IN BOETHII DE HEBDOMADIBUS

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Huius ergo exhortationis sectator boetius de suis conceptionibus librum nobis edidit, qui de hebdomadibus dicitur, idest de editionibus: quia in Graeco hebdomada idem est quod edere.

In quo quidem libro boetius duo facit. Primo enim praemittit prooemium; secundo procedit ad operis tractatum, ibi, diversum est esse, et id quod est.

Circa primum tria facit. Primo ostendit de quo sit intentio. Secundo quomodo sit tractandum, ibi, idque eo dicis esse faciendum etc.. Tertio tradit ordinem quo procedendum est, ibi, ut igitur in mathematica fieri solet.

Scribit autem hunc librum ad ioannem diaconum Romanae ecclesiae, qui ab eo petierat ut ex suis hebdomadibus, idest editionibus, dissereret, et exponeret quandam difficilem quaestionem, per quam solvitur quaedam apparens contrarietas.

Dicitur enim, quod substantiae creatae, inquantum sunt, bonae sunt; cum tamen dicatur, quod substantiae creatae non sunt substantialia bona, sed hoc dicitur solius dei proprium esse. Quod enim convenit alicui inquantum est, videtur ei substantialiter convenire; et ideo si substantiae creatae, inquantum sunt, bonae sunt, consequenter videtur quod sint substantialia bona.

Deinde cum dicit, idque eo dicis esse, ostendit per quem modum hic tradere velit, idest non plane, sed obscure: et circa hoc tria facit.

Primo ostendit quod intendit obscure dicere. Secundo ostendit hunc modum esse sibi assuetum, ibi, hebdomadas vero.

Tertio ostendit quod hic modus debeat ei esse acceptus, ibi, pro hinc ut ne sis.

Dicit ergo primo, quod ille ad quem scribit haec, ita petebat praedicta esse scribenda, quod via eorum quae hic scribenda sunt, non esset omnibus nota, qui non eodem desiderio ad haec afficiebantur quo ipse, cui boetius testimonium perhibet quod praedicta fuerit vivaciter ante complexus, idest vel perspicaciter intelligendo, vel ferventer desiderando.

Deinde cum dicit, hebdomadas vero, ostendit hunc modum etiam sibi esse consuetum; et dicit, quod ipse solitus erat sibi commentari, idest componere vel excogitare quasdam hebdomadas, idest editiones, seu conceptiones, quas potius conservabat, eas considerans ad sui memoriam, quam participem eorum faceret aliquem illorum qui propter sui lasciviam et petulantiam, idest luxuriam, et levitatem, nihil aliud a ioco et risu patiuntur esse coniunctum, id est ordinatum vel constructum. Detestantur enim si quis aliquem sermonem coniunxerit aut ordinaverit non ad ludum, sed ad seria pertinentem.

Deinde cum dicit, pro hinc tu etc., concludit ex praemissis, quod obscurum sermonem debeat gratanter suscipere, utpote qui talem sermonem ipse petierat; et hoc est quod dicit: pro hinc, quia scilicet hoc fecisti, ne iter nostrarum descriptionum esset omnibus pervium.

Ne sis adversus, idest contrarius, obscuritatibus brevitatis, idest obscuritati praesentis libri, quae est brevitati coniuncta.

Ex hoc enim quod aliqua breviter dicuntur, magis solent esse obscura. Obscuritas autem cum secretum fideliter custodiat, hoc affert utilitatis quod loquitur solum cum illis qui digni sunt, idest cum intelligentibus et studiosis, qui digni sunt ad secreta sapientiae admitti.

Deinde cum dicit, ut igitur in mathematica fieri solet, ostendit quo ordine sit procedendum, ut patet, per ea quae sunt per se nota: et circa hoc duo facit.

Primo ponit ordinem procedendi. Secundo notificat illa ex quibus procedere intendit, ibi, communis animi conceptio.

Dicit ergo primo, quod ipse intendit primo proponere quaedam principia per se nota, quae vocat terminos et regulas. Terminos quidem, quia in huiusmodi principiis stat omnium demonstrationum resolutio; regulas autem, quia per eas dirigitur aliquis in cognitionem sequentium conclusionum. Ex huiusmodi autem principiis intendit concludere et facere nota omnia quae consequenter tractanda sunt, sicut fit in geometria, et in aliis demonstrativis scientiis, quae ideo dicuntur disciplinae, quia per eas discipulis aggregatur scientia ex demonstratione quam magister proponit.

Deinde cum dicit, communis animi conceptio est, notificat principia per se nota: et primo per definitionem: secundo per divisionem, ibi, harum autem duplex est modus.

Circa primum considerandum est, quod huiusmodi principia, quae sunt termini, quia regulae demonstrationum sunt, vocantur communes animi conceptiones.

Definit ergo animi conceptionem communem, dicens: communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam, idest quam quilibet approbat statim ut eam audit. Aliae enim propositiones quae his demonstrantur, non statim ex ipso auditu approbantur, sed oportet ut per alia aliqua fiant nota. Hoc autem non est procedere in infinitum: unde oportet pervenire ad aliqua quae statim per se sunt nota. Unde dicuntur communes animi conceptiones, et communiter cadunt in conceptione cuiuslibet intellectus: cuius ratio est, quia praedicatum est de ratione subiecti; et ideo statim nominato subiecto, et intellecto quid sit, statim manifestum est praedicatum ei inesse.

Deinde cum dicit, harum autem duplex est modus, dividit praedicta principia, dicens, quod praedictarum communium animi conceptionum duplex est modus.

Quaedam enim animi conceptiones sunt communes hominibus omnibus, sicut ista: si ab aequalibus aequalia auferas, quae relinquuntur sunt aequalia.

Alia vero animi conceptio est communis solum doctis, quae derivatur a primis animi conceptionibus, quae sunt omnibus hominibus communes: et huiusmodi est: incorporalia non esse in loco, quae non approbatur a vulgo, sed solum a sapientibus.

Huius autem distinctionis ratio est, quia cum communis animi conceptio, vel principium per se notum, sit aliqua propositio ex hoc quod praedicatum est de ratione subiecti: si illud idem quod significatur per subiectum et praedicatum, cadat in cognitionem omnium; consequens est quod huiusmodi propositio sit per se nota omnibus; sicut quid sit aequale, notum est omnibus, et similiter quid sit subtrahi; et ideo praedicta propositio est omnibus per se nota. Et similiter: omne totum est maius sua parte, et aliae huiusmodi. Sed ad apprehendendam rem incorpoream solus intellectus sapientum consurgit; nam vulgarium hominum intellectus non transcendunt imaginationem, quae est solum corporalium rerum: et ideo ea quae sunt propria corporum, puta, esse in loco circumscriptive, intellectus sapientum statim removet a rebus incorporeis; quod vulgus facere non potest.