Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
In Quintum Tomum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos Recogniti Sunt Sermones Tomi Hujus Quinti, Et Notae Quibus Codices Indicantur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Sermones Ad Populum Omnes Classibus Quatuor Nunc Primum Comprehensi. Prima Classe Continentur Sermones De Sc
Classis Prima. De Scripturis.
Sermo II De tentatione Abrahae a Deo
Fragmentum . Quomodo ad Agar et Ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo IV De Jacob et Esau In festo Vincentii martyris habitus.
Sermo V De luctatione Jacob cum angelo Habitus paulo ante Pascha.
Sermo VI De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo
Sermo VII De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur
Sermonis VIII , De decem plagis et decem praeceptis,
Sermo X . De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo XI De Elia et vidua Sareptana.
Sermo XIII De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XIV De versu 14 Psalmi Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
Sermo XV De versu 8 Psalmi Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.
Sermo XVI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XVII De eo quod dicitur in Psalmo etc.
Sermo XVIII De eodem versu Psalmi etc.
Sermo XX De versu 12 Psalmi et de versu 5 Psalmi etc.
Sermo XXI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XXII De versu 3 Psalmi etc.
Sermo XXIII De versu 24 Psalmi et de visione Dei
Sermo XXV De versiculo 12 Psalmi etc.
Sermo XXVIII De versiculo 3 Psalmi
Sermo XXIX De versu 1 Psalmi Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis
Sermo XXX De verbis Psalmi Et Apostoli, Rom. Contra Pelagianos
Sermo XXXI De verbis Psalmi etc.
Sermo XXXII In Psalmum De Golia et David, ac de contemptu mundi
Sermo XXXIII De versu 9 ejusdem Psalmi
Sermo XXXIV In haec verba Psalmi etc. De cantico novo et vita nova.
Sermo XXXV De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap. sec.
Sermo XXXVI De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap.
Sermo XXXVIII De verbis Ecclesiastici etc. Et de verbis Psalmi etc. De continentia et sustinentia.
Sermo XXXIX De eo quod scriptum est Ecclesiastici, Et de verbis Apostoli, Tim. etc.
Sermo XLI De eo quod scriptum est Ecclesiastici
Sermo XLII De eo quod scriptum est in Isaia, cap. Et in Psalmo
Sermo XLIII De eo quod scriptum est in Isaia, cap.
Sermo XLIV De verbis Isaiae cap.
Sermo XLV De eo quod in Isaia, cap. scriptum est, Et de Apostolo,
Sermo XLVI De Pastoribus in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVII De ovibus, in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVIII De verbis Michaeae prophetae, cap. etc. Deque Psalmo etc
Sermo L De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. Contra Manichaeos
Sermo LI De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae
Sermo LII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc., de Trinitate
Sermo LIII De verbis Evangelii Matthaei, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Cap.
Sermo LIV De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. et contra, cap.
Sermo LV * . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.,
Sermo LVI De Evangelio Matthaei, cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVII Rursum in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVIII Item in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LIX Item in Matthaei cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LX De verbis Evangelii, Matthaei, cap. exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXI De verbis Evangelii Matthaei etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. etc.
Sermo LXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Habitus in solemnitate Martyrum.
Sermo LXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVIII Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXX Rursum de verbis Evangelii Matthaei, etc.
Sermo LXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXIII De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap.
Sermo LXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVI Rursus in Matthaei cap. de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante
Sermo LXXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Ubi de oratione.
Sermo LXXXI De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap.
Sermo LXXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Et de verbis Salomonis, Prov. cap. sec. LXX
Sermo LXXXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXVI De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXVII Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Matth. cap.
Sermo XCII De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo XCIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo XCV . De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap.
Sermo XCVI De verbis Evangelii Marci, cap. etc., deque verbis Joan.
Sermo XCVII De verbis Evangelii Marci, cap.
Sermo XCVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit
Sermo XCIX De verbis Evangelii Lucae, cap. etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas.
Sermo CI De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CIII De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CIV Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap.
Sermo CV De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. etc., deque verbis Psalmi etc.
Sermo CIX De verbis Evangelii Lucae, etc., deque istis, etc., cap.
Sermo CXI De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur deque eo quod ibi scriptum est, Cap.
Sermo CXII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap. Habitus in basilica Restituta
Sermo CXIII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXIV . De verbis Evangelii Lucae, etc. De remissione peccatorum, cap.
Sermo CXVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXVII De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Arianos
Sermo CXVIII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXIX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXXI De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXVI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXXVII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap. necnon de verbis Apostoli, etc., Cor., cap.
Sermo CXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap. deque verbis Apostoli, etc., Galat. cap.
Sermo CXXIX De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Donatistas
Sermo CXXXII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXXVI . In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap.
Sermo CXXXVII In Evangelii Joannis caput De pastore, et mercenario, et fure
Sermo CXXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., contra Donatistas. Cap.
Sermo CXXXIX De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLII De iisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXLIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLIV De verbis eisdem Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLV De verbis Evangelii Joannis, cap. Et de verbis Lucae, cap.
Sermo CXLVI De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLVII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CL De verbis Actuum Apostolorum, etc. cap.
Sermo CLI De verbis Apostolis, etc., Rom. cap.
Sermo CLII . De sequentibus verbis Apostoli, Rom. et usque ad, etc.
Sermo CLIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos
Sermo CLV De verbis Apostoli, Rom. etc., Contra Pelagianos
Sermo CLVI De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLVII De verbis Apostoli, Rom. cap.
Sermo CLVIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLIX De verbis eisdem Apostoli, Rom. seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi etc.
Sermo CLX De verbis Apostoli, I Cor. cap. Et de versu Psalmi
Sermo CLXI De verbis Apostoli, etc. Cor. cap.
Sermo CLXII . De verbis Apostoli, Cor. cap.
Sermo CLXIII De verbis Apostoli, Galat. cap.
Sermo CLXVI Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. et Psalmi
Sermo CLXVII De Verbis Apostoli, Ephes. cap.
Sermo CLXIX De verbis Apostoli, Philipp., cap etc. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXI De verbis Apostoli, etc. Philipp., cap.
Sermo CLXXII De verbis Apostoli, Thess. cap. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur
Sermo CLXXIII De eisdem verbis Apostoli, Thess. cap.
Sermo CLXXV De eisdem verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVII De verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVIII De verbis Apostoli, Tit. cap. Contra rerum alienarum raptores
Sermo CLXXIX De verbis Apostoli Jacobi, Ac de illis ibidem, etc. Cap.
Sermo CLXXX De verbis apostoli Jacobi, etc., cap.
Sermo CLXXXI De verbis Epistolae Joannis, cap. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXXII De verbis Epistolae I Joannis, cap. etc. Contra Manichaeos
Sermo CLXXXIII Rursum de verbis Epistolae Joannis, cap.
Classis II. De Tempore.
Sermo CXCVII . De Calendis Januariis, contra Paganos
Sermo CCXI De fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo CCXII . Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae
Sermo CCXIV In traditione Symboli, III.
Sermo CCXVII . De oratione Christi, Joan. cap.
Sermo CCXX Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae.
Sermo CCXXI Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo CCXXIV Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo CCXXVI Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXVII Ad Infantes, de Sacramentis.
Sermo CCXXVIII Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXIX De Sacramentis fidelium, feria II Paschae
Sermo CCXXXI De resurrectione Christi secundum Marcum.
Sermo CCXXXII De resurrectione Christi secundum Lucam.
Sermo CCXXXIII. De resurrectione Christi secundum Marcum
Sermo CCXXXIV De resurrectione Christi secundum Lucam
Sermo CCXXXV De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVI De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVII De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39 cum refutatione Manichaeorum.
Sermo CCXXXVIII . In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXIX De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam.
Sermo CCXL De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLI De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLII De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLIV De eadem lectione Evangelii Joannis, cap
Sermo CCXLV De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap.
Sermo CCXLVI De eadem lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLVII . In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLIX De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCL De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLI De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLII De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLIII De ultima lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCLVII . In diebus Paschalibus, XXVIII De versu Psalmi Omnis homo mendax.
Sermo CCLVIII . In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem De versu Psalmi
Sermo CCLX Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum
Sermo CCLXI Habitus Carthagine in basilica Fausti.
Sermo CCLXII Habitus in basilica Leontiana.
Sermo CCLXIV . De Ascensione Domini, IV.
Sermo CCLXVI De versu Psalmi etc. Contra Donatistas.
Sermo CCLXXII Ad Infantes, de Sacramento.
Classis III. De Sanctis.
Sermo CCLXXVIII De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis
Sermo CCLXXIX De Paulo apostolo
Sermo CCLXXXVIII De voce et verbo.
Sermo CCXCII In quo disputatur contra Donatistas
Sermo CCXCIV De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos.
Sermo CCCXXI . Ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda Paschae.
Sermo CCCXXII . Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae.
Sermo CCCXXIII . Habitus post libellum de sancto Stephano.
Sermo CCCXXIV . Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo CCCXXV . In Natali viginti Martyrum .
1. Solemnitates martyrum cur institutae. Die solemni sanctorum Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos, breviter justam causam martyrum locuturos, adjuvent nos orationes martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debet Sanctitas vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia eorum dies solemnissimos celebramus. Illi nostris festivitatibus non egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis, non si honoremus eos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod honoramus, nobis prodest, non illis. Sed honorare, et non imitari, nihil est aliud quam mendaciter adulari. Ad hoc ergo istae festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per eas congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi. Haec est omnino hujus festivitatis utilitas, alia non est. Si 1448 enim nobis proponatur imitandus Deus, respondet humana fragilitas, multum esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius Domini nostri Jesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum, qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21) : tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas, Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro. Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14) : carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod non erat accepit, non quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) . Quid ergo simile ego et Christus? Ad tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis construenda erat, qua securi ambularemus. Ipsi fecerunt sanguine suo, confessionibus suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes lucrandas Christo, tanquam in jumento illo sedenti, corpora sua sicut vestimenta straverunt (Matth. XXI, 7, 8) . Quis est, quem pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar. Impar sum Christo? Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum, sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati ? Coronatur rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar es puellis? impar es sanctae Valerianae? Si adhuc sequi piget, non vis adhaerere Victoriae? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum series recitata est. Coepit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.
2. In martyribus non poena attenditur, sed causa. Donatistarum falsos martyres carpit. Videte ergo, fratres: sic celebrate passiones martyrum, ut cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam haberent poenam, elegerunt causam. Attenderunt enim Dominum dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10) . Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et hic et in futuro invenies poenam. Non te commoveant supplicia et poenae malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum veritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur, ne veritas annuntietur, ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur, ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. O causa pessima! ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de poena jactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa discernebat. 1449 Ideo martyrum vox est in illo Psalmo, Judica me, Deus. Non timet judicium: non enim habet quod in illo ignis absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1) . Numquid dixit, Discerne poenam meam? Diceretur ei, Poenam passus est latro. Numquid ait, Discerne crucem meam ? Ibi et adulter inclusus est. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum? Ferro etiam scelerati necati sunt. Cum ergo videret omnia bonis malisque communia in passionibus, exclamavit, et ait, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis causam meam, coronas patientiam meam. Haec Charitati vestrae pro exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt, et adhuc nobis in majore basilica restant quae agamus cum Charitate vestra.