SUPER DECRETALEM

 N.1

 N.2

N.2

Damnamus ergo et reprobamus etc.. Exposita forma catholicae fidei in praecedentibus, in hac decretali damnatur error ioachim, reprobare volentis doctrinam magistri Petri Lombardi circa unitatem divinae essentiae et trinitatem personarum. Et ut utriusque intentio plenius videatur, accipiendum est id quod in praecedenti est dictum, scilicet quod sancta trinitas secundum communem essentiam est individua, et secundum proprietates personales discreta: quia ut supra expositum est, persona patris non distinguitur a persona filii nisi paternitate, et filiatione, inquantum scilicet pater genuit filium et filius genitus est a patre; et similiter spiritus sanctus distinguitur a patre et filio, inquantum procedit ab utroque. Persona igitur in divinis distinguitur, inquantum persona generat, vel generatur, vel procedit.

Si ergo essentia divina generat vel generatur vel procedit, consequens est quod distinguatur in tribus personis et quod, sicut est alia persona patris, alia filii, alia spiritus sancti, ita etiam sit earum alia et alia substantia vel essentia: quod in Ario damnavit nicaena synodus, asserens filium homousion patri, idest coessentialem et consubstantialem. Quod magister Petrus sequens docuit quod est una essentia vel substantia communis patris et filii et spiritus sancti, quae nec generat, nec generatur nec procedit, ut sit penitus indistincta, ut patet in V distinctione I sententiarum eius.

Ioachim autem abbas florensis monasterii non bene capiens verba magistri praedicti, utpote in subtilibus fidei dogmatibus rudis, praedictam magistri Petri doctrinam haereticam reputavit, imponens ei quod quaternitatem induceret in divinis, ponens tres personas et communem essentiam, quam credebat sic poni a magistro Petro quasi aliquid distinctum a tribus personis, ut sic possit dici quasi quartum. Credebat enim, quod ex hoc ipso quod dicitur: essentia divina nec generans nec genita, nec procedens, distinguatur a patre qui generat et a filio qui generatur et a spiritu sancto qui procedit.

Et ideo ipse ioachim protestabatur quod in divinis non est aliqua res una quae sit pater et filius et spiritus sanctus, sive illa res una dicatur substantia, sive essentia, sive natura: his enim tribus nominibus idem intelligimus.

Sed ne videretur totaliter a fide nicaenae synodi recedere, concedebat quod pater et filius et spiritus sanctus sunt una essentia, una substantia, una natura, quasi una essentia possit praedicari de tribus personis, ut dicamus: tres personae sunt una essentia, non autem e converso, ut dicatur: una essentia est tres personae.

Sed et in hoc ipso quod concedebat tres personas esse unam essentiam vel substantiam vel naturam, non habebat sanum intellectum. Non enim ponebat unitatem essentiae trium personarum esse veram, realem et simplicem, sed quasi similitudinariam et collectivam, idest quasi ex pluribus congregatam, sicut multi homines dicuntur unus populus, et multi fideles dicuntur una ecclesia, secundum illud Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una; et secundum illud apostoli, I ad Cor. VI, 17: qui adhaeret deo unus spiritus est, scilicet cum ipso; et I ad Cor. III, 8: qui plantat et qui rigat, unum sunt. I ad Cor. XII, et ad Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus in christo; et III Reg. XXII, 5, dixit iosaphat rex Iuda ad regem Israel: populus meus et populus tuus unus sunt. In quibus omnibus significatur unitas collectiva, et non vera et simplex.

Quod autem secundum hunc modum diceretur esse una substantia vel essentia vel natura trium personarum, probare nitebatur quibusdam auctoritatibus.

Dicitur enim Ioan. XVII, quod dominus pro fidelibus suis patrem exorans, inter cetera dixit, vers. 22: volo pater, ut sint, scilicet fideles mei, unum in nobis, idest in me et in te, per fidem et caritatem, sicut et nos unum sumus ut tandem in patria sint consummati in unum. Ex quo sic arguebat. Fideles christi non sic sunt unum ut sit aliqua una res quae communis sit omnibus, sed sunt quodammodo unum id est collective, idest una ecclesia propter unitatem catholicae fidei, et tandem erunt in patria unum regnum propter unionem indissolubilis caritatis: quia caritas viae dissolvi potest per peccatum, caritas patriae indissolubilis est.

Inducebat etiam ad suae opinionis assertionem, quod dicitur I Ioan. Ult., 7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, et spiritus sanctus. Pater quidem, cum dixit: hic est filius meus dilectus; et hoc in baptismo, ut habetur Matth. III, 17, et in transfiguratione, ut habetur Matth. XVII.

Filius dedit testimonium fidei christianae per doctrinam et miracula; unde dixit Ioan. VIII, 18: ego testimonium perhibeo de meipso; et testimonium perhibet de me qui misit me pater. Spiritus sanctus testimonium perhibuit in specie columbae super christum apparens in baptismo, et per adventum suum in discipulos christi. Et ad insinuandam unitatem trium personarum, subditur: et hi tres unum sunt; quod quidem dicitur propter essentiae unitatem.

Sed hoc ioachim perverse trahere volens ad unitatem caritatis et consensus, inducebat consequentem auctoritatem; nam subditur ibidem: et tres sunt qui testimonium dant in terra, scilicet spiritus, et aqua et sanguis. In quibusdam libris additur: et hi tres unum sunt.

Sed hoc in veris exemplaribus non habetur, sed in quibusdam libris dicitur esse appositum ab haereticis Arianis ad pervertendum intellectum sanum auctoritatis praemissae de unitate essentiali trium personarum.

Similiter etiam Ariani utebantur illa auctoritate, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ad ostendendum quod pater et filius non sunt unum nisi secundum consensum amoris, sicut et nos, ut patet per Augustinum et Hilarium, qui dicunt hunc fuisse perversum sensum Arianorum. Unde manifestum est quod ioachim in errorem Arianorum incidit, licet non pertinaciter, quia ipse scripta sua apostolicae sedis iudicio subiecit, ut infra dicitur.

Et ideo consequenter ponitur determinatio Concilii pro veritate. In qua quidem determinatione sex facit.

Primo enim asserit veritatem quam Petrus docebat, scilicet quod divina essentia est quaedam summa res incomprehensibilis cogitatu et ineffabilis verbo, de qua vere praedicantur tres personae et simul et singillatim. Potest enim vere dici quod essentia divina est pater et filius et spiritus sanctus. Et iterum vere dicitur: essentia divina est pater, essentia divina est filius, essentia divina est spiritus sanctus. Quod quidem in nobis non accidit: non enim essentia Petri est Petrus; sed essentia dei patris est ipse pater: quia Petrus est ex multis compositus, non autem persona patris, neque persona filii, neque persona spiritus sancti.

Secundo ubi dicit: et ideo in deo etc., solvit rationem quam pro se inducebat ioachim. Est enim considerandum, quod nihil connumeratur aliis nisi quod ab eis distinguitur. Unde quia animal non distinguitur ab homine, equo et bove, quorum quodlibet est animal, ideo non possumus dicere quod homo, equus et bos et animal sint quatuor, sed sunt tria tantum, quia quodlibet illorum est animal. Ita, quia quaelibet trium personarum est illa res, scilicet divina substantia, essentia vel natura, non potest dici, quod tres personae et illa res sint quatuor, quia illa res non est aliquid aliud a tribus personis.

Quod quidem probat per hoc quod sola divina essentia est principium creans universa; ita quod nihil potest inveniri praeter divinam essentiam, quod scilicet vel non sit idem cum divina essentia, vel non sit creatum ab ea. Tres autem personae non sunt creatae a divina essentia, quia increatus pater, increatus filius, increatus spiritus sanctus; quinimmo possumus dicere quod pater est principium universorum, et similiter filius et similiter spiritus sanctus.

Unde manifestum est quod divina essentia non est aliquid aliud a tribus personis: unde non est quaternitas in divinis, sed trinitas.

Sed quia ioachim credebat, quod ex dictis magistri Petri sequeretur quod essentia esset aliud a tribus personis, ideo tertio cum dicit: et illa res non est generans etc., ostendit quod hoc non sequitur. Verum est enim quod non possumus dicere: essentia divina est generans vel genita vel procedens, sicut non possumus dicere quod divina essentia est distincta in tribus personis; ex hoc enim aliquid est distinctum in divinis quod est generans, genitum vel procedens, ut dictum est; possumus tamen dicere quod essentia divina est ille qui distinguitur, idest pater qui distinguitur a filio: et similiter possumus dicere quod essentia divina est pater qui generat, et est filius qui gignitur, et est spiritus sanctus qui procedit; ita scilicet quod distinctiones importatae per haec tria adiectiva, generans, genitum et procedens, determinant ipsas personas, de quibus praedicantur praedicta adiectiva, non autem essentiam vel naturam quae non distinguitur.

Non ergo sequitur sicut ioachim putabat: essentia non est generans; pater est generans; ergo essentia non est pater: quia etsi essentia non generat, est tamen ille qui generat, idest pater. Et similiter essentia non nascitur, sed est ille qui nascitur, idest filius; neque procedit, sed est ille qui procedit, idest spiritus sanctus.

Quarto cum dicit: licet igitur alius etc., concludit qualiter secundum fidem catholicam sit significanda distinctio personarum. Circa quod considerandum est quod in divinis masculinum genus refertur ad personam, neutrum autem genus refertur ad essentiam vel naturam; sicut etiam in rebus humanis per masculinum genus quaerimus de persona, sicut: quis currit? Petrus; per neutrum genus quaerimus de natura, sicut: quid est homo? animal rationale mortale. Quia igitur in divinis essentia est indistincta, personae vero distinctae, ideo nominibus distinctivis utimur in divinis in masculino genere, non autem in neutro. Dicimus enim quod licet sit alius pater, alius filius alius spiritus sanctus, non tamen sunt aliud et aliud, quia non est alietas in essentia, etsi sit alietas in personis; sed id ipsum quod est pater, est filius, et spiritus sanctus, quia est eadem essentia trium.

Et propter hoc sunt omnino idem, si idem sit neutri generis, quia hoc pertinet ad identitatem essentiae; non sunt idem masculine, quia hoc tolleret distinctionem personarum. Ideo autem oportet quod sint idem neutraliter, ut credantur esse consubstantiales, secundum fidem orthodoxam, id est recte gloriantem, ab orthos quod est rectum, et doxa quod est gloria, et catholicam, id est universalem, sicut supra expositum est. Hoc enim determinatum est in nicaena synodo, quod filius sit homousion, id est consubstantialis patri.

Quinto cum dicit: pater enim ab aeterno etc., probat quod una et eadem sit essentia trium personarum. Pater enim generando filium, dedit ei substantiam suam, cum generare nihil aliud sit quam ex substantia sua alium producere. Et sicut ab aeterno pater genuit filium, non quidem prius non existentem, ita etiam pater ab aeterno dedit substantiam filio, non quidem quasi prius non habenti, sed quia ab aeterno ab alio eam habuit, idest a patre. Et de ista datione ipse filius dei testatur, ioan.

X, 29: pater quod dedit mihi, maius est omnibus; id enim quod est maximum, est divina essentia.

Sciendum tamen, quod aliter se habet in generatione humana, et aliter in divina. Quia enim natura humana divisibilis est, potest homo generans partem substantiae suae transfundere in filium.

Divina autem natura est simplex et indivisibilis, et ideo subiungit quod non potest dici quod pater partem substantiae suae filio dederit.

Similiter etiam non potest dici quod pater dans substantiam suam filio, eam sibi non retinuerit, quia sic ipse pater desiisset esse divina substantia. In corporalibus enim quod datur, non retinetur: sicut qui dat equum, non retinet ipsum. Sed in spiritualibus simul datur aliquid et retinetur: sicut qui communicat alii scientiam, retinet ipsam. Patet igitur quod filius sine ulla diminutione accepit nascendo substantiam patris, et pater eam retinet, unde sequitur quod pater et filius habeant eandem substantiam: et eadem ratio est de spiritu sancto, qui ab utroque procedit.

Pater autem est sua substantia, quia non est in eo aliqua compositio, et similiter filius et spiritus sanctus. Cum ergo sit una essentia trium, sequitur quod una res, quae est divina essentia, est pater et filius et spiritus sanctus: et ideo irrefragabiliter est probata secundum fidem catholicam sententia magistri Petri Lombardi, et per consequens dictum ioachim infirmatum.

Sexto cum dicit: cum ergo veritas pro fidelibus etc., exponit auctoritates quas male intellectas pro se ioachim inducebat. Quod enim dominus orans pro fidelibus dicit, volo ut ipsi unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus; sic inducebat ioachim ac si eodem modo accipiendum esset hoc quod dicitur unum, in nobis et in divinis personis. Hoc autem est falsum, quia in fidelibus sic accipitur ut intelligatur unio caritatis per gratiam; in divinis autem personis sic accipitur ut intelligatur unitas eiusdem naturae. Et hoc probat per simile, quia dominus dicit, Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Non tamen est idem perfectionis modus humanae et divinae, quia non potest tanta esse similitudo inter creatorem et creaturam, quin maior inveniatur ibi dissimilitudo, propter hoc quod creatura in infinitum distat a deo.