Iohannes Peckham, Archiepiscopus Cantuariensis. d. 1292.

 390. (1. ) De sanctissima Trinitate.

 391. (2. ) De sanctissima Trinitate.

 392. (3. ) De sanctissima Trinitate.

 393. (4. ) De sanctissima Trinitate.

 394. (5. ) De sanctissima Trinitate.

 395. (6. ) De Corpore Christi.

 396. (7. ) De Sacramento Altaris.

 397. (8. ) De Deliciis Virginis Gloriosae.

 398. (9. ) Philomena. I. Prooemium.

394. (5. ) De sanctissima Trinitate.

In 2. Vesperis.

1. Aeternae lucis claritas Nos tribus ornans viribus Monstrat, quod causans veritas Trina sit hypostasibus.

2. Trium una dum cernimus Signatos nos imagine, Unam trium advertimus Lucem in trino lumine.

3. Patris se mens intelligens Ortum dat unigenito Natamque prolem diligens Processum dat paraclito.

4. Per solam vim originis Naturae fit communio, Nativitas imaginis, Spiraminis processio.

5. Quam felix trium caritas Uno se fruens gaudio, Quia non est iucunditas Perfecta solitario.

6. Laudum clara praeconia Sint trinitati simplici, Ipsique nos per omnia Subdamus corde supplici.