SERMONES SELECTI DE REBUS THEOLOGICIS

 Sermo I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 TRACTATUS de plantatione Paradisi .

Sermo I.

De triplici testimonio sanctissimae Trinitatis.

Summarum. - Introductio: tria de Trinitate insinuantur, numero 1. 2. - Triplex spirituale caelum, et in unoquoque speciale testimonium, scilicet in summo caelo Deus dat testimonium de se ipso, in medio de Christo, in infimo per Christum de mundo, 3. - Pars I. Testimonium de se ipso in summo caelo. Hoc sibi dat Trinitas tripliciter: divinae maiestati per miracula omnipotentiae, veritati per documenta sapientiae, bonitati per charismata benevolentiae, 4-6. - Hoc testimonium datur per vestigia, quae relucent in unaquaque creatura, 7. - Pars II. Testimonium de Mediatore in medio caelo. Hoc est triplex: a Patre in facto, a Filio in verbo, a Spiritu S. in animo, 8. -De unoquoque singillatim, 9-11. - Pars III. Testimonium Christi de toto mundo. Hoc est triplex, 12. - Primum est informativum respectu omnium: quod datur triplici modo, 13. 14. - Secundum est approbativum respectu iustorum, 15. - Tertium est increpativum respectu perversorum, 16.

. 1. Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt; primae Ioannis quinto . In hoc verbo describitur mysterium beatissimae Trinitatis quoad triplicem conditionem, quam est in ea reperire, scilicet quoad inseparabilitatem in opere, pluralitatem in origine et consubstantialitatem in esse. Habet enim beatissima Trinitas inseparabilitatem in operando, quae notatur, cum dicitur: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo.

Habet etiam pluralitatem in emanando, et hoc notatur, cum subditur: Pater, Verbum et Spiritus sanctus: in quo insinuantur origo et distinctio personarum.

Habet nihilominus consubstantialitatem in existendo: et hoc notatur, cum subiungitur: Et hi tres unum sunt.

2. Inseparabilitas autem in operando recte intelligitur in hoc quod dicitur: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo; quia, cum sint vere tres, unum tamen et indivisum dant testimonium, quod quidem tanto certius est et solidius, quanto maior est conformitas et indivisio testium. Ubi enim est in testibus vera pluralitas, et in pluralitate conformitas, et in conformitate inseparabilitas: ibi etiam solidissima fit veritas . Et hoc est in Trinitate beata, cuius testimonium adeo est roboratum, ut per illa cetera confirmentur. In cuius rei signum omnes teslificantes iurant per Deum, invocando Deum trinum et unum in testimonium. Iurare enim per Deum nihil aliud est quam Deum in testimonium adducere.

3. Licet autem divinum testimonium sit quantum ad inseparabilitatem testium indivisum, plurificatur tamen, cum dicitur, ratione connotatorum sive effectuum. Cum enim spirituale caelum, in quo Deus Trinitati perhibetur testimonium dare, tripliciter contingat accipi: contingit secundum hoc Trinitatis testimonium triplicari.

Est enim caelum spirituale triplex secundum correspondentiam ad caelum materiale, videlicet caelum summum, quod est divina natura: de quo in Psalmo : A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.

Est caelum medium, quod est natura assumta; de quo habetur in Psalmo: Dominus in caelo sedes eius: quod designatur per illud, Genesis primo: Fiat firmamentum in medio aquarum etc.

Est caelum infimum, quod est praesens Ecclesia, iuxta quod frequenter in Evangelio dicitur: Simile est regnum caelorum etc. Per hoc, ut dicit Gregorius, datur intelligi praesens Ecclesia. - In hoc igitur triplici caelo dat primum Deustrinitas testimonium de se ipso, dat per se ipsum testimonium de Iesu Christo, dat et per Christum testimonium de hoc mundo.

4. Testimonium autem dat Deustrinitas de se ipso quoad Patris maiestatem, quoad Filii veritatem , quoad sancti Spiritus bonitatem.

Dat igitur primum Deustrinitas testimonium maiestati suae per miracula omnipotentiae; et hoc testimonium appropriatur Patrii et de hoc dicitur Ecclesiastici trigesimo sexto : Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis, et gloria tua populum tuum. Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt: hoc est, ostende omnipotentiam tuam, per quam creasti omnia de nihilo, et faciendo prodigia et mirabilia. Unde et paulo ante praemiserat: Innoua signa et immuta mirabilia. Glorifica manum et brachium dexterum. Huiusmodi signa et mirabilia nihil aliud sunt quam quaedam testimonia manifestantia nobis divinae maiestatis immensam potentiam. Unde post miracula in Aegypto ostensa cantavit populus in deserto, Exodi decimo quinto : Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabitis, faciens, mirabilia?

5. Dat etiam secundo testimonium veritati suae per documenta sapientiae; et hoc testimonium appropriatur Filio, secundum illud Ioannis tertio: Qui est de terra de terra est et de terra loquitur: qui de caelo venit super omnes est: et quod vidit et audivit; hoc testatur . Hic autem est unigenitus Dei Filius, de quo in Ioannis primo: Qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Et ideo testimonium eius ab omnibus deberet accipi: et tamen subditur verbo praemisso: Et testimonium eius nemo accipit, licet istud sit testimonium manifestissimae veritatis. Propterea adiungit: Qui accepit eius testimonium signavit, quia Deus verax est. Quem enim misit Deus verba Dei loquitur. Si ergo Deus verax non profert nisi verbum veritatis: et Filius Dei docet verbum Dei: dat ergo certum testimonium veritatis; unde et ante in eodem capitulo praemiserat: Amen, amen, dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Hoc enim dicit ipse Filius, loquens incredulis, qui veritatem non amant, et ideo non accipiunt testimonium veritatis. Nam omnis, qui est veritatis amator, est huins testimonii fidelis auditor, secundum illud quod Salvator dicit Ioannis decimo octavo : Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam.

6. Dat nihilominus Deustrinitas testimonium bonitati suae per charismata benevolentiae; et hoc appropriatur Spiritui sancto, secundum illud primae Ioannis quinto : Tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis. Spiritus enim sanctus, descendens in corda nostra per gratiam adoptionis, dat testimonium divinae benignitati et dilectioni, secundum illud ad Romanos octavo Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei: in quo manifeste datur testimonium benignitati, dum servos et malos Deus sua permaxima benignitate adoptat in filios ; quod quidem facit, cum Spiritum adoptionis dat in Sacramento regenerationis, et hoc per meritum passionis. Et ideo recte ista tria coniungit: spiritus, aqua et sanguis. In hoc enim apparuit benignitas Saluatoris nostri Dei, qui secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, ad Titum tertio.

7. Ex dictis igitur colligi potest, quod Deustrinitas testatur se ipsum trinum per vestigium omnipotentiae, sapientiae et benevolentiae. Et quoniam hoc vestigium relucet in omnibus et singulis creaturis - nulla est enim creatura, quae sit omnino expers virtutis, veritatis et bonitatis

manifeste colligitur, quod Deustrinitas manifestat et testificatur se ipsum trinum per universitatem omnium creatorum. - Ad quod tamen testimonium audiendum et videndum aperiuntur aures et oculi solorum fidelium, quibus revelata sunt divina mysteria, secundum quod figuratur Isaiae sexto : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra maiestate eius. Et post subdit: Seraphim stabant super illud, et clamabant alter ad alterum et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. In quorum voce expresse declaratur Trinitatis mysterium in hoc, quod ter dicunt Sanctus: et simul cum hoc, quod omnis terra beatissimae Trinitati gloriosissimum perhibet testimonium, ita ut vere possit dici illud Psalmi: Pater, testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Omnia enim caelestia et terrestria per Trinitatis vestigium testimonium dant caelo summo, id est Deo trino et uno: vel potius Deus trinus per hoc dat testimonium de se ipso.

Tres sunt igitur, qui testimonium dant in caelo summo.

8. Tres etiam sunt, qui testimonium dant in caelo medio, hoc est de Mediatore nostro, Domino Iesu Christo, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus. Pater testificatur in facto, quia ipse est virtus; Filius in dicto, quia ipse est verbum: Spiritus sanctus in animo, quia ipse est amor et nexus.

9. Dat igitur primo testimonium Deus Pater de Christo in facto, secundum quod ipse dicit Ioannis quinto : Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quae dedit mihi Pater, ut

perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibeat de me, quia Pater misit me. Et qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Hoc testimonium fuit per opera mirabilia, quia, sicut ipse dicit Ioannis decimo : Opera, quae ego facio, haec testimonium perhibent de me: et illud est testimonium infallibile et indubitabile, et ideo qui huic testimonio non credunt sunt inexcusabiles. Unde Ioannis decimo quinto: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent - quia possent habere aliquam excusationem

nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quod hoc testimonium non accipiunt, quia non est humanum, sed divinum , et ideo non est repellendum, sed acceptandum, secundum illud priinae Ioannis, quinto : Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se. Qui non credit in Filium mendacem facit Deum, quia non credit intestimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

Ex quo colligitur, quod qui non credit in Christum non credit in Deum, dum testimonium Dei Patris reputat esse mendacium; quod est summa impietas et blasphemia in Deum aeternum.

10. Testimonium etiam dat Filius de se ipso in verbo, sicut dicitur Ioannis octavo , ubi Pharisaeis insultantibus sibi et dicentibus: Tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum: respondit Jesus et dixit eis: etsi ego testimonium perhibeo de me ipso , verum est testimonium meum. Quod videtur esse contrarium ei quod dicitur Ioannis quinto: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum: quod quidem non est contrarium. Nam secundum humanitatem testimonium non habuit datum pro semetipso ; secundum Divinitatem autem, quae est veritas, quae sibi testimonium perhibet, potest absque dubio de se ipso testimonium perhibere, quia in hoc testimonio solus non est, sed necessario coniunctus cum Patre: unde et paulo post subdit : In Lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

Si igitur iungatur testimonium Patris, quo testificatur de Filio per factum, et testimonium Filii, quo testificatur de se ipso per verbum: solidissimum erit testimonium. Si enim Christus mentiretur, dicendo se ipsum Deum: non posset esse tantorum actor miraculorum.

11. Testimonium etiam dat Spiritus sanctus Christo in animo, sicut dicitur primae Ioannis quinto : Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Testificatur autem in animo eius, in quo inhabitat tanquam in templo suo: unde Ioannis decimo quinto: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, videlicet in cordibus vestris, et per vos testimonium perhibebit aliis: unde subdit: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis: quia Spiritus sanctus adveniens non solum testificatur in occulto, sed etiam facit testificari exterius in manifesto: sicut dicitur Actuum primo : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes etc. Spiritus enim sanctus per Apostolos testimonium perhibuit Christo, per quos fides eius divulgata fuit in toto mundo tam solida et firma assertione, ut nullus de incredulitate se valeat excusare, nec aliquis fidelis haesitare de fide. Unde Richardus de sancto Victore : " Quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius, nihil constantias tenemus, quam quod fide apprehendimus. Sunt namque Patribus et caelitus revelata, et tam multis, tam magnis, tam miris signis, vel prodigiis divinitus confirmata, ut genus videatur esse dementiae in iis vel aliquantulum dubitare. Utimur namque in eorum attestatione sive confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis ". Et paulo post: " Certe a summae sanctitatis viris sunt nobis tradita et eum summa et authentica attestatione probata, te ipso cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis ".

Sicut igitur Deustrinitas per universitatem creatorum testimonium dat de se ipso: sic etiam universitate creatorum dat testimonium Iesu Christo.

12. Ut igitur fiat circulatio et perfectissima testificatio, opportunum est, quod Dominus Iesus testimonium perhibeat de toto mundo: et hoc est testimonium, quod dicitur dari in tertio caelo. Dat autem Christus triplex testimonium: primum est informativum, secundum approbativum, tertium increpalivum.

13. Dat namque Christus testimonium informativum respectu omnium, secundum illud Isaiae quinquagesimo quinto : Ecce, testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Testimonium enim informativum gentibus et populis tradidit in tuta, doctrina et patientia sive poena; et ideo tria dicit, testem scilicet, ducem et praeceptorem. Doctrina enim non acceptatur nisi cum bona vita, nec authenticatur nisi per patientiam: sicut enim dicitur in Proverbiis , doctrina viri per patientiam noscitur. Et ideo Christus testimonium suae doctrinae ratificavit per testimonium patientiae, secundum illud primae ad Timotheum secundo: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis. Cuius testimonium operibus suis confirmatum est: hoc fuit testimonium passionis, per quod nos informavit et conformavit; unde primae ad Timotheum sexto : Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bona confessione, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile.

14. Huius autem testimonii imitatores perfecti sunt Martyres, qui et testes dicuntur, quia testimonium Christi non tantum imitati sunt in vita et doctrina, sed etiam in patientia, qua vicerunt omnem inimici perfidiam, secundum illud Apocalypsis duodecimo : Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Hoc dictum intelligitur de Martyribus , in quibus testimonium Christi quodam modo renovatur ad informationem et conformationem aliorum.

15. Dat vero testimonium approbativum respectu iustorum: de quo gloriabatur Iob decimo sexto : Ecce enim, in caelo testis meus et conscius meus in excelsis. Ille enim gloriari potest de testimonio Christi approbante, qui non habet remorsum conscientiae, ut secundae ad Corinthios primo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. In quo quidem testimonio non est gloriandum secundum se, nisi concurrat testimonium supernum, ut qui gloriatur non in se, sed in Domino glorietur, ne forte gloriatio sua fundata sit super mendacio , a quo immunes non sunt, nisi qui approbantur per Christi testimonium. Propter quod dicebat Apostolus ad Romanos nono : Veritatem dico et non mentior, testimonium milii perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: et ad Philippenses primo: Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi. Sine hoc testimonio approbativo vana est humani testimonii approbatio ; et ideo illud est potissime inquirendum: aliud vero, scilicet humanum, non est nisi propter alios opportunum, videlicet ad aedificationem aliorum, secundum illud primae ad Timotheum tertio : Oportet autem, illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt.

Quando enim haec duo testimonia concurrunt, tunc redditur homo approbatus coram Deo et hominibus: et talis deberet esse praelatus qualis erat ille, de quo dicitur in Canonica Ioannis: Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate. Nam humanum testimonium sine veritatis contestatione est nihilum computandum.

16. Dat etiam tertio testimonium increpativum respectu perversorum, secundum illud Apocalypsis tertio : Haec dicit: amen, testis fidelis et venis: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus: quod quidem dictum est ad increpationem negligentium. Si ergo Christus sic increpat desidiosos, quanto magis increpat et detestatur facinorosos ! - Hoc autem testimonium odiosum est malis, secundum illud Ioannis septimo : Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. In quo magis apparet eius malitia, quia non solum vult male agere, sed etiam eum odit, qui vult ad viam veritatis reducere. Sed certe, quia nolunt nunc testimonium Christi audire ad correctionem, audient illud aliquando ad suam damnationem, secundum illud Iereiniae vigesimo nono : Ego sum iudex et testis, dicit Dominus: quia ipse idem, qui dat testimonium increpativum, dabit et iudicium condemnativum. Et hoc est quod minatur Dominus per Michaeam: Dominus Deus sit vobis in testem, Dominus de templo sancto suo; quia ecce, Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae: et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis. In quo ostenditur triplex adventus ipsius iudicis, cuius testimonium et iudicium non poterit declinari: de quo Malachiae tertio : Accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris etc, pro eo, quod nullus poterit effugere a facie eius Hec aliquid occultare, simul in unum concurrentibus libro vitae et libris conscientiarum .

Ad hoc autem testimonium terribile declinandum perutile est consilium Boethii, in fine libri de Consolatione , ubi sic ait: " Aversamini vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum levate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicia probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis ".

Explicit.