DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 12

In quo ostenditur ratio generis qualitatis.

Nunc restat de qualitate aliquid dicere. De qua, cum inter omnia accidentia qualitas sit propinquior substantiae, cum habeat per se divisionem sicut substantia, ut dictum est, secundum esse de ea agendum est, et ideo per naturam subiecti sui agendum est de qualitate, sicut de quolibet inhaerente agendum est per naturam illius cui inhaeret.

Illud autem cui inest qualitas, vel est corporeum, vel incorporeum.

Si incorporeum, aut est de facili transiens, aut de difficili. Si de facili, est dispositio; si de difficili, est habitus, licet ista duo communiter reperiantur in corporeis sicut in incorporeis. Sanitas enim corporis habitus quidam est, et dispositio ad ipsum ordinata. Nos enim de propriis passionibus incorporeorum nihil novimus: ideo in libr. De anima dicitur quod omnes passiones sunt ipsius coniuncti: et ista pertinent ad primam speciem qualitatis.

Si autem illud sit corporeum, sic accipiuntur tres aliae species qualitatis. Secunda tamen species qualitatis, quae est naturalis potentia vel impotentia, a primo philosopho non numeratur inter species qualitatis, sed ponitur potentia quaedam passioni resistens. In praedicamentis vero ponitur propter modum denominandi quem habet qui convenit qualitati: et hoc ad logicum pertinet. De tertia vero specie qualitatis agit philosophus in philosophia prima, et etiam in praedicamentis, et de quarta similiter.

De ad aliquid frequenter satis dictum est. De aliis autem generibus quae magis principia naturalia sequuntur, philosophus in praedicamentis suis parum loquitur, de quibus in physicis latius pertractatur.