Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CCVII . In Quadragesima, III.
1. Eleemosyna isto maxime tempore eroganda. In adjutorio misericordiae Domini Dei nostri, tentationes saeculi, insidiae diaboli, mundi labor, carnis illecebra, turbulentorum temporum fluctus, et corporalis omnis atque spiritualis adversitas, eleemosynis, et jejuniis, atque orationibus superandae sunt. Haec cum per totam vitam fervere debeant christiano; tum maxime propinquante solemnitate Paschali , quae suo reditu anniversario nostras excitat mentes; innovans 1043 in eis memoria salutari, quod Dominus noster unicus Dei Filius misericordiam praestitit nobis, jejunavit oravitque pro nobis. Eleemosyna quippe graece, misericordia est. Quae autem major esse misericordia super miseros potuit, quam illa quae coeli creatorem de coelo deposuit, et terreno corpore terrae induit conditorem; eum qui in aeternitate Patris manet aequalis, mortalitate coaequavit et nobis, formam servi mundi Domino imposuit; ut ipse panis esuriret, satietas sitiret, virtus infirmaretur, sanitas vulneraretur, vita moreretur? Hoc autem, ut nostra pasceretur fames, rigaretur ariditas, consolaretur infirmitas, exstingueretur iniquitas, ardesceret charitas. Quae major misericordia, quam creari creatorem, servire dominatorem, vendi redemptorem, humiliari exaltatorem, occidi suscitatorem? Nobis de praebendis eleemosynis praecipitur ut panem demus esurienti (Isai. LVIII, 7) : ille se ipsum ut nobis daret esurientibus, prius pro nobis se tradidit saevientibus. Praecipitur nobis ut peregrinum recipiamus: ille pro nobis in sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) . Ipsum denique benedicat anima nostra, qui propitius fit omnibus iniquitatibus ejus, qui sanat omnes languores ejus, qui redimit de corruptione vitam ejus, qui eam coronat in miseratione et misericordia: qui satiat in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 2-5) . Exerceamus itaque eleemosynas nostras tanto impensius, tantoque frequentius, quanto propinquior fit dies qua nobis praerogata eleemosyna celebratur. Quia jejunium sine misericordia ei nihil est qui jejunat.
2. Jejunium et abstinentia qualis requiritur. Minuendae voluptates, non mutandae. Jejunemus etiam humiliantes animas nostras, appropinquante die quo magister humilitatis humiliavit semetipsum, factus subditus usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8) . Imitemur ejus crucem, abstinentiae clavis edomitas concupiscentias configentes. Castigemus corpus nostrum, et servituti subjiciamus: et ne per indomitam carnem ad illicita prolabamur, in ea domanda aliquantum et licita subtrahamus. Crapula et ebrietas etiam per dies caeteros devitanda: per hos autem dies etiam concessa prandia removenda. Adulteria et fornicationes semper exsecranda atque fugienda: his autem diebus et a conjugibus temperandum est. Facile tibi obtemperabit caro, ne inhaereat alienis, quae refrenari consueverit et a suis. Sane cavendum est ne mutes, non minuas voluptates. Videas enim quosdam pro usitato vino, inusitatos liquores exquirere, et aliorum expressione pomorum, quod ex uva sibi denegant, multo suavius compensare; cibos extra carnes multiplici varietate ac jucunditate conquirere; et suavitates quas alio tempore consectari pudet, huic tempori quasi opportune colligere: ut videlicet observatio Quadragesimae non sit veterum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum occasio. Haec, fratres, ne vobis persuasa subrepant, quanta potestis vigilantia providete. Parcimonia jejuniis conjungatur. Sicut ventris castiganda saturitas, ita gulae irritamenta 1044A cavenda sunt. Non humanorum alimentorum genera detestanda, sed carnalis est delectatio refrenanda. Esau non pingui vitulo vel volatilibus saginatis, sed immoderate concupita lenticula reprobatus est (Gen. XXV, 30-34) . Sanctum David aquam plus justo desiderasse poenituit (I Paral. XI, 18, 19) . Non operosis ergo neque pretiosis, sed in promptu et positis quibusque vilioribus alimentis est corpus a jejunio reficiendum, vel potius fulciendum.
3. Oratio jejunantis libera sit a cupiditate et odio. Quomodo oratio facit eleemosynas. His diebus adminiculis piarum eleemosynarum et frugalium jejuniorum oratio nostra in superna sustollitur: quia nec impudenter a Deo misericordia petitur, cum ab homine homini non negatur, nec serena cordis petentis intentio carnalium voluptatum phantasmatibus nubilis impeditur. Sit autem oratio casta, ne forte non quod charitas, sed quod cupiditas quaerit, optemus; ne inimicis mali aliquid imprecemur; ne in quos nocendo vel vindicando non possumus, orando saeviamus. Certe sicut nos apti efficimur ad orandum eleemosynis et jejuniis, sic et ipsa nostra oratio facit eleemosynas, cum dirigitur atque profunditur, non pro amicis tantum, verum etiam pro inimicis, et jejunat ab iro et odio et a perniciosissimis vitiis. Si enim nos jejunamus a cibis, quanto potius illa a venenis? Denique nos debitis opportunisque temporibus alimentorum perceptione reficimur: nunquam illam escis talibus oblectemus. Perpetua suscipiat ista jejunia: quia est illi cibus proprius, quem sumere sine intermissione praecipitur. Semper ergo jejunet ab odio, semper dilectione pascatur.