Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo CCLVIII . In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem . De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus.
1. Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Judaeis et Gentibus. Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus, hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem 1195 qui potuit scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei hujus a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem reprobaverunt Judaeorum doctores? Legis enim periti doctores Judaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum (Joan. IX, 16) . Jam dixistis, Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Judaeorum; venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur jumentum ejus, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26) . Venerunt inde tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus, «Eram ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum» (Galat. I, 22-24) ; Judaei, sed adhaerentes Christo, sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens: invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22) . Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus.
2. Baptizati dies ex tenebris facti. Recolite primam mundi conditionem. «Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem» (Gen. I, 2-5) . Cogitate tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8) . Numquid dixit, Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis; lux in Domino((.....)) Vocavit autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies, sed Dominus.
3. Thomas factus dies. Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus 1196 ejus, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) . Exeunt, verba eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus: annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei hujus veniat, et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit; veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Id. XX, 25-28) ! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus! Iste est dies quem fecit Dominus.