LIBER DE UNITATE ECCLESIAE.

 ARGUMENTUM. 0493D Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios

 I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam 0495B 0496A

 II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, se

 III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi , non solum quae sunt aperta atque manifesta , sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero a

 IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dom

 V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum

 VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta 0502B est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi 0503A Qui non est mecum, adversus me est e

 VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non divid

 VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, veste

 IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum,

 X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec D

 XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite 0508A audire sermones pseudoprophetarum, quoniam

 XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth.

 XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater ve

 XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purg

 XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste cons

 XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haeretica

 XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret . Ut quidam

 XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim

 XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, 0514B Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis induc

 XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere , inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare

 XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usq

 XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit

 XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus u

 XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loqu

 XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, 0518B charitatem suam tenuit. Probat Scriptura d

 XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est . Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coel

7. This sacrament of unity, this bond of a concord inseparably cohering, is set forth where in the Gospel the coat of the Lord Jesus Christ is not at all divided nor cut, but is received as an entire garment, and is possessed as an uninjured and undivided robe by those who cast lots concerning Christ’s garment, who should rather put on Christ.23    The above reading of this passage seems hopelessly obscure; and it is not much mended apparently by substituting “ipsam” for Christum, unless “potius” be omitted, as in some editions, in which case we should read, “who should put it on.” Holy Scripture speaks, saying, “But of the coat, because it was not sewed, but woven from the top throughout, they said one to another, Let us not rend it, but cast lots whose it shall be.”24    John xix. 23, 24. That coat bore with it an unity that came down from the top, that is, that came from heaven and the Father, which was not to be at all rent by the receiver and the possessor, but without separation we obtain a whole and substantial entireness. He cannot possess the garment of Christ who parts and divides the Church of Christ. On the other hand, again, when at Solomon’s death his kingdom and people were divided, Abijah the prophet, meeting Jeroboam the king in the field, divided his garment into twelve sections, saying, “Take thee ten pieces; for thus saith the Lord, Behold, I will rend the kingdom out of the hand of Solomon, and I will give ten sceptres unto thee; and two sceptres shall be unto him for my servant David’s sake, and for Jerusalem, the city which I have chosen to place my name there.”25    1 Kings xi. 31. As the twelve tribes of Israel were divided, the prophet Abijah rent his garment. But because Christ’s people cannot be rent, His robe, woven and united throughout, is not divided by those who possess it; undivided, united, connected, it shows the coherent concord of our people who put on Christ. By the sacrament and sign of His garment, He has declared the unity of the Church.

VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. Loquitur 0505A ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. XIX, 23, 24). Unitatem illa portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum, Salomone moriente, regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et 0505B dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic (III Reg. XI, 31, 32, 36). Cum duodecim tribus Israel scinderetur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est. Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem.