Job 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : 2 Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis ?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?
indica mihi, si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?
vel quis tetendit super eam lineam ?
6 Super quo bases illius solidatæ sunt ?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7 cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei ?
8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
10 Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,
11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum ?
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea ?
14 Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum :
15 auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti ?
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti ?
18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?
indica mihi, si nosti, omnia :
19 in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit :
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras ?
22 Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quæ præparavi in tempus hostis,
in diem pugnæ et belli ?
24 Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram ?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,
26 ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur ;
27 ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes ?
28 Quis est pluviæ pater ?
vel quis genuit stillas roris ?
29 De cujus utero egressa est glacies ?
et gelu de cælo quis genuit ?
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
32 Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
33 Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra ?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te ?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
vel quis dedit gallo intelligentiam ?
37 Quis enarrabit cælorum rationem ?
et concentum cæli quis dormire faciet ?
38 Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebæ compingebantur ?
39 Numquid capies leænæ prædam,
et animam catulorum ejus implebis,
40 quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur ?
41 Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos ?]