DE EMPTIONE ET VENDITIONE

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Capitulus 2

Ex quo etiam patet quid sit dicendum ad secundum casum. Quia si mercatores tusciae portantes pannos de nundinis latiniaci, ut eos usque ad tempus resurrectionis expectent, plus vendant pannos quam valeant secundum communem forum, non est dubium esse usuram. Si autem non plus quam valeant sed quantum valent, plus tamen quam acciperent si statim eis solveretur, non est usura.