verba prorupit:
Quid est imperatori cum Ecclesia? Et de fonte levitatis suae multa maledicta effudit: non minus quam et in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime
dubitavit,
Gregori, macula senatus, dedecus praefectorum, et caetera talia. Cui Donato Praefectus patientia episcopali rescripsit, etc. Miserat enim (Imperator) ornamenta
0801 domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat repudiavit?
Et cum illi qui missi fuerant dicerent se ire per provincias singulas, et accipere volentibus se daturos; ille dixit, ubique
se litteras praemisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus alicubi dispensaretur, etc.
Veniebant Paulus et Macarius, qui pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortarentur. Et cum ad Bagaiensem
civitatem proximarent, tunc alter Donatus, ut supra diximus, ejusdem civitatis episcopus, impedimentum unitati et obicem venientibus
supra memoratis opponere cupiens, praecones per vicina loca et per omnes nundinas misit, Circumcelliones Agonesticos nuncupans,
ad praedictum locum ut concurrerent invitavit. Et eorum illo tempore concursus est flagitatus, quorum dementia paulo ante
ab ipsis episcopis impie videbatur esse succensa. Nam cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagaretur,
cum Maxido et Fasir, ab ipsis insanientibus
0801 Germanensis Ms.,
cum Axido et Fasirab, ipsis insanientibus.
sanctorum duces appellarentur, nulli licuit securum esse in possessionibus suis: debitorum chirographa amiserant vires, nullus
creditor illo tempore exigendi habuit potestatem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se sanctorum duces fuisse jactitabant,
etc. Unde cum a
0801 Ex Germ. codice addidimus particulam,
a, quia de ea dicit invidia quam episcopi Donatistae Paulo et Macario faciebant.
vestrae partis episcopis invidia tunc fieret, Taurino illo tempore comiti scripsisse dicuntur, hujusmodi homines in Ecclesia
corrigi non posse mandaverunt, ut a supra memorato comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum epistolas ire militem
jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi
0801 Idem Ms.,
Octaviensi.
occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi. Quorum corpora usque in hodiernum per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari.
Ex quorum numero cum aliqui in basilicis sepeliri coepissent, Clarius presbyter in loco Subbulensi
0801 Idem Ms.,
Clarus presbyter in loco Subbulensi.
ab episcopo suo coactus est ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri quod factum est, quando
nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluerat multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis unde contra
Macarium furiosam conduceret turbam. Ex ipso genere fuerunt, qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem
conducebant: inde etiam illi qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes se praecipites dabant. Ecce quali
ex numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc, metu deterriti illi qui thesauros ferebant, quos pauperibus
erogarent, invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Silvestro
0801 In Germanensi codice
Silvestre, Quem Taurinum antea, nunc Silvestrem comitem vocat, forte ut hacceinterpretatione molliat verbum convicii. Nam Leontius,
Ursacius, Taurinus, nomina videntur, iis qui Donatistas emendarunt judicibus vel ducibus afficta, cum suas illi poenas compararent
ad martyrum persecutiones, «quarum prima,» inquit Optatus in eodem libro tertio «fuit ut leo, secunda ut «ursus.»
comite armatum militem postularent; non per quem vim alicui facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam
prohiberent, etc.
Querelam per ordinem deponitis, sub Leontio, sub Ursacio injuriatos esse quam plurimos, sub Paulo et Macario aliquos necatos,
a sequentibus eorum nescio quos ad tempus esse proscriptos. Quid hoc ad nos? quid ad Ecclesiam catholicam? Quidquid objicitis,
vos fecistis, qui pacem a Deo commendatam noluistis libenter excipere, etc. Aliqui accusandam aut fugiendam aestimant unitatem,
quod Marculus et Donatus dicantur occisi vel mortui: quasi omnino in vindicta Dei nullus mereatur occidi, etc. Legimus enim
in
0802 Ezechiele propheta parietem dealbatum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluviam, et lapides petrobulos, et accusationes
(Ezech. XIII, 13) , etc. Et istae quatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Urascio
0802 Germanensis codicis auctoritate restituimus hic,
sub Ursacio; et infra,
sub Gregorio: item paulo post,
sub Operariis unitatis: quae omnino desiderantur in excusis. Tres Optatus recenset ex ordine, quas querebantur illi persecutiones: primam Ursacii,
de qua etiam lib. 3 contra Cresconium, n. 34; secundam Gregorii praefecti, qui supra laudatur; tertiam vero Pauli et Macarii.
Praeterit hic Leontium quem initio libri tertii junxit Macario, ac postea ipsi junxit aut praemisit Ursacio.
: agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio: udatus est paries,
sed non maduit, ut haberent lapides ubi operarentur. Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis
0802 Paulo et Macario.
unitatis: dispersus est paries, sed fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt, etc.
Ex Concilio Carthaginensi I
0802 Anno Christi 348, vel circiter.
.
Gratus episcopus dixit: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem. et respexit Ecclesiam
suam, ut in ejus gremium erigeret universa membra dispersa: qui imperavit religiosissimo Constanti imperatori, ut votum gereret
unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei Paulum et Macarium.
Ejusdem concilii sunt canones contra Donatistas duo: I, ut baptisma in Trinitate susceptum non iteretur; II, de martyrum sepulcris
et honorificentia.
Episcopi Donatistae in exsilio agentes revertendi licentiam obtinent a Juliano
0802 Ex Optati libro 2.
.
A principio suo vester jam rabidus commemorandus est furor: jam vestra retexenda impietas, jam stultitia demonstranda. In
quo prius est ostendere erubescendam laetitiam vestram et gaudia criminosa, quod vobis ad pristini erroris libertatem redisse
contigerit
0802 Editio Optati postrema,
a pristini erroris libertate redisse contigerit. Castigatur ad Germanensem manuscriptum.
. Recensete tempora, discutite rationem rerum, dissimilia vota et personas diversas attendite. Redeat in memoriam Constantinus
imperator
0802 Alias,
imperator christianus. Vox,
christianus, abest a Germanensi manuscripto. Legendum videtur,
Constans imperator, cui verius ea quae hic laudantur conveniunt.
, quem famulatum exhibuerit Deo, quae habuerit vota, ut remotis schismatibus, intermortua omni dissensione, sub toto coelo
filios suos gaudens in uno videret sancta mater Ecclesia. Reddiderat una communione maritis uxores, parentibus filios, fratribus
fratres: quibus rebus Deus se laetari testatur, cum dicit,
Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) ! Etenim cum Africanos populos, et orientales, et caeteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas
repraesentatis omnibus membris corpus Ecclesiae coagularet, dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. Illo
tempore sub Imperatore christiano, desertus in idolis, tanquam inclusus latebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes
vestros merita relegaverant sua
0802 Episcopi Donatistae aliqui olim relegati sub Constantino, sed ejus indulgentia revocati anno 321. Alii postea sub Constante
relegati tempore Macarii, ex lib. 3 Optati, supra, col. 800.
. In Ecclesia nulla fuerant schismata, nec Paganis licebat exercere sacra sacrilega. Pax Deo placita apud omnes christianos
populos habitabat: diabolus moerebat in templis, vos in regionibus alienis. Deinde alter, ut omnibus notum est, secutus Imperator,
vobiscum vota sinistra concipiens, ex famulo Dei factus est minister inimici, apostatam se edictis suis est ubique testatus.
Quem precibus
0803 rogastis, ut reverti possetis. Quas preces
0803 In libro tertio ubi easdem preces memorat,
In quibus, ait,
infra
scriptum est, Datae a Cassiano, Rogatiano, Pontio et caeteris episcopis partis Donati. Sic in Germanensi Ms. At in editis omissa sunt episcoporum nomina. Vide librum 2 contra Litteras Petiliani, n. 224.
si vos negatis misisse, nos legimus. Nec difficultatem praebuit, quem rogastis: ire praecepit pro voto suo, quos intellexerat
ad disturbandam pacem cum furore esse venturos. Erubescite, si ullus est pudor. Eadem voce vobis libertas est reddita, qua
voce idolorum patelieri jussa sunt templa. Eisdem pene momentis vester furor in Africam revertitur, quibus diabolus de suis
carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis.
Episcoporum Donatistarum, post redditam sibi a Juliano libertatem, horrenda facinora
0803 Ex Optati libro.
.
Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiae, subtiles in seductionibus, in caedibus immanes, filios pacis
ad bella provocantes. De sedibus suis multos fecistis extorres; cum conducta manu venientes basilicas invasistis: multi ex
numero vestro per loca plurima, quae sub nominibus dicere longum est, cruentas operati sunt caedes, tam atroces, ut de talibus
factis ab illius temporis judicibus Relatio mitteretur. Sed intervenit et occurrit judicium Dei, ut ille qui vos jamdudum
redire jusserat, Imperator profanus et sacrilegus moreretur, qui persecutionem vobis provocantibus jam miserat, aut mittere
disponebat. Operata est apud loca supra dicta in Catholicos trucidatio. Memoramini per loca singula qui fuerint vestri discursus.
Nonne de numero vestro fuerunt Felix Zabensis
0803 In editis, mutato
za in
dja, quod ex similitudine soni saepe contigit, scriptum erat,
Djabensis; pro quo vir eruditus putabat scribendum,
Djanensis. At in vetere codice Germanensi legitur
Zabensis, id est Zabae in Numidia aut in Sitifensi, episcopus. Hinc
Lucius episcopus Zabensis, in Collatione Carthaginensi 1, cap. 198.
, Januarius Flumenpiscensis
0803 Editi,
Januarius Flamen Pistensis. Emendantur ex Germanensi Ms., cui suffragatur codex Collationis Carthaginensis 1, cap. 206, ubi nominatur
Restitutus episcopus Flumenpiscensis.
, et caeteri qui tota celeritate cucurrerunt ad castellum Lemellense
0803 Germanensis Ms.,
Lemellesi.
ubi, cum contra importunitatem suam viderent basilicam clausam, praesentes jusserunt comites suos, ut ascenderent culmina,
nudarent tecta, jactarent tegulas. Imperia eorum sine mora completa sunt; et cum altare defenderent diaconi catholici, tegulis
plurimi cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus filius Januarii, et Donatus filius Nini, urgentibus et praesentibus coepiscopis
vestris supra memoratis, ut sine dubio de vobis dictum sit in Psalmo tertio decimo,
Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. De qua re Primosus episcopus catholicus loci supra memorati in concilio vestro apud Thebestinam civitatem questus est, et
querelas ejus dissimulanter audistis, etc. In Mauritaniae civitatibus, vobis instantibus, quassatio populi facta est, mortui
sunt in uteris matrum, qui fuerant nascituri, etc. Quid tale a nobis admissum est? Nos exspectamus vindicem Deum. Et invidiam
facitis Macario, qui si aliquid aspere fecit pro unitate, leve esse videri poterit, dum vos pro dissensione tanta mala, acerba,
cruenta et hostilia feceritis. Quid commemorem Thipasam Caesareensis Mauritaniae civitatem, ad quam de Numidia Urbanus Formensis
et Felix Idicrensis, duae faculae incensae livoribus, cucurrerunt, quietorum
0803 Optati editiones,
qui et eorum. Emendantur ad Germanensem codicem.
et in pace positorum animos perturbantes? Nonnullorum officialium et favore et furore juvante, et Athenio praeside cum signis
praesente, catholica frequentia exturbata et cruentata, de sedibus suis expulsa est:
0804 lacerati sunt viri, tractae sunt matronae
0804 Sic Germanensis codex. At editi,
matres.
, infantes necati sunt, abacti sunt partus, etc. Et quod vobis leve videtur, facinus immane commissum est: ut omnia sacrosancta
supra memorati vestri episcopi violarent, jusserunt Eucharistiam canibus fundi: non sine signo divini judicii. Nam iidem canes
accensi rabie, ipsos dominos suos, quasi latrones sancti corporis reos, dente vindice, tanquam ignotos et inimicos laniaverunt.
Ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunt: et cum casum adjuvaret abjectio, non defuit manus angelica,
quae ampullam spirituali subvectione deduceret: projecta casum sentire non potuit, Deo muniente illaesa inter saxa consedit,
etc. Quid tale ab Operariis
0804 Paulo scilicet ac Macario, de quibus supra.
unitatis fieri potuit, unde nobis Catholicis vanam invidiam facere voluisti? Inde revertentes Urbanus Formensis et Felix
Idicrensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres. Ecce quales, frater Parmeniane, episcopos zelas:
et cum pro tuis erubescere debeas, Catholicos innocentes accusas. Interea supra memoratus Felix inter crimina sua et facinora
nefanda, ab eo comprehensam puellam, cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante pater vocabatur, nefarie incestare minime
dubitavit. Et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedi
0804 Scriptum habet Germanensis vetus codex,
Tysedi; quod loci nomen ab Optati editoribus mutatum est in particulam,
inde. In Carthaginensi Collatione 1, cap. 135, inter Catholicos nominatur
Lampadius episcopus plebis Tiseditensis; et cap. 198, inter Donatistas,
Donatus episcopus Tisseditanus.
velociter properavit: sic Donatum septuaginta annorum episcopum, hominem innocentem spoliare ausus est episcopali nomine
et officio et honore, etc. Sic cuncta malignitate quadam ordinasse vos constat, ut in una specie operis vestri species alias
impleretis: ut dum presbyter aut episcopus dejicitur, sic populus caperetur. Quando posset turba hominum stare, quae rectorem
a vobis elisum esse conspiceret? Non aliter quam quocumque casu pastore occiso lupi grassantur. Exorcizastis fideles
0804 Vox,
fideles, in editis praetermissa, hic restituitur ex Germanensi manuscripto.
, et lavistis sine causa parietes: ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes, etc. Quid iniquius
quam exorcizare Spiritum sanctum, altaria frangere, Eucharistiam animalibus projicere? Et ut in errorem vos vester populus
mittat, laudando felices appellat: et bene nominant; et per vos jurant, et personas vestras jam pro Deo habere noscuntur,
etc. Docete ubi vobis mandatum est radere capita sacerdotum
0804 Scilicet poenitentiam imponendo.
, cum e contrario sint tot exempla proposita, fieri non debere, etc. Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera
velamina praetendistis: ut cum sint, ut supra dixi, quatuor genera capitum in Ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum,
et fidelium, nec uni parcere voluistis, evertistis animas hominum, etc. Invenistis pueros: de poenitentia sauciastis, ne aliqui
ordinari potuissent. Agnoscite vos animas evertisse
0804 Hic Germanensis codex addit:
Invenistis fideles novos, fecistis catechumenos. Agnoscite vos animus evertisse.
. Invenistis fideles antiquos, fecistis poenitentes. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos,
fecistis laicos. Agnoscite vos animas evertisse, etc. Nam quae major infelicitas, quam Dei sacerdotes vivere, nec esse quod
fuerant? Matronae, pueri simul et virgines a vobis coactae, nullo interveniente peccato, salva innocentia et pudicitia, vobis
docentibus poenitentiam gerere didicerunt: numquid minor est infelicitas? Contrivistis sexus, vexastis aetates
0804 Sic Germanensis Ms. At editi:
Contritas sexu vexastis aetates.
, etc. Indixistis poenitentiam plebibus. Neque acta est ab
0805 aliquo, sed a vobis exacta: nec plenis
0805 Ex eodem codice,
plenis; pro qua voce in editis est,
aequalibus.
temporum spatiis, sed egistis omnia pro personis; alter anno toto, alter mense, alter vix toto die, imperantibus vobis poenitentiam
gessit
0805 Idem Germanensis codex,
vix toto die sub vos poenitentiam gessit.
. Si unitati consentire, ut vultis, peccatum est, si est similis culpa, quare non est aequalis pro eodem reatu poenitentia?
Donatistae peregrini Romae commorantes habent episcopum schismaticum ex Africa missum, et pro collectis suis basilicae vice
speluncam extra Urbem
0805 Ex Optato, lib. 2.
.
Vestrae cathedrae vos originem reddite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare. Sed et habere vos in urbe Roma partem
aliquam dicitis. Ramulus est vestri erroris, protentus de mendacio, non de radice veritatis. Denique si Macrobio dicatur,
ubi illic sedeat; numquid potest dicere, In cathedra Petri? Quam nescio si vel oculis novit; et ad cujus memoriam non accedit,
quasi schismaticus, contra Apostolum faciens, qui ait,
Memoriis sanctorum communicantes (Rom. XII, 13) . Ecce praesentes sunt ibi duorum memoriae Apostolorum; dicite si ad has ingredi potuit, aut obtulit illic
0805 Sic Germanensis Ms. At editiones Optati,
ita ut obtulerit illic.
, ubi Sanctorum memorias esse constat. Ergo restat ut fateatur socius vester Macrobius, se ibi sedere, ubi aliquando sedit
Encolpius
0805 In Germanensi Ms. constanter scriptum est,
Enclopius.
. Si et ipse Encolpius posset interrogari, diceret se ibi sedere, ubi sedit Bonifacius Ballitanus
0805 In eodem,
Bellitanus.
. Deinde si et ipse interrogari potuisset, diceret ubi sedit Victor Garbiensis, a vestris jam dudum de Africa ad paucos erraticos
missus. Quid est hoc, quod pars vestra in urbe Roma episcopum civem habere non potuit? quid est hoc, quod toti Afri et peregrini
in illa civitate sibi successisse noscuntur? Non apparet dolus? non factio quae mater est schismatis? Interea ut Victor Garbiensis
hinc prior mitteretur, non dico, lapis in fontem; quia nec valuit puritatem catholicae multitudinis perturbare; sed quia quibusdam
Afris Urbica placuerat commoratio, et hinc a vobis profecti videbantur; ipsi petierunt, ut aliquis hinc, qui illos colligeret,
mitteretur. Missus est igitur Victor. Erat ibi filius sine patre, tiro sinc principe, discipulus sine magistro, sequens sine
antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus
appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta, et quot excurrunt, basilicas, locum ubi colligerent non habebant. Sic speluncam
quamdam foris a civitate cratibus
0805 Editi,
cradibus. At Germanensis Ms.,
cratibus: aptius cum subsequente verbo,
sepserunt.
sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent: unde Montenses appellati sunt. Igitur quia Claudianus Luciano,
Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur, si Victori diceretur
ubi sederet, nec ante se aliquem illic fuisse monstraret, nec cathedram aliquam, nisi pestilentiae ostenderet.
Valentiniani Senioris in rebaptizantes constitutio anni 373
0805 Vide Augustini epist. 105, n. 9.
.
Impp. Valentinianus et Valens Aa. ad Julianum proconsulem Africae.
Antistitem qui sanctitatem Baptismi illicita usurpatione geminaverit, et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit,
sacerdotio indignum
0806 esse censemus. Dat. X cal. mart. Trev. Valentiniano et Valente IV Aa. Coss.
Gratiani in rebaptizantes constitutio anni 377.
Impp. Valens, Gratianus et Valentinianus Aaa. ad Flavianum vicarium Africae
0806 Flaviani vicarii Africae meminit Augustinus in epistola 87, n. 8.
.
Eorum condemnamus errorem, qui Apostolorum praecepta calcantes, christiani nominis Sacramenta sortitos alio rursus Baptismate
non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, ecclesiis
quas contra fidem retinent, restitutis Catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui apostolicam fidem sine intermutatione
Baptismatis probaverunt. Nil enim aliud praecipi volumus, quam quod Evangeliorum et Apostolorum fides et traditio incorrupta
servavit: sicut et lege divali parentum nostrorum, Constantini, Constantii
0806 Forte substituendum,
Constantis, cui Africa obtigerat; vel adjungendum. Vid. Aug. epist. 105, nn. 9 et 12.
, Valentiniani, decreta sunt. Sed plerique expulsi de ecclesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magnarum domorum seu
fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint: nihil
ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum diligunt,
suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiae disciplinae. Dat. XVI. cal. novemb. C P. Gratiano A. IV
et Merobaude Coss.
Theodosii Majoris in haereticos constitutio anni 392, decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris
haereticis pertinere, Arcadii et Honorii rescripto postea declaratum fuit
0806 Vide lib. 3 contra Cresconium, n. 51; et epist. 185, n. 25.
.
Impp. Theodosius et Arcadius Aa. Tatiano Pf. P.
In haereticis erroribus quoscumque constiterit, vel ordinasse clericos, vel suscepisse officium clericorum, denis libris auri
viritim mulctandos esse censemus. Locum sane in quo vetita tentantur, si conniventia domini patuerit, fisci nostri viribus
aggregari. Quod si id possessorem (quippe clanculum gestum) ignorasse constiterit, conductorem ejus fundi, si ingenuus est,
decem auri libras fisco nostro inferre praecipimus; si servili faece descendens, paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit,
caesus fustibus deportatione damnabitur. Tum illud specialiter praecavemus, ut si villa dominica fuerit, seu cujuslibet publici
juris, et conductor et procurator licentiam dederit colligendi, denis libris auri proposita condemnatione mulctentur. Verum
si quos talibus repertos obsecundare mysteriis, ac sibi usurpare nomina clericorum jam nunc proditum fuerit, denas libras
auri exigi singulos et inferre praecipimus. Dat. XVII cal. jul. Constantinop. Arcad. III et Rufino Coss.
De Donatistis clericis in numero laicorum recipiendis Decretum Hipponensis Concilii anni 393, confirmatum in Carthaginensi
anni 397.
Placuit etiam, ut quia in praecedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed
in numero laicorum: propter salutem quae nulli deneganda est (tantum autem inopiae clericorum ordinandorum in Africa patiuntur
Ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint) servetur quidem in istis, quod jam antea creditum est
0806 Alias,
traditum est.
: sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse
0807 constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobus
si convenerit christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. XVIII, 19) . Non oportet dubitari quod remoto scandalo
dissensionis universae plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quae majorum suorum auctoritatem
sequentes, repetitione Baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.
Epistola Cabarsussitani Concilii, a Donatistis Maximianensibus contra Primianum Donatistam episcopum Carthaginensem edita
0807 Anno Christi 393.
.
Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam, etc., Victorinus, Fortunatus, Victorianus, etc., et caeteri qui
in concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem.
Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Dei, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos
sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis
aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit, etc.
Reliqna petenda ex sermone 2 in Psal. 36, n. 20.
Bagaiensis Concilii, a Donatistis episcopis trecentis et decem pro Primiano habiti, sententia in Maximianum ejusque ordinatores
ac socios pronuntiata.
Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes in Ecclesia sancta
Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Januarius. Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus,
Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem, placuit Spiritui sancto
qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Optata quidem pacis et concordiae est juncta germanitas,
etc.
Reliquae partes colligendae ex lib. 3 et 4 contra Cresconium. et ex lib. de Gestis cum Emerito. Porro in lib. 4 contra Cresc.,
n. 46, notatur «dies concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum, octavo calendarum Maii»
0807 Anno 394, die 24 april.
.
De parvulis apud Donatistas baptizatis Carthaginensis Concilii die 1 sept. vel 28 aug. an. 397 habiti canon 48.
De Donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium
0807 Romanum episcopum.
et Simplicianum
0807 Mediolanensem.
, de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito
fuerint conversi, parentum illos error impediat, ne promoveantur sacri altaris ministri.
De irruptione in ecclesias lex Honorii
0807 Ex cod. Theod. l. 31, de Episc. eccles. etc.
.
Impp. Arcadius et Honorius Aa. Theodoro Pf. P.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipso cultui
locoque aliquid importet injuriae, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum, et curatorum, et notoriis apparitorum, quos
stationarios
0808A appellant, deferatur in notitiam Potestatum, etc. Atque ita provinciae Moderator, sacerdotum et catholicae Ecclesiae ministrorum,
loci quoque ipsius et divini cultus injuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum, etc.
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari,
quod se armis aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem
comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII cal. maii,
Med. Honorio III et Eutychiano Coss.
0808B Die 25 april. an. 398.
De Juliani rescripto per Donatistas adulatoriis et fucatis precibus impetrato
0808C Ex cod. Theod. l. 37, de Haeret.
.
Iidem Aa. Hadriano Pf. P.
Rescriptum quod Donatistae a Juliano tunc principe impetrasse dicuntur, proposito programmate celeberrimis in locis volumus
anteferri, et gesta quibus est hujuscemodi allegatio inserta subnecti: quo omnibus innotescat, et catholicae confidentiae
stabilita constantia, et Donatistarum desperatio fucata perfidia. Dat. V cal. mart. Raven. Stilichone et Aureliano Coss.
Concilii Carthaginensis legatio ad consulendum Anastasium et Venerium de parvulis apud Donatistas baptizatis, ut in catholica
Ecclesia clerici ordinari valeant.
Post consulatum Flavii Stilichonis viri clarissimi XIV (vel XVI) calendas julias
0808D Anno Christi 401, junii die 18 aut 16.
, Carthagine in secretario basilicae Restitutae, cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, astantibus diaconibus,
Aurelius episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit Charitas vestra, sanctissimi
fratres. Et quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata sententia, videtur mihi,
ut has easdem necessitates, quas pro sollicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus: quas cum approbaverit vestra
sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum e nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, orationibus vestris,
et has ipsas necessitates suscipere possit et gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut
tam sanctis fratribus et consacerdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio Sedis Apostolicae episcopo, quam etiam
sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare
(ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum); quo noverint communi periculo providendum: maxime quia tanta indigentia clericorum
est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel illitteratum habere reperiantur. Nam de caeteris
superioribus gradibus et officiis tacendum arbitror: quia, ut dixi, si ministerium diaconi facile non invenitur, multo magis
superiorum honorum inveniri non posse certissimum est. Et quotidianos planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non
sustinemus: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa
apud Deum mansura est.
Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati
sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et posteaquam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate
falsitatem eorum abhorrentes ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam, ordine
0809 antiquo per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, etc.
Quanquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus atque honoribus suis ad nos transire desiderent, qui amore honoris aut
persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo, ut prudentiori
suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de
his qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati, etc.
De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africae universale.
Vincentio et Flavito viris clarissimis consulibus, idibus septembris
0809 Anno 401, septemb. die 12.
, Carthagine in secretario basilicae Restitutae, cum in concilio congregati in ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis
omnibus provinciis episcopi, id est Aurelius ejusdem sedis episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat:
recitatis epistolis beatissimi fratris et consacerdotis nostri Anastasii Ecclesiae Romanae episcopi, quibus nos paternae et
fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatus est, ut de haereticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis
et improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus: gratias agimus Domino nostro,
quod illi optimo ac sancto antistiti suo, tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una
compage corporis constitutis inspirare dignatus est.
Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu
Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter et pacifice
agere: ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas
penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt:
ne forte, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes,
det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivi ab ipso ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26) .
Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in
hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo episcopalis auctoritas communiri
0809 Alias,
contemm.
in civitatibus potest: id est, ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide christiana, quid gestum sit in omnibus locis,
in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt, inquirant; et gestis publicis, propter firmam
notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere.
Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros, et maxime ad Sedem Apostolicam, in qua praesidet
memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem propter Ecclesiae
pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint,
secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci christianae
prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur; sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum
est: quod multarum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, in quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium
quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire
0810 ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio
0810 Alias,
concisio.
procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in
locis in quibus degunt. visa fuerit; non eis obsit quod contra honores eorum (quamvis salus nulli interclusa sit) in transmarino
concilio statutum est, id est, ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur
in honoribus suis secundum transmarinum concilium, sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur.
Deinde placuit, ut his peractis, legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus christiana non potest obtineri,
e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam
perferatur, quam nihil habeant, quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime ut manifestum fiat omnibus
per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis
divinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant
a se Maximianistas schisma fecisse: ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui
0810 Bagaiensis.
auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, Baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut
videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati; neque se istorum,
quos ita receperunt, communione propter intuitum pacis contaminari dicant, et nos contendant
0810 Alias,
condemnent; vel,
contemnant.
, id est, Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc
accusantes convincere nequiverunt.
De conveniendis Donatistis Decretum Carthaginensis ex tota Africa concilii, habiti Theodosio Augusto et Rumorido V. C. consulibus, VIII
cal. septemb.
0810 Anno 403, die 25 aug.
.
Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit Charitatis vestrae, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio
enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos,
aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores
locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione
nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat Sanctitas tua. Aurelius
episcopus dixit: Si videtur Charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si
placuerit, teneamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit.
Forma conventionis Donatistarum.
Ille episcopus ecclesiae catholicae dixit: Quid de auctoritate illius amplissimae sedis
0810 Hujus «amplissimae sedis» appellatione Baronius ad an. 403 intelligit «Apostolicam Sedem urbis Romae,» et censet «missas
ab ipsa litteras» hic recitandas peti, «quibus quae ab ea fuerunt impetrata, nota fiant.» Agitur profecto isthic de ipsa,
quae ejusdem concilii Carthaginensis precibus petita mox fuit, et impetrata a Septimino proconsule, sive a vicariae praefecturae
sede, conficiendorum gestorum facultas. Unde dicitur, «Recitata autem jussione,» illius videlicet «amplissimae sedis,» qua
jussione magistratibus praecipiebatur, ut catholicis episcopis fieret potestas conveniendi Donatistas per codices publicos.
Haec et «illustrissima sedes» et «sedes illustrium potestatum» vocatur in Collatione Carthag. 3, capp. 167 et 170.
impetraverimus,
0811A petimus Gravitatem vestram recitari, et gestis innecti, atque in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione atque
actis innexa, dicat ille episcopus Ecclesiae catholicae: Mandatum ad Donatistas per vestram Gravitatem perferendum audire,
et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus
vox ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem,
qui dixit,
Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) : et admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere,
Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX) . Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis, ut
si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere: id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis,
quibus causam assertionis vestrae committatis; ut et nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur, qui
cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore, quidquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem,
cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem
hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile
dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet.
Libellus ab eodem Carthaginensi totius Africae concilio datus Septimino proconsuli.
Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas humanasque leges ab haereticis
de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et
tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur,
schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen
nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua christiani sumus, leniter eos volumus
admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant: aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis
Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus Sublimitatem
tuam, ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam
nobis praeberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste conveniri praecipias: quod consecuti agamus Excellentiae tuae
apud Deum uberes gratias. Dat. ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi D. N. Theodosio Pp. Augusto et
Rumorido V. C. consulibus, idibus septembris
0811B Anno 403, die 13 septemb.
, Carthagine.
Septiminus vir clarissimus proconsul dixit: In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietis imperium gestorum conficiendorum
tribuitur facultas: hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris
0811C Forte,
magistri, id est, Donatistarum episcopi, petentibus Catholicis, etc.
salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere; ut rebus in medio prolatis amica legis moderatio servetur,
superstitione supplosa.
Concilii Carthaginensis adversus Donatistas ad Honorium imperatorem legatio, et Commonitorium legatis datum.
Gloriosissimo Imperatore Honorio Augusto VI consule, XVI calendas julias
0811D Anno Christi 404.
, Carthagine in basilica
0812 regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas: in quo concilio insertum
est Commonitorium quod ita se continet.
Commonitorium fratribus Theasio et Evodio legatis ex Carthaginensi concilio ad gloriosissimos religiosissimosque principes
missis. Cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni
concilium Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderent de assertionibus suis, electis ex suo
numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent
demonstrare; quo ita sinceritas catholica, quae jampridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam vel
pertinaciam resistentibus innotesceret. Sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum
est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi,
ita ut multos episcopos multosque clericos, ut de laicis taceamus, insidiis oppresserint, ecclesias etiam aliquas invaserint,
aliquas invadere pertentaverint: ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in
Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines religiosis temporibus
infirmos populos terrendo praevaleant, quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata
Circumcellionum, qua furunt, detestabilis manus, quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus
condemnata est; adversus quorum furorem possemus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando
apostolus Paulus, sicut in Apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio
(Act. XXIII, 12-33) . Sed nos illud poscimus, ut catholicis Ecclesiarum ordinibus
0812 Alias,
ut catholicis Ecclesiis ordinum.
per civitates singulas et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul
etiam petendum, ut illam legem quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos
haereticos, seu etiam in possessores ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant,
ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias Catholici provocati contestationem deposuerint: ut hoc saltem terrore
a schismatica vel haeretica pravitate desistant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum
etiam, ut lex quae haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem,
ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati in Donatistarum
errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto
hujus legis, capiendae haereditatis aditus pateat, si adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis
obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum; quia de talibus credibile est, non metu
coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia, praesidio opus
est potestatum suarum quarumcumque provinciarum. Sane pro utilitatibus Ecclesiae quidquid intellexerint prodesse, agendi et
imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit, ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos
Imperatores et eminentissimas potestates dirigantur, quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legates
a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab
0813 omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur; petimus, frater Aureli, ut
iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur. Et subscripserunt. Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginensis
huic decreto consensi et subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt,
ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum et possessores praediorum Ecclesiae catholicae
impertiant.
Honorii lex in rebaptizantes
0813 Cod. Theod. l. 4,
Ne sanctum Baptisma.
.
Impp. Arcadius, Honorius et Theodosius Aaa. Hadriano Pf. P.
Adversarios catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam
nova constitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum enim sceleris progressi
dicuntur ii quos Donatistas vocant, ut Baptisma sacrosanctum, mysteriis recalcatis, temeritate noxia iterent; et homines semel,
ut traditum est, munere divinitatis ablutos, contagione profanae repetitionis infecerint. Ita contigit ut haeresis ex schismate
nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat. Facile est enim persuadere peccantibus,
veniam prius praestitam denuo posse praestari; quae si concedi iterum eodem modo potest, non intelligimus cur tertio denegetur.
Hi vero et servos vel homines juri proprio subditos iterati Baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis
posthac fuerit rebaptizasse detectus, judici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione mulctatus,
inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur expendat. Ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt,
ea quae fuerint paterna non pereant; ut si ipsos forsitan saevitas paternae depravitatis implicavit, ac reverti jam ad catholicam
religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis
deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus applicentur; si tamen dominus aut domina, aut praesens forte fuisse,
aut consensum praestitisse probetur: quos quidem inusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem
procuratoremve eorum in domo agitatum hujusmodi facinus comprobatur, praejudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti
sceleris auctores coerciti plumbo exsilium, in quo omni vitae suae tempore afficiantur accipient. Ac ne forsitan sit liberum
conscientiam piacularis perpetrati intra domesticos parietes silentio celare secreto, his qui forsitan ad rebaptizandum cogentur,
refugiendi ad Ecclesiam catholicam sit facultas, ut ejus praesidio adversus hujus criminis et societatis auctores, attributae
libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab invitis domini tentaverint.
Nec assertores dogmatis catholici, ea qua caeteros qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi; et maxime
convenit omnes homines sine ullo discrimine conditionis aut status infusae coelitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero
qui a supradictis iterare Baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint,
non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam,
nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena
constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum,
si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaverint commodandum, sciant se viginti
0814 librarum auri poena esse mulctandos. Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum,
nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem mulcta se noverint
attinendos. Dat. prid. idus febr. Raven. Stilichone II et Anthemio Coss
0814 An. 405, die 12 febr.
.
Aliae leges Honorii in Donatistas eodem anno 403 datae, exstant supra ante libros contra Cresconium, col. 445-446.
Decretum Concilii habiti Stilichone iterum et Anthemio viris clarissimis consulibus, X
cal. septembris
0814 An. 405, die 23 aug.
,
Carthagine in basilica Regionis secundae.
Ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus
operam impendi jubeant unitati. Ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa, de exclusione Donatistarum,
cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae sunt litterae papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina pergere
facile non debeant; quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur. Ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum
duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur.
Decretum Concilii habiti Honorio VII et Theodosio II Augustis Coss. idibus juniis
0814 An. 407, die 13 junii.
Carthagine in basilica regionis secundae.
Ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis et habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur.
Quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim
pertinere, non eis esse denegandum. Necnon et illud suggestum est, quod plebes ante legem Imperatorum de unitate latam
0814 Edictum unitatis, supra ante opus contra Cresconium, col. 445-446.
, quicumque converterunt episcopi ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant. Verum a lege unitatis et deinceps, oporteat universas
Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quos loca sub haereticis pertinebant, vel conversorum ad Catholicam,
vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui
vero aliqua usurpaverunt post legem, usurpata conventi restituant.
In concilio Carthaginensi subsequentis anni 408, die 16 junii
legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra Paganos et haereticos. In altero item concilio ejusdem anni 408, habito Carthagine die 13 octob.
legationem contra Paganos et haereticos susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius
occisi sunt: et propter eorum causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi sunt.
Legationis causam discere licet ex Augustini ad Olympium epistola 97, n. 2,
quo nimirum per novum Imperatoris edictum
noverint inimici Ecclesiae, leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone missae sunt,
ex voluntate Imperatoris piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas, sive dolose jactant, sive libenter putant;
atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis) periculose ac vehementer infestos.
Hinc vero subsequentium legum occasio.
Lex Honorii confirmans ante latas constitutiones in haereticos.
Impp. Honorius et Theodosius Aa. Curtio Pf. P.
0815 Omnia quae in Donatistas, qui et Montenses vocantur, Manichaeos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium
legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci; ita ut
aedificia quoque vel horum, vel Coelicolarum etiam, quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent, Ecclesiis vindicentur.
Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem
refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent, etc. Dat. VII cal. decemb. Romae, Basso et Philippo
Coss.
0815 Die 15 nov. anni 408.
.
Iidem Aa. Ave, Donate
0815 Exstat ad Donatum proconsulem Africae Augustini epistola 100.
, K. Nb
0815 K. Nb. id est,
charissime nobis. Vide Morel Element. Critic. pag. 139. M.
.
Donatistarum haereticorum Judaeorumque nova atque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare:
quae pestis atque contagionis latius emanet ac profluat. In eos igitur, qui aliquid quod sit catholicae sectae contrarium
adversumque tentaverint, supplicium justae animadversionis expromi praecipimus
0815 Cod. Theod. l. 44, de Haeret.
. Dat. VIII cal. decemb. Raven. Basso et Philippo Coss.
0815 Anno 408, die 24 nov.
.
Impp. Honorius et Theodosius Aa. Theodoro Pf. P.
Ne Donatistae, vel caeterorum vanitas haereticorum aliorumque error, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi,
Judaei atque Gentiles, quos vulgo Paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint
judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter praecipua quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant
exsequendum. Quod si quisquam judicum, loco conniventiae, exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate
graviorem motum se nostrae Clementiae subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriae contenta suggestione defuerit,
punitis tribus primatibus, condemnatione viginti librarum auri plectendum
0815 Cod. Theod. l. 46, de Haeret.
. Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum deportationis
poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII cal. febr. Raven. Honor. VII et Theod. III Aa.
Coss.
0815 16 jan. anni 409.
.
In concilio apud Carthaginem habito die 14 junii anni 410,
legationem susceperunt contra Donatistas Florentius, Possidius, Praesidius, et Benenatus episcopi, eo tempore quo lex data
est, ut libera voluntate quis cultum Christianitatis exciperet.
Ea occasione datum est ab Honorio sequens istud edictum.
Honorii edictum abrogans eam legem, qua haereticis concessa fuerat libertas arbitrii
0815 Cod. Theod. l. 51, de Haeret.
.
Impp. Honorius et Theodosius, Heracliano comiti Africae.
Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici, plectendos
se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum, exsecranda sceleris sui temeritate tentaverint.
Dat. VIII cal. sept. Varane V. C. Cons.
0815 25 aug. anni 410.
.