Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
In Quintum Tomum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos Recogniti Sunt Sermones Tomi Hujus Quinti, Et Notae Quibus Codices Indicantur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Sermones Ad Populum Omnes Classibus Quatuor Nunc Primum Comprehensi. Prima Classe Continentur Sermones De Sc
Classis Prima. De Scripturis.
Sermo II De tentatione Abrahae a Deo
Fragmentum . Quomodo ad Agar et Ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo IV De Jacob et Esau In festo Vincentii martyris habitus.
Sermo V De luctatione Jacob cum angelo Habitus paulo ante Pascha.
Sermo VI De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo
Sermo VII De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur
Sermonis VIII , De decem plagis et decem praeceptis,
Sermo X . De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo XI De Elia et vidua Sareptana.
Sermo XIII De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XIV De versu 14 Psalmi Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
Sermo XV De versu 8 Psalmi Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.
Sermo XVI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XVII De eo quod dicitur in Psalmo etc.
Sermo XVIII De eodem versu Psalmi etc.
Sermo XX De versu 12 Psalmi et de versu 5 Psalmi etc.
Sermo XXI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XXII De versu 3 Psalmi etc.
Sermo XXIII De versu 24 Psalmi et de visione Dei
Sermo XXV De versiculo 12 Psalmi etc.
Sermo XXVIII De versiculo 3 Psalmi
Sermo XXIX De versu 1 Psalmi Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis
Sermo XXX De verbis Psalmi Et Apostoli, Rom. Contra Pelagianos
Sermo XXXI De verbis Psalmi etc.
Sermo XXXII In Psalmum De Golia et David, ac de contemptu mundi
Sermo XXXIII De versu 9 ejusdem Psalmi
Sermo XXXIV In haec verba Psalmi etc. De cantico novo et vita nova.
Sermo XXXV De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap. sec.
Sermo XXXVI De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap.
Sermo XXXVIII De verbis Ecclesiastici etc. Et de verbis Psalmi etc. De continentia et sustinentia.
Sermo XXXIX De eo quod scriptum est Ecclesiastici, Et de verbis Apostoli, Tim. etc.
Sermo XLI De eo quod scriptum est Ecclesiastici
Sermo XLII De eo quod scriptum est in Isaia, cap. Et in Psalmo
Sermo XLIII De eo quod scriptum est in Isaia, cap.
Sermo XLIV De verbis Isaiae cap.
Sermo XLV De eo quod in Isaia, cap. scriptum est, Et de Apostolo,
Sermo XLVI De Pastoribus in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVII De ovibus, in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVIII De verbis Michaeae prophetae, cap. etc. Deque Psalmo etc
Sermo L De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. Contra Manichaeos
Sermo LI De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae
Sermo LII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc., de Trinitate
Sermo LIII De verbis Evangelii Matthaei, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Cap.
Sermo LIV De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. et contra, cap.
Sermo LV * . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.,
Sermo LVI De Evangelio Matthaei, cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVII Rursum in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVIII Item in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LIX Item in Matthaei cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LX De verbis Evangelii, Matthaei, cap. exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXI De verbis Evangelii Matthaei etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. etc.
Sermo LXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Habitus in solemnitate Martyrum.
Sermo LXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVIII Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXX Rursum de verbis Evangelii Matthaei, etc.
Sermo LXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXIII De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap.
Sermo LXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVI Rursus in Matthaei cap. de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante
Sermo LXXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Ubi de oratione.
Sermo LXXXI De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap.
Sermo LXXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Et de verbis Salomonis, Prov. cap. sec. LXX
Sermo LXXXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXVI De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXVII Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Matth. cap.
Sermo XCII De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo XCIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo XCV . De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap.
Sermo XCVI De verbis Evangelii Marci, cap. etc., deque verbis Joan.
Sermo XCVII De verbis Evangelii Marci, cap.
Sermo XCVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit
Sermo XCIX De verbis Evangelii Lucae, cap. etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas.
Sermo CI De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CIII De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CIV Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap.
Sermo CV De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. etc., deque verbis Psalmi etc.
Sermo CIX De verbis Evangelii Lucae, etc., deque istis, etc., cap.
Sermo CXI De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur deque eo quod ibi scriptum est, Cap.
Sermo CXII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap. Habitus in basilica Restituta
Sermo CXIII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXIV . De verbis Evangelii Lucae, etc. De remissione peccatorum, cap.
Sermo CXVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXVII De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Arianos
Sermo CXVIII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXIX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXXI De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXVI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXXVII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap. necnon de verbis Apostoli, etc., Cor., cap.
Sermo CXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap. deque verbis Apostoli, etc., Galat. cap.
Sermo CXXIX De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Donatistas
Sermo CXXXII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXXVI . In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap.
Sermo CXXXVII In Evangelii Joannis caput De pastore, et mercenario, et fure
Sermo CXXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., contra Donatistas. Cap.
Sermo CXXXIX De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLII De iisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXLIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLIV De verbis eisdem Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLV De verbis Evangelii Joannis, cap. Et de verbis Lucae, cap.
Sermo CXLVI De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLVII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CL De verbis Actuum Apostolorum, etc. cap.
Sermo CLI De verbis Apostolis, etc., Rom. cap.
Sermo CLII . De sequentibus verbis Apostoli, Rom. et usque ad, etc.
Sermo CLIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos
Sermo CLV De verbis Apostoli, Rom. etc., Contra Pelagianos
Sermo CLVI De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLVII De verbis Apostoli, Rom. cap.
Sermo CLVIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLIX De verbis eisdem Apostoli, Rom. seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi etc.
Sermo CLX De verbis Apostoli, I Cor. cap. Et de versu Psalmi
Sermo CLXI De verbis Apostoli, etc. Cor. cap.
Sermo CLXII . De verbis Apostoli, Cor. cap.
Sermo CLXIII De verbis Apostoli, Galat. cap.
Sermo CLXVI Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. et Psalmi
Sermo CLXVII De Verbis Apostoli, Ephes. cap.
Sermo CLXIX De verbis Apostoli, Philipp., cap etc. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXI De verbis Apostoli, etc. Philipp., cap.
Sermo CLXXII De verbis Apostoli, Thess. cap. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur
Sermo CLXXIII De eisdem verbis Apostoli, Thess. cap.
Sermo CLXXV De eisdem verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVII De verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVIII De verbis Apostoli, Tit. cap. Contra rerum alienarum raptores
Sermo CLXXIX De verbis Apostoli Jacobi, Ac de illis ibidem, etc. Cap.
Sermo CLXXX De verbis apostoli Jacobi, etc., cap.
Sermo CLXXXI De verbis Epistolae Joannis, cap. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXXII De verbis Epistolae I Joannis, cap. etc. Contra Manichaeos
Sermo CLXXXIII Rursum de verbis Epistolae Joannis, cap.
Classis II. De Tempore.
Sermo CXCVII . De Calendis Januariis, contra Paganos
Sermo CCXI De fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo CCXII . Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae
Sermo CCXIV In traditione Symboli, III.
Sermo CCXVII . De oratione Christi, Joan. cap.
Sermo CCXX Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae.
Sermo CCXXI Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo CCXXIV Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo CCXXVI Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXVII Ad Infantes, de Sacramentis.
Sermo CCXXVIII Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXIX De Sacramentis fidelium, feria II Paschae
Sermo CCXXXI De resurrectione Christi secundum Marcum.
Sermo CCXXXII De resurrectione Christi secundum Lucam.
Sermo CCXXXIII. De resurrectione Christi secundum Marcum
Sermo CCXXXIV De resurrectione Christi secundum Lucam
Sermo CCXXXV De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVI De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVII De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39 cum refutatione Manichaeorum.
Sermo CCXXXVIII . In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXIX De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam.
Sermo CCXL De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLI De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLII De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLIV De eadem lectione Evangelii Joannis, cap
Sermo CCXLV De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap.
Sermo CCXLVI De eadem lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLVII . In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLIX De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCL De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLI De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLII De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLIII De ultima lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCLVII . In diebus Paschalibus, XXVIII De versu Psalmi Omnis homo mendax.
Sermo CCLVIII . In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem De versu Psalmi
Sermo CCLX Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum
Sermo CCLXI Habitus Carthagine in basilica Fausti.
Sermo CCLXII Habitus in basilica Leontiana.
Sermo CCLXIV . De Ascensione Domini, IV.
Sermo CCLXVI De versu Psalmi etc. Contra Donatistas.
Sermo CCLXXII Ad Infantes, de Sacramento.
Classis III. De Sanctis.
Sermo CCLXXVIII De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis
Sermo CCLXXIX De Paulo apostolo
Sermo CCLXXXVIII De voce et verbo.
Sermo CCXCII In quo disputatur contra Donatistas
Sermo CCXCIV De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos.
Sermo CCCXXI . Ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda Paschae.
Sermo CCCXXII . Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae.
Sermo CCCXXIII . Habitus post libellum de sancto Stephano.
Sermo CCCXXIV . Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo CCLXIV . De Ascensione Domini, IV.
1. Dicendum de mysterio ascensionis Christi. Multa sunt divinarum Scripturarum recondita sacramenta, sive quae adhuc nos ipsi quaerenda habemus, sive quae jam humilitati nostrae Dominus revelare dignatus est: sed aperiendi haec Sanctitati vestrae tempus non sufficit. Novi enim maxime his diebus impleri ecclesiam talibus, qui citius vellent discedere, quam venire; et onerosos nos habent, si aliquando diutius colloquamur: qui tamen in prandiis suis, ad quae festinant, si teneantur usque ad vesperam, nec laborant, nec recusant, nec saltem aliquando ullo pudore discedunt. Tamen ne fraudemus eos qui esurientes veniunt, etsi breviter, non tacebimus hujus rei sacramentum, quod Dominus noster Jesus Christus cum eo corpore, in quo resurrexit ascendit.
2. Christus post resurrectionem conversatur cum discipulis, ut in fide confirmentur. Ascendit in coelum, ne remaneant in carne. Sane propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam discipulus ejus in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus (Joan. XX, 25) : ergo ad eorum confirmationem dignatus est post resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens, manducans et bibens, sicut dicit Scriptura (Act. I, 3, 4) ; confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus timebat eum pati. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et 1213 consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille majestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse dicere dignatus est, tanquam gallina pullos suos (Matth. XXIII, 37) . Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia: et non eos sinebat caro, quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis, ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tanquam frater conversatus fuerat, de coelo tanquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit: si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Non turbetur cor vestrum. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 1, 28) . Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30) . Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed natura, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: et ille, Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 8, 9) . Quid est, Qui me vidit? Si secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est ergo, Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15) , cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri.
3. Filius Dei natura aequalis Patri, misericordia ad mortem usque infirmatus. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos colligeret, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem nostram descenderit: ait illis, Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Jam dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma minor est quam ille cujus forma est. Si enim minor est, forma non est. Tamen ne aliquis dubitaret, adjecit, et posuit ipsum Verbum, unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres charissimi, quod ait Apostolus, Non rapinam arbitratus est? Quia naturaliter 1214 aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo homini, cui dictum est, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5) . Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina; natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit? Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 5-8) . Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit. Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim dicunt, Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Judaeis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos et mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia.
4. Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est. Quomodo aequalis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum eo ad Patrem, possitis me cogitare aequalem Patri . Propterea enim major me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si 1215 autem me diligeretis: quid est, me? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) : quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me facta sunt omnia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare? Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, jam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum, ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis desideria carnalia. Faciebat eos jam sic intelligere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est. Secundum hominem major me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam, major secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit (Psal. VIII, 6) . Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis integra, quanto majore misericordia voluit quod humilitatis erat induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum, manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique, totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad conjungendam sibi tanquam sponsam, ut procederet de thalamo suo sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam. Ad hoc ergo minor Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia 1216 Deus. Tollite ergo de medio desideria carnalia. Tanquam hoc diceret Apostolis suis: Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum suum, tanquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus, ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex ipso; quia forma est omnium infabricata.
5. Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem Incarnationis. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus (Matth. IV, 2) , ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus, jejunavit Elias (III Reg. XIX, 8) , gestans personam Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses (Exod. XXXIV, 28) , qui gerebat personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo (Num. XXXII, 13) . Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est - lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae sanctorum et justorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tanquam per diluvium Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus (Gen. VI-VIII) . Unde debemus intelligere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est necessaria. Si esset jam 1217 oculus, qui videret In principio erat Verbum (Joan. I, 1) , qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum, jam non erat unde intelligeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud saeculum, quia jam illud accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae illius, quae protegit infirmitatem nostram (Matth. XXIII, 37) : putate esse jumentum misericordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus erat (Luc. X, 30-34) . Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruere majestate et divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius erit fortis forti.
6. Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 53, 50) . Quare non possidebunt? quia non resurget caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed ipsius majestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes 1218 ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est (I Joan. III, 2) . Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei vera: Verbum caro factum est (Id., 14) , vera caro. Palpate, et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) . Vera enim ossa erant, veri nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid intelligebatur. Tangebatur homo, intelligebatur Deus: tangebatur caro, intelligebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intelligebatur potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus. Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret, crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere.
7. Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-7) . Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista aequalis est, et non est dictum quia Pater major me est (Joan. XIV, 28) , nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur majores.