Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CCIV . In Epiphania Domini, VI.
1. Epiphania, Christi manifestatio. Ante paucos dies Natalem Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo graeco vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait Apostolus, Sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16) . Ambo itaque dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natus est homo ex homine matre, qui sine initio Deus erat apud Patrem. Sed carni est manifestatus in carne; quia caro eum videre non poterat, sicut erat in spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius nuncupatur, viderunt eum pastores Judaeorum: hodierno autem die qui Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vero stella nuntiavit. Coelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo coeli enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2) .
2. Christus Judaeis et Gentibus adunandis angularis lapis. Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit Apostolus, duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid enim est angulus, nisi conjunctio duorum parietum, qui ex diverso veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe inter se fuerunt circumcisio et praeputium, hoc est Judaei et Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui «commutavit utrosque in uno corpore Deo,» sicut Idem apostolus consequenter adjungit, «per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et «veniens evangelizavit pacem vobis, inquit, qui eratis longe, et pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem» (Ephes. II, 11-22) . Videte si non et duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem lapidem demonstravit Dominum Jesum, ad quem de diverso utrique accesserunt, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex Judaeis in eum, et qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo, «accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent» (Psal. XXXIII, 6) . Scriptum est enim: «Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non confundetur» (I Petr. II, 6) . Qui audierunt et obedierunt, hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias finierunt: utrorumque primitiae pastores et Magi fuerunt. In eis coepit bos agnoscere possessorem suum, et asinus praesepe Domini 1038 sui (Isai. I, 3) . Ex Judaeis animal cornutum, ubi Christo crucis cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, praedictum erat: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45) . Ipse namque possessor bovis et dominus asini in praesepi jacebat, et ambobus alimentum commune praebebat. Quia ergo pax venerat eis qui erant longe, et pax eis qui erant prope; pastores Israelitae tanquam prope inventi, eo die quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt, invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nos, hoc est, Ecclesiam quae congregatur ex Gentibus, hujus diei celebrationem, quo est Christus primitiis Gentium manifestatus, illius diei celebrationi, quo est Christus ex Judaeis natus, adjungere, et tanti sacramenti memoriam geminata solemnitate servare.
3. Ex Judaeis alii reprobati, alii electi. Jacob et benedictus et claudus. Quando duo parietes isti cogitantur, unus ex Judaeis, alius ex Gentibus, angulari lapidi cohaerendo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3) ; non offendat animum reproborum multitudo Judaeorum, in quibus fuerunt aedificantes, id est, volentes esse Legis doctores: sed quales dicit Apostolus, Non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. 1, 7) . Per hanc enim mentis caecitatem, lapidem reprobaverunt, qui factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) . Sed non fieret in caput anguli, nisi duobus populis de diverso venientibus praeberet pacificam, gratia copulante, juncturam. Non ergo cogitentur in Israelitico pariete persecutores et interfectores Christi, quasi legem aedificantes et fidem destruentes, angularem lapidem reprobantes et ruinam civitati miserae fabricantes. Nec ista ibi cogitetur numerositas Judaeorum dispersa per terras, ad divinarum, quas nescientes ubique portant, testimonium Litterarum. In his enim claudicat Jacob, cui tacta et arefacta femoris latitudo (Gen. XXXII, 25) , qua significaretur a semitis suis claudicans generis multitudo. Sed in pariete sancto, qui ex eis ad pacem lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus est Jacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in sanctificatis, claudus in reprobatis. Illi in isto pariete cogitentur, quorum abundantia praecedebat et sequebatur asellum Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9) . Illi cogitentur qui discipuli inde electi, et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in graeca lingua coronae nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiae, de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant 1039A Deum (Galat. 1, 22-24) . Isto modo Israeliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus venienti, qui nunc est conspicuus, adjungatur: atque ita lapis angularis prius in praesepio positus, usque ad coeli culmen erectus, non frustra praedictus Christus Dominus invenitur.