De infirmis fratribus.
Si quis fratrum in infirmitatem inciderit, ubicunque fuerit, alii fratres non dimittant eum, nisi constituatur unus de fratribus vel plures, si necesse fuerit, qui serviant ei, sicut vellent sibi serviri. Sed in maxima necessitate possunt ipsum dimittere alicui personae, quae debeat suae satisfacere infirmitati. Et rogo fratrem infirmum, ut referat de omnibus gratias creatori, et qualem vult eum Dominus, talem se esse desideret, sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam, flagellorum atque infirmitatum stimulis et compunctionis spiritu erudit, sicut dicitur in Apocalypsi: "Ego, quos amo, corrigo et castigo. " Si autem turbabitur sive irascetur contra Deum sive contra fratres vel si forte solicite postulaverit medicinas, nimis desiderans liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica, a malo sibi evenit, et carnalis est et non videtur esse de fratribus, quia plus diligit corpus, quam animam.