UTRUM MALUM SUFFICIENTER DIVIDATUR PER CULPAM ET POENAM IRCA trigesimamsextam distinctionem 2. Sentent., quaeritur : Utrum malum sufficienter dividatur per culpam et poenam. Et videtur quod non. Quia in irrationabilibus non est culpa, nec poena quae respondet culpae; et tamen in eis invenitur malum. Igitur, etc. In oppositum est commune dictum Doctorum. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In terlio solutiones.