Job 23

1 Respondens autem Job, ait : 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus : 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. 8 Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum. 9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. 11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]