Job 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus ?
et super quem non surget lumen illius ?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
aut apparere mundus natus de muliere ?
5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6 quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ?]