Waldrammus, Monachus Sangallensis, saec. 9. ex.

 184. (1. ) In Dedicatione Ecclesiae.

 185. (2. ) Tersus ad regem suscipiendum.

 186. (3. ) Tersus ad regem suscipiendum.

 187. (4. ) Versus ad Processionem.

184. (1. ) In Dedicatione Ecclesiae.

1. Sollemnitatem huius,

2 a. Devoti

filii, ecclesiae,

2 b. Nimirum

vestrae matris, colite,

3 a. Quae vosmet ex alvo spiritali genuit,

3 b. Quae partus terrenos caeli heredes fecit.

4 a. Igitur celebris haec cunctis festivitas maneat,

4 b. Istius qui matris se natos esse pro certo sciant.

5 a. Oremus omnes,

5 b. Omnes oremus,

6 a. Ut matri coniunctos catholicae omnipotens filios faciat in Hierusalem celsa iucundos

6 b. Ac pacis aeternae consocians visionis

coetibus angelicis coheredes esse tribuat.

7 a. Amen et Amen,

7 b. Fiat et fiat.

8 a. 0 sancti, haec domus quorum artus continet,

8 b. Salvator hoc nobis precibus vestris donet,

9 a. Quod nullis meritis cognovimus nos mereri propriis,

9 b. Ut puta qui terra sumus atque tabescens cinis.