DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM SACRAMENTA VETERIS LEGIS CAUSENT GRATIAM TERUM, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum sacramenta veteris legis causent gratiam. Et arguitur quod sic. Quia dicit Beda, in Homilia circumcisionis : Idem sulutiferae curationis auxilium, circumcisio, in lege, contra originalis peccati vulnus, agebat, quod baptismus agere, revelatas gratioe tempore, consuevit. Sed baptismus nunc confert gratiani. Ergo et circumcisio gratiam conferebat. Et, pari ratione, alia sacramenta legalia : quia, sicut baptismus est janua sacramentorum novae legis, ita circumcisio erat janua sacramentorum veteris legis; propter quod Apostolus dicit, Galatar. 5 (v. 3) : Testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
In oppositum arguitur. Quia dicitur, Galatar. 4 (v. 9) : Convei-timini iterum ad infirma elementa et egena. Glossa : Id est, ad legem, quae dicitur infirma, quia non perfecte justificat. Ergo sacramenta veteris legis non conferebant gratiam. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, responsiones.