Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput VIII.
9. Rejiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae. Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid rejicere et quid deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis, prudentia mala et bona discernens, justitia sua cuique distribuens, temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum, sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse donavit (Philipp. II, 13) . Scio quia fortassis irrisurus es me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua: inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae , forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Judaei enim 0813 signa petunt; sed tu, Stoice, non es Judaeus: scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judaeus, subsannat Graecus. Judaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Judaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 22-24.) Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, jam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2.) . Jam non dices: Virtus animi mei me facit beatum . Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21 et 22) . Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18) . Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea (Psal. XCIII, 12) . Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cujus non voluptas carnis, cujus non virtus propria; sed, beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15) . Haec est patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt. Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via.
10. Beatitudo et ad beatitudinem via Christus. Quid vult enim beatus, quid vult, nisi non falli, non mori, non dolere? Et quid quaerit? Plus esurire, et plus manducare? Quid, si melius est non esurire? Nemo beatus est, nisi qui vivit in aeternum sine ullo timore, sine ulla fallacia. Nam falli odit anima. Quantum falli oderit anima naturaliter, hinc intelligi potest, quoniam qui mente alienata rident, plorantur a sanis: et eligit homo utique ridere, quam flere. Si duo ista proponantur, Ridere vis, an flere? quis est qui respondeat, nisi, Ridere? Iterum si proponantur ista duo, Falli vis, an verum tenere? omnis homo respondet, Verum tenere. Et ridere eligit, et verum tenere: de duobus illis, risu et fletu, Ridere; de duobus istis, fallacia et veritate, Verum tenere. Sed tantum praevalet invictissima veritas, ut eligat homo sana mente flere, quam mente alienata ridere. Ibi ergo in illa patria veritas erit, fallacia et error nusquam. Sed et veritas erit, et flere non erit. Erit enim et verum ridere , et de veritate gaudere, quia ibi vita erit. Nam si dolor erit, vita non erit: neque enim vita dicenda est sempiternus immortalisque cruciatus. Ideo Dominus non appellans vitam quam habituri sunt impii, 0814 quamvis in igne victuri sint: vitam non finiunt, ne poenam finiant: Vermis enim eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur (Isai. LXVI, 24) : tamen eam noluit appellare vitam, sed hanc appellavit vitam quae beata et aeterna est (Matth. XXV, 41, 46) . Unde interrogante illo divite Dominum, Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? et ipse quidem vitam aeternam non nominabat, nisi beatam. Nam habebunt impii aeternam, sed non beatam vitam, quia cruciatibus plenam. Ergo ille ait, Domine, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit illi Dominus de mandatis. Ait ille, Haec omnia feci. Sed quando respondit de mandatis, quid ait? Si vis venire ad vitam (Id. XIX, 16, 17) . Non ei dixit beatam; quia misera nec vita dicenda est. Non ei dixit aeternam; quia ubi mortis timor est, nec vita dicenda est. Ergo vita, quae hoc nomine digna est, ut vita dicatur, non est nisi beata; et beata non est, nisi aeterna. Hanc volunt omnes, hanc volumus omnes, veritatem et vitam: sed ad tam magnam possessionem, ad tam grandem felicitatem qua itur? Instruxerunt sibi vias erroris philosophi: alii dixerunt, Hac; alii, Non hac, sed hac. Latuit eos via, quia Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6) . Lateret et nos, nisi venisset ad nos. Ideo Dominus: Ego, inquit, sum via. Piger viator, venire nolebas ad viam; ad te venit via. Quaerebas qua ires: Ego sum via. Quaerebas quo ires: Ego sum veritas et vita (Joan. XIV, 6) . Non errabis quando is ad illum, per illum. Haec est doctrina Christianorum, non plane conferenda, sed incomparabiliter praeferenda doctrinis philosophorum, immunditiae Epicureorum, superbiae Stoicorum.