DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPUS CHRISTI SIT IN ALTARI, VEL EUCHARISTI SACRAMENTO, REALITER incA decimam distinctionem 4. Sententiarum quaeritur : Utrum corpus Christi sit in altari, vel Eucharistiae Sacramento, realiter. Et arguitur quod non. Quia nullum corpus potest esse in diversis locis. Sed corpus Christi est vere in coelo, quo ascendit. Ergo impossibile est quod sit in altari. Probalio prima? : quia nihil habet esse extra terminos suos; sed termini cujuslibet corporis locati, sunt simul cum terminis corporis locantis; ergo nullum corpus locatum in uno loco, potest (i) Cfr. argum. in oppositum, initio quaestionis. NTENTIAItUM esse extra terminos illius loci; et ita non potest simul esse in duobus locis. In oppositum arguitur. Quia veritas novi testamenti debet respondere figuris veteris testamenti. Sed, in veteri testamento, ipse agnus, qui figurabat Christum, sumebatur in cibum, ut patet, Exodi 12. Ergo, in nova lege, ipsum verum corpus Christi, quod per agnum significatur, debet manducari. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.