DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR OBJECTIONES Contra primam conclusionem I. Argumenta Scoti. - Quantum ad secundum articulum, arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus (4. Sentent., dist. 49, q. 14). Primo. Quia inconveniens videtur, quod anima separata sit in aliquo loco unde non posset movere se libere; et praecipue si sit in loco sibi disconvenienti, cum quodlibet elementum moveat se de (ali loco. Secundo. Quia agens quod potest habere in sua virtute activa aliquem terminum, potest in illum. Sed terminus motus localis non est nisi ubi. Quem terminum potest habere anima in virtute sua : quia nullum est corpus ita imperfectum quin habeat in virtute illum terminum, et similiter ad movendum aliud ad illum terminum, quia lapis trahit secum aliud corpus ad locum suum, si sibi conjungatur; cum ergo anima sit susceptiva illius termini, quia est in loco diffinitive, oportet quod habeat illum (a) in virtute activa. Ergo anima separata potest se et aliud corpus movere non organice. Confirmatur. Quia, si repugnat animae separatae movere aliud corpus localiter secum : aut hoc esset ex sua immaterialitate; aut propter suam imperfectionem. Non primo modo : quia movere se et aliud corpus convenit naturae intellectuali, ut angelo, qui potest movere se et coelum. Nec secundo modo : quia conuenit corpori, quod est imperfectius ens; similiter anima in virtute sua habet formam perfectiorem , scilicet intelligere et velle; non ergo sibi repugnat ratione imperfectionis. Terlio. Quia corpora-glori licata post resurrectionem movebuntur ab anima; et non organice; sed totum corpus simul movebitur, non una parte mota et alia quiescente, quia volabunt et non deficient; haec autem motio simul totius corporis non est per organum. Ergo tunc erit in ea virtus qua poterit movere corpus non organice; et si tunc, ergo et nunc, quia nulla nova potentia sibi dabitur in resurrectione.
Haec Scotus. II. Argumenta Aureoli.
Contra eamdem conclusionem arguit Aureolus (4. Sentent., dist. 45, q. i , art. 2). Primo. Quia anima Christi descendit ad inferos; et constat quod non est dicendum quin potuerit secum deferre unam paleam, si voluisset, aut movere localiter aliquod corpus. Confirmatur. Quia aliqui pie ponunt quod secum portavit baculum imperialem. Secundo sic. Anima conjuncta potest movere aliquod corpus immediate, non mediante (a) aliquo organo, sed solum per potentiam motivam quam habet in se. Ergo anima separata potest movere aliquod corpus localiter per eamdem potentiam motivam. Tenet consequentia : quia non propter aliud negatur ab adversariis (6) quod anima separata moveat aliquod corpus localiter, nisi quia dicunt potentiam motivam in loco esse organicam ; et ideo, secundum eos, anima non movet corpus immediate, sed mediante aliquo organo, sicut nec immediate videt anima, sed oculus. Assumptum probatur. Quia ista est expressa intentio Arislotelis, in libro de Motu (y) animalium, cap. 6. Unde ibidem dicit quod non oportet quod in corpore animalis sit aliqua pars immobilis, sic quod non totum moveatur; contingit enim quandoque quod totum movetur, et nihil est immobile nisi punctus. Quomodo ergo et a quo tunc est motus? Respondet quod immediate est ab anima, quae primo movet spiritum, et, mediante spiritu, totum corpus. Similiter ista est expressa intentio Commentatoris in 8. Physicorum, ubi, com. 37, dicit quod in animali primo movens est anima, motum vero immediate ab ea, est spiritus in musculis et lacertis. Et idem dicit in multis aliis locis. Ex quibus apparet quod mens Commentatoris est quod anima movet corpus immediate, scilicet aliquam ejus partem immediate movendo, non per aliam (3) partem mediam. Nam, secundum eum, manifestum est quod res movens et res mota differunt. Nihil autem movetur nisi a quiescente illo motu. Tunc quaeritur : illud quiescens, aut est anima sola, et habeo propositum ; vel est aliqua pars corporis; et hoc est contra mentem Arislotelis et Commentatoris; quia, secundum eos, contingit quandoque ut totum corpus sit motum , excepto aliquo punctali; sicut ille qui saltat, movet se totafa) mediante.
metaphorice Pr. (6) adversariis.
adversario Pr. (y) Motu.
causa motus Pr. (-;) aliam. - aliquam Pr. liter usque ad aliquem punctum determinatum ("); et cum punctus non habeat virtutem motivam in loco, necesse est quod illud movens immobile praecise sit anima. Tertio. Quia ista opinio tua non stat cum opinione Commentatoris, qui, 12. Metaphysica?, com. 36, dicit quod potentia motiva est in substantiis separatis, dicens : De virtutibus animae tantum reperitur in eis intellectiva, et appetitiva, et secundum locum motiva. Quarto. Quia contradicit illis quae fide tenemus. Legimus enim aliquando animas sanctorum apparuisse in corporibus assumptis; sicut legimus de Agatha apparente sanctae Lucia?. Quinto. Quia, cum anima intellectiva sit substantia media inter substantias abstractas et substantias corporeas, inquantum est forma conveniens cum substantiis abstractis, habet potentiam intellectivam, et voluntatem, et motivam secundum locum non organicam; inquantum vero convenit cum corporibus, habet potentias sensitivas, et motivam ad locum organice
Haec Aureolus. Et in hoc secundus articulus terminatur.