Job 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?
10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
12 Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]