Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CCXV . In Redditione Symboli.
1. Symbolum fidei animo semper versandum. Sacrosancti martyrii Symbolum , quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) . Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis ejus mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, quae retro sunt obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp. II, 13) ; et credere quod nondum vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25) .
2. De Deo quid credendum. Fides ergo haec et salutis est regula, credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus omnipotens, 1073 qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est ante saecula, qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur, aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur: sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) ; quomodo potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut lingua narrare?
3. De Christo. Nativitas ejus aeterna et temporaria, utraque inenarrabilis. In carne natus est illaesa matris virginitate. Credimus et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos. Ipse enim et Pater unum sunt (Joan. X, 30) : et per Moysen populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) . Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit (Hebr. XI, 6) . Si vero nativitatem ejus secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Quanquam et hanc ipsam nativitatem ejus quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Jesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit ; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem ejus quis enarrabit? Cujus enim mens ad cogitandum, cujus ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14) , eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad ejus enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare 1074 compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.
4. Maria credendo concepit sine viro. Christus nostri gratia natus est in carne. Credimus ergo in Jesum Christum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Nam et ipsa beata Maria, quem credendo peperit, credendo concepit. Cum enim promisso sibi filio, quaesisset quemadmodum fieret, quoniam virum non cognosceret; utique solus ei modus cognoscendi atque pariendi notus erat, quem quidem ipsa experta non fuerat, sed ex aliis feminis natura frequentante didicerat, ex viro scilicet et femina hominem nasci: responsum ab Angelo accepit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quae cum dixisset Angelus, illa fide plena, et Christum prius mente quam ventre concipiens, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 34-38) . Fiat, inquit, sine virili semine conceptus in virgine; nascatur de Spiritu sancto et integra femina, in quo renascatur de Spiritu sancto integra Ecclesia. Sanctum quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius; quoniam qui natus est de Deo Patre sine ulla matre, mirabiliter oportuit ut fieret hominis filius; in ea carne natus, ut per clausa viscera parvus exiret, in qua resuscitatus per clausa ostia magnus intraret. Mira sunt haec, quia divina sunt; ineffabilia, quia et inscrutabilia: non sufficit explicando os hominis, quia nec investigando cor hominis. Credidit Maria, et in ea quod credidit factum est. Credamus et nos, ut et nobis possit prodesse quod factum est. Quamvis ergo mirabilis sit etiam ista nativitas: tamen cogita, o homo, quid pro te Deus tuus, Creator pro creatura susceperit; ut Deus in Deo manens, aeternus cum aeterno vivens, aequalis Filius Patri, pro reis et pro peccatoribus servis formam servi non dedignaretur induere. Neque enim hoc meritis humanis est exhibitum. Nam pro iniquitatibus nostris poenas potius merebamur: sed si iniquitates observasset, quis sustinuisset? Pro impiis ergo et pro peccatoribus servis Dominus factus est homo, de Spiritu sancto et virgine Maria nasci dignatus est.
5. Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Majorem autem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13) . Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. 1075 Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 6, 10, 8) . Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10) . Denique ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei (Marc. VIII, 38) . Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) . Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus.
6. Resurrectionis Christi fides. Haec fides Christianos discernit. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, Tertia die resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et sepultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur, Tertia die resurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum; Deum attende, omnipotentem cogita, et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem jam fecerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non opus est. Sola haec fides est, quae Christianos ab omnibus hominibus discernit et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani modo credunt, et Judaei tunc viderunt: quia vero tertia die resurrexit a mortuis, nec Paganus nec Judaeus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum. Nam et apostolus Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis (II Tim. II, 8) . Credamus ergo, fratres, et quod in Christo factum credimus, hoc futurum speremus in nobis. Deus enim qui promittit, non fallit.
7. Christi sessio ad dexteram Patris. Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad 1076A dexteram Dei Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10) . Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18) . Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus (Rom. XIV, 8) .
8. De Spiritu sancto, remissione peccatorum, etc. Credamus et in Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus est (Joan. IV, 24) . Per ipsum remissionem accipimus peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una majestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: Ite, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Credentes ergo divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne quis vos ab Ecclesiae catholicae fide ac unitate seducat. «Qui enim vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Apostolum, non me audite, qui ait: «Sed etsi nos, aut angelus de coelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit» (Galat. I, 9, 8) .
9. In ecclesia catholica vivendum. Videtis certe, charissimi, etiam in ipsis sancti Symboli verbis, quomodo conclusioni omnium regularum, quae ad sacramentum fidei pertinent, quasi supplementum quoddam additum, ut diceretur, Per sanctam Ecclesiam. Fugite ergo, quantum potestis, diversos et varios deceptores, quorum sectas et nomina prae multitudine sui, nunc longum est enarrare. Multa enim habemus dicere vobis; sed non potestis illa portare modo. Unum vestris precibus commendo, ut ab eo qui catholicus non est, animum et auditum vestrum omnimodis avertatis: quo remissionem peccatorum et resurrectionem carnis et vitam aeternam, per unam veram et sanctam Ecclesiam catholicam apprehendere valeatis; in qua discitur Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum.