DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio: Quod confessio facia sine contritione non valet, pro tempore quo fit, ad remissionem peccati quoad culpam vel poenam. Secunda conclusio est quod talis confessio, recedente fictione, incipit esse fructifera confitenti. Tertia conclusio est quod taliter confessus non tenetur iterare confessionem prius factam, sed solum confiteri suam fictionem. Has tres conclusiones ponit sanctus Thomas, prasenti distinctione, q. 3, art. 4, in solutione primae quaestiunculae. Ait enim sic : " Confessio est actus virtutis, et pars sacramenti. Secundum autem quod est actus virtutis, est actus meritorius proprie. Et sic confessio non valet sine charitate, quae est principium merendi. Sed secundum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit. Et, secundum hoc, confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus : quia potest peccata sua sacerdoti innotescere, et clavibus Ecclesiae se subjicere. Et quamvis tunc non percipiat absolutionis tructum, tamen, recedente fictione, percipere incipiet, sicut etiam est in aliis sacramentis. Unde non tenetur iterare confessionem, qui fictus accedit; sed tenetur postmodum suam fictionem confiteri. "
Haec ille. Item, ibidem, arguit sic (arg. Sed contra) : Quilibet tenetur ad confessionem mortalium. Sed (2), si aliquis semel confessus est, etiam in mortali exsistens, non tenetur ulterius ad confitendum eadem peccata : quia, cum nullus sciat se charitatem habere, nullus sciret se confessum luisse. Ergo non est de necessitate confessionis quod sit charitate formata. "
Haec ille. Ex quibus possunt formari rationes pro qualibet conclusione.
Pro prima siquidem, arguitur sic : Peccatum non remittitur, nisi adsit gratia et charitas. Sed confessus incontritus caret charitate et gratia. Ergo non consequitur remissionem peccatorum pro tunc.
Pro secunda vero conclusione arguitur sic : Non minoris efficaciae est sacramentum poenitentiae quam sacramentum baptismi. Sed fictus suscipiens sacramentum baptismi, recedente fictione, consequitur ultimum ellectum baptismi et rem sacramenti. Ergo similiter, fictus recipiens sacramentum poenitentia:, recedente fictione, consequitur ultimam rem sacramenti. -
Pro tertia conclusione arguitur sic : Sicut est de baptismo, sic videtur esse de sacramento poeniientia;. Sed fictus recipiens sacramentum baptismi, non tenetur iterato baptizari. Ergo fictus recipiens sacramentum poenitentiae, non tenetur ilerum confiteri ea quae prius confessus fuit cum fictione. Et in hoc primus articulus terminatur. (a) Seii. - quae Pr.