DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR DEJECTIONES g 1.
Contra primam et tertiam conclusiones I. Argumenta Durandi.
Quantum ad secundum articulum, arguitur contra conclusiones. Et quidem, contra primam et tertiam conclusiones arguit Durandus (dist. 46, q. 1), probando quod poenitentia, ut est sacramentum, non habeat pro partibus tria praedicta, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem. Primo. Quia omne sacramentum dispensatur a ministris Ecclesiae secundum quamlibet sui partem. Sed nec contritio, nec confessio, nec satisfactio confertur poenitenti a ministris Ecclesiae. Ergo non quodlibet eorum est pars sacramenti paenitentiae. Secundo. Si istae sunt partes sacramenti paenitentiae, aut sunt partes subjectivae, aut integrales. Non subjectivae : quia totum salvatur perfecte in qualibet parte subiectiva; sed sacramentum paenitentiae non salvatur perfecte in aliqua istarum trium partium, quia sacramentum paenitentiae non salvatur perfecte in sola contritione, et sic de aliis; ergo non sunt partes subjectivae. Nec integrales : quia totum integrale requirit actualiter quamlibet sui partem; sed sacramentum paenitentiae, dum exhibetur, non requirit actualiter satisfactionem; ergo satisfactio non est de ejus integritate. Tertio. Quia, praeter materiam et formam, in sacramentis non est dare alias partes proprie dictas. Sed contritio et satisfactio non sunt materia nec forma sacramenti paenitentiae: forma enim consistit in verbis absolutionis; materia vero, si qua sit, in verbis confessionis, quibus poenitens suam conscientiam aperit sacerdoti. Ergo contritio et satisfactio non sunt partes sacramenti paenitentiae, proprie loquendo. Quarto. Specialiter arguit de contritione. Quia quidquid est de integritate sacramenti, oportet quod sit aliquid sensibile, extrinsecus adhibitum; loquimur enim modo de illo quod est sacramentum tantum. Sed contritio non est hujusmodi. Ergo non est de integritate sacramenti, tanquam pars intrinseca sacramenti paenitentiae. Sed praeexigitur necessario ad hoc ut poenitens sit dispositus ad suscipiendum effectum sacramenti, qui est gratia et remissio peccati mortalis : quia nullum peccatum potest remitti quamdiu voluntas manet in eo; voluntatem autem recedere ab eo quod prius volebat, est displicere ei quod prius placebat; in qua displicentia dolor contritionis consistit; et ideo contritio requiritur tanquam dispositio necessaria poenitentis, et non tanquam pars intrinseca sacramenti. Quinto. Arguit specialiter de satisfactione. Quia, deficiente aliquo quod est de necessitate sacramenti, frustratur totum sacramentum. Sed si aliqui non exsolvant poenitentiam in confessione sibi injunctam, nihilominus prius fuit"verum sacramentum. Ergo satisfactio non est de intraneitate sacramenti poenitentiae, tanquam pars. Sed sicut contritio praeexigitur tanquam dispositio poenitentis, sine qua effectum sacramenti non reciperet; sic satisfactio concomitatur tanquam operatio sine qua fructus sacramenti in poenitente non remaneret. Patet ergo, ut dicit, quod contritio et satisfactio non sunt partes sacramenti poenitentia?., proprie loquendo. Si vero sumatur pars large, pro omni eo quod requiritur ad debitam confessionem, sive antecedenter, sive consequenter, sic contritio et satisfactio possunt dici partes paenitentiae. II. Argumentum aliorum. - Contra easdem (a) arguunt alii (apud Petr. de Palude, dist. 16, q. 4). Quia sine essentia sacramenti non habetur totus e(lectus sacramenti. Sed quandoque est tanta contritio, quod non requiritur satisfactio. Et sic sine satisfactione est perfectum sacramentum poenitentiae; et, per consequens, non est de essentia, cum sine parte essentiali non possit esse perfecta rei essentia. III. Argumentum Auctoris.
Item (6) potest argui : Quia, si contritio sit pars integralis sacramenti paenitentiae, sequitur quod ille qui non contritus confitetur et absolvitur, non recipit integrum sacramentum paenitentiae, cum desit ei prima pars integralis. Sed hoc videtur falsum : quia, si sic, absolutio et confessio nihil in eo causarent tunc, nec post. Et in hoc secundus articulus terminatur.