DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM PECCATA PER PENITENTIAM DIMISSA IN ALIQUO CASU REDEANT IN EO QUI RECIDIVAT TERUM, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in aliquo casu redeant in eo qui recidivat. Et arguitur quod sic. Quia ponatur quod aliquis, post veram contritionem de peccatis praeteritis, cadat in peccatum, et moriatur statim; constat quod ad infernum descendit. Ergo de peccatis quae erant sibi dimissa, ibi punietur; cum non sit sibi tota paena remissa. Ibi enim punietur aeternaliter, quia in inferno nulla est redemptio. Ergo similem reatum incurrit ei quem antea habebat. Et ita videtur quod in isto casu peccata dimissa redeant. Et similis est ratio de illo qui confessus est, et non satisfecit ple-narie. In oppositum arguitur. Quia nullus incurrit peccati maculam, vel reatum, nisi ex commissione ipsius peccati. Sed poenitens, antequam (V) faceret simplicem fornicationem, non habebat maculam vel reatum homicidii, quod sibi jam dimissum erat; nec postea fornicando homicidium committit. Ergo non redit in homicidium sibi dimissum, quantum ad culpam, neque quantum ad reatum. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.